Obrazy na stronie
PDF
ePub

capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quaedam ex canonibus a Paulino Episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissi mi Principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula ; et quibusdam interpositis, sequuntur alia regulae monasticae congruentia; et demum ea quae sequuntur, ad sanctae Dei Ecclesiae servorumque eius atque totius Christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque Lectores omnes, cunctosque ludices et sapientes ut non ea sinistra interpretatione ullo unquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticae artis composita reprehendere; sed pro ipsis Principibus eorumque et sanctae Ecclesiae fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere curavimus, orare studeant, et iamdicta capitula pariter nobiscum illi amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente Domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen. FINIT.

INCIPIUNT VERSUS DE PRAEDICTIS PRINCIPIBUS.
Aurea progenies, felici stemmate pollens,
Francorum virtus perpetuumque decus,
Pippinus quondam micuit sublimiter, atque
Karlomannus agens quae placuere Deo.
Censores etenim veri, pietatis amore,
Ecclesiae leges instituere sacras.

Quas dum lector ovans descripta legerit istic,
Nec minus et iura posteriora legat.

Hinc Caesar Karolus, divino munere fretus,
Nobiliter proceres rexit in orbe suos :
Quorum sceptra piis una moderatus habenis,
Cunctorum vicit inclita gesta patrum;
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,
Insigni fama fulsit ubique sui.

Quid memorem multas domuit quas denique gentes,
E quis et remeans clara trophaea tulit?
Nec mirum, coluit dum Regis iussa superni,
Decernens sanctis iura tenenda viris;
Ob quae promeruit coelestia scandere regna,
Qua quoque percepit praemia larga satis.
Inde Hludouvicus regno successit avito,
Eximius Princeps, divus et orbis apex:
Augusto nituit sub quo Germania cultu,
Cultori tribuens commoda multa suo.
Pacis amator enim Caesar, pietatis et almae,
Consuluit populis, plebibus atque suis.
Scilicet ut Regum renovans sancita priorum,
Prudenter titulos adderet ipse pios.
Quapropter moriens penetravit sidera coeli,
Solvens praecelso cantica digna Deo,

Ex quo persequitur soboles veneranda per orbem
Ipsius, insigni nomine digna patris.
Hludouvicus enim fluvii cis littora Rheni
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.
Necnon Hlotharius parili ditione potitus,
Francorum Caesar sceptra tremenda vehit.
Tum Karolus regnum Francorum sorte retentat,
Nomen avi referens auxiliante Deo.

Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte,
Et studiis Domino rite placere piis.

Haec res cant pravos aequo moderamine mores,
Vivendi normam contribuendo piis.

Namque patrant multi funestas saepe rapinas,
Nonnulli violant templa dicata Deo;
Sunt aliis scelerum foedati labe suorum,
Fistula quos omnes commemorare nequit.
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,
Decretisque vetat ista patrare piis.

Ergo duces laudare decet per carmina fortes,
Munere virtutum qui micuere sacro ;
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit;
Libertate vigens, colla superba terens,
Quam variae gentes dominam timuere severam
Utpote quas armis cepit ovando suis.
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,
De victis populis celsa trophaea ferens.
Coelestis patriae donati munere Reges

Exultant iugiter, et sine fine canunt;
Alta poli cuius subierunt culmina coeli,
Quos devota chelys iam resonavit ovans.
Felices nimium quos aula beata receptans,
Coelicolis iunxit civibus ipsa libens.

Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras :
Quin potius verae lucis amoena vident.

Sic evangelici testatur pagina bibli,

Quod mundi lumen sit Deus altitonans.
Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum,
Inradiansque procul nubila tetra fugat.
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam,
Olim quod Dominus lusit amando Deus.
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,
Imperiumque manet, cuncta per aeva sacrum,
Ipse tibi tribuat prolixae tempora pacis,
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

INDEX CAPITULORUM

1. Epistola Zachariae Papae Francis et Gallis di

recta.

2. Synodus

cum actibus

suis, iussione apostolica á sancto Bonifacio et

QUINTI LIBELLI.

Francorum Episcopis sub Karlomanno Duce habita anno incarnationis dominicae DCCXLII.

3. Item altera Synodus à

supradictis Episcopis ac

[blocks in formation]

14. Ut Presbyteri qui vicos

vel Ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis Ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.

15. De emunitatibus servandis.

16. De iustitiis faciendis. 17. De ecclesiasticis viris

·qui se reclamantes ad palatium veniunt. 18. De muliere quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.

19. De eo qui filiastram su

am contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.

20. De femina ingenua quae

servum acceperit. 21. De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteravit cum ea. 22. Ut Sacerdotes vel Clerici ad secularia negotia, relicto Episcopo suo, non convolent.

23. Ut Presbyteri et Diaconi praeter Episcopum nihil agant.

24. De eo qui oblata dederit vel acceperit praeter Episcopi iussionem. 25. Cum excommunicatis non licere communicare. 26. De eo qui Ecclesiam Dei conturbat.

27. De Monachis, ut in civitate vel regione qualibet Episcopo suo subiecti

sint.

28. Ut Clericus in Ecclesia in qua praetitulatus est, permaneat.

29. Ut Episcopus curam monasteriorum gerat. 30. De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.

31. Ut Presbyteri rem Ecclesiae non vendant. 32. Ut manumissiones in Ecclesia celebrentur. 33. De defensoribus Ecclesiarum ab Imperatore poscendis.

34. Ut nullus Sacerdos canones ignoret. 55. Quid de Presbyteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit.

36. De Sacerdotum purgatione. Ex Capitulis Domni Karoli

37. De eo qui confitetur de crimine.

38. De usuris.

39. De Comitibus, ut Minis

tris Ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint. 40. De ordinatione Presby

terorum.

41. De Presbyteris, qualiter Ecclesiae introitum consequantur.

42. De non cogendo bibere. 43. De Presbyteris, a quibus per Ecclesias consti

tuantur.

44. De honore pro Ecclesiis dando.

45. De decimis dispensandis. 46. De Ecclesiis vel altari

bus immeliorandis. 47. De Ecclesiis vel altaribus ambiguis. 48. De linteis altaribus praeparandis.

49. De parochianis alterius Presbyteri.

50. De parochia alterius Pres byteri.

51. De termino Ecclesiarum. 52. De rebus Presbyterorum. 53. De poenitentibus non co

gendis vinum bibere. 54. De Presbyteris à quibus

se caveant.

55. De Presbyteris qui agenda in domiciliis celebraverint.

56. De praedicatione vel ca

pitulis Presbyterorum. 57. De Eucharistia. 58. De ampullis tribus in

Coena Domini habendis. 59. Ut omnes Clerici Epis

copis suis subiecti sint. 60. De ordine Sacerdotum. 61. De eo qui non confitetur

Dei Verbum passum carne

62. De modo excommunicationis, tam de Clericis, quam de laicis. 63. De his qui à synodo vel à suo Episcopo damnati sunt. 64. De Episcopis vel quibuslibet ex Clero. 65. De die dominica, qualiter observanda est. 66. De ignotis Angelorum nominibus.

67. De mulieribus, