Obrazy na stronie
PDF
ePub

núbibus cœli cum virtúte craménta, quæ súmpsimus

multa, et majestáte. Et mittet Angelos suos cum tuba, et Voce magna: et congregábunt eléctos ejus a quatuor ventis, a summis cœlórum usque ad términos eórum. Ab árbore autem fici díscite parábolam: cum jam ramus ejus tener fúerit, et fólia nata, scitis quia prope est æstas: ita et vos, cum vidéritis hæc ómnia, scitóte quia prope est in já nuis, Amen dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia hæc fiant. Colum et terra transibunt, verba autem mea non præteríbunt. Credo.

Offertorium. Ps. 129. De profúndis clamavi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam; de profúndis clamávi ad te, Dómine,

P

Secreta.

ROPITIUS esto, Dómine, supplicatiónibus nostris : et pópuli tui oblatiónibus precibúsque suscéptis, ómnium nostrum ad te corda convérte ; ut a terrenis cupiditatibus liberáti, ad cœléstia desidéria trauseámus. Per Dóminum.

Alia Secreta. E xaudi. lxxix. Tertia ad libitum.

Communio. Marci 11. A men dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.

Postcommunio.
ONCEDE nobis, quæsumus
Dómine, ut per hæc sa-

quidquid in nostra mente vitiósum est, ipsórum medicatiónis dono curétur. Per Dóminum.

Altera Postcommunio, M undet. lxxix. Tertia ad libitum. DOMINICA III.

QUA SUPERFUIT POST EPIPH, ponenda secundum superiorem Rubricam.

Introitus, Graduale, Offertorium et Communio, ut in Missa præcedenti. 352.

Orationes. Epist. et Evang... ut in Dñica iij. post Epiph. 37. Secunda Oratio, A cunctis. xxix. Tertia ad libitum.

DOMINICA IV.

QUE SUPERFUIT POST EPIPH. Introitus, Graduale, Offertorium et Communic, ut 352. Orationes, Epist. et Evang., ut in Dñica iv. post Epiph. 38. DOMINICA V.

QUE SUPERFUIT POST EPIPH. Introitus, Graduale, Offertorium et Communio, ut 352.

Orationes, Epistola et Evangelium ut in Dominica v. post Epiphaniam. 39.

DOMINICA VI.

QUA SUPERFUIT POST EPIPH. Introitus, Graduale, Offertorium et Communio, ut 352.

Orationes, Epistola et Evangelium ut in Dominica vj. post Epiphaniam. 41.

Dominica xxviij. et ultima post Pent. quæ superius posita est in ordine xxiv. 352.

PROPRIUM MISSARUM

DE SANCTIS.

FESTA NOVEMBRIS.

DIE XXIX. NOVEMBRIS.

IN VIGILIA S. ANDREE,

D

APOSTOLI,

Introitus. Matth. 4.

erit de Adventu, tertia de S. Saturnino.

on

Si Festum S. Andreæ venerit Feria ij, Missa de Vig. dicitur in Sabbato, et secunda Oratio, erit de S. Maria C céde. Ivij, tertia, E cclésiæ, vel OMINUS Secus mare Gali- pro Papa, Iviij. et com. S. Salææ vidit duos fratres, turnini fit in Dominica. Quod Petrum et Andréam, et et in aliis Vigiliis (excepta Vivocávit eos: Venite post me, gilia Nativ. Domini) servatur. fáciam vos fieri piscatóres Si Festum S. Andreæ vehóminum. Ps. 18. Coeli enár- nerit in Dominica, transfertur rant glóriam Dei et ópera in sequentem diem, Festo Dumánuum ejus annuntiat fir- plici vel Semid. non impedimaméntum.. Glória Patri. tam; quod et in aliis Festis Oratio. Duplicibus in Dñicis Adventus UÆ SUMUS, omnipotens occurrentibus servatur ; et in Deus; ut beátus Andréas illis semper fit com. de AdvenApóstolus, cujus prævenimus tu. De Simplicibus autem toto festivitátem, tuum pro nobis Adventu fit tantum comme-implóret auxílium; ut a no- moratio.

stris reátibus absolútì, a cun→

ctis étiam perículis eruámur.

Per Dóminum.

Pro com. S. Saturnini, Mart.

Oratio:

B

Lectio libri Sapientiæ.

Eccli. 44. et 45.

ENEDICTIO Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hæreditátem, et diví

DEUS, qui nos beáti Satur- sit illi partem in tríbubus

níni Mártyris tui concédis natalítio pérfrui ejus nos tríbue méritis adjuvári. Per Dóminum.

Si Vigilia S. Andreæ venerit in Adventu, Missa dicitur de Vigilia, et secunda Oratio

duodecim : et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo,

et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplinæ et excélsum fecit illum. Státuit ei testaméntum ætérnum, et circumcinxit eum zona justítiæ : et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.

Graduale. Ps. 138. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. . Dinumerábo eos et super arénam multiplicabúntur.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. c. 1. N illo témpore: Stabat Joánnes, et ex discípulis ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem, dixit: Ecce Agnus Dei. Et audiérunt eum duo discípuli loquéntem, et secúti sunt Jesum. Convérsus autem Jesus, et videns eos sequéntes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixérunt ei : Rabbi, (quod dícitur interpretátum Magíster) ubi hábitas? Dicit eis: Veníte, et vidéte. Venérunt, et vidérunt ubi manéret, et apud eum mansérunt die illo: hora autem erat quasi décima. Erat autem Andréas frater Simónis Petri, unus ex duóbus qui audíerant a Joánne, et secúti fúerant eum. Invénit hic primum fratrem suum Simónem, et dicit ei: Invénimus Messíam (quod est interpretátum Christus.) Et addúxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Jona: tu vocáberis Cephas, quod inter

pretátur Petrus. In crástínum vóluit exíre in Galilæam, et invénit Philippum. Et dicit ei Jesus: Séquere me. Erat alltem Philippus a Bethsáida, civitáte Andréæ et Petri. Invénit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Móyses in lege, et Prophétæ, invénimus Jesum fílium Joseph a Názareth. Et dixit ei Nathánael: A Nazareth potest áliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Vidit Jesus Nathanael veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael Unde me nosti? Respóndit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te. Respóndit ei Nathanael, et ait: Kabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israel. Respóndit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis ; majus his vidébis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, vidébitis cœlum apértum, et Angelos Dei ascendéntes, et descendéntes supra Fílium hóminis.

Offertorium, Ps. 8. Glória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera manuum tuárum, Dómine. Secreta.

ACRANDUM tibi, Dómine,

SACE

munus offérimus: quo beáti Andréæ Apóstoli solémnia recoléntes, purificatiónem quoque nostris méntibus implorámus. Per Dómi

num nostrum.

Pro S. Saturnino, Secreta

MUNERA, Dómine, tibi di

cáta sanctífica: et, in

tercedénte beáto Saturníno tus Andréas Apóstolus éxtitit

Mártyre tuo, per hæc éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Communio. Joan. 1. Dieit Andréas Simóni fratrí suo: Invénimus Messíam, qui dícitur Christus: et addúxit eum ad Jesum.

Postcommunio.

ERCEPTIS Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus; ut, intercedénte beáto Andréa Apóstolo tuo , quæ pro illíus veneranda gérimus passióne, nobis proficiant ad medélam. Per Dóminum.

Pro S. Saturnino.
Postcommunio.

ANCTIFICET nos, quæsumus Dómine, tui percéptio sacraménti, et intercessióne Sanctórum tuorum tibi reddat accéptos. Per Dóminum.

EADEM DIE XXIX. NOV.

[blocks in formation]

prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum. Lectio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.c. 10.

RATRES, Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra : Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distinctio Judæi, et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini salvus erit. Quomodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo eredent ei, quem non audiérunt? Quomodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt nisi mittántur ? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex auditu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Graduale. Ps. 44. C onstítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.y. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii; proptérea pópuli confitebún • tur tibi.

A llelúia, allelúia.y. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúia.

Sequéntia sancti Evangélií secúndum Matthæum. c. 4. illo témpore Ambulans Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare, (erant enim píscatóres) et ait illis: Veníte post me, et faciam vos fieri piscatóres hóminum. At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde vidit álíos duos fratres, Jacóbum Zebedæi, et Joánnem fratrem ejus in navi cum Zebedæo patre eórum, reficiéntes rétia sua et vocávit eos. Illi autem statim relictis rétibus, et patre, secúti sunt eum. Credo.

Offertorium. Ps. 138. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.

Secreta.

ACRIFICIUM nostrum tibi S Dómine, quæsumus, beati

Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet ut, in cujus honóre solémniter exhibétur, ejus méritis efficiatur accéptum. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis. Communio. Matth. 4. Veníte post me, faciam vos fíeri piscatóres hóminum : at illi contínuo, relíctís rétibus, secúti sunt Dóminum.

Postcommunio. UMPSIMUS, Dómine, divína

S mystéria beáti Andréæ festivitáte lætántes, quæ, sicut tuis sanctis ad glóriam, ita nobis, quæsumus, ad véniam prodésse perfícias. Per Dóminum nostrum.

[blocks in formation]

Si celebretur in Adventu, secunda Oratio erit de Feria, tertia de S. Maria. Deus, qui de beátæ. I, quæ terminatur sic: Per eúmdem Dóminum.

DIE III. DECEMBRIS. S. FRANCISCI XAVERII, CONF. Introitus. Ps. 118.

tuis in conspectu regum,

OQUEBAR de testimóniis

et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. 116. Laudáte Dóminum, omnes gentes: laudáte eum, omnes pópuli: quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus et véritas Dómini manet in ætérnum. Glória Patri.

[ocr errors]

Oratio.

EUS, qui Indiárum gentes

D beáti Francisci prædicatióne, et miráculis Ecclésia tuæ aggregáre voluísti: concéde propítius; ut cujus gloriósa mérita venerámur, virtútum quoque imitémur exémpla. Per Dóminum.

Et fit commem. Feriæ.

« PoprzedniaDalej »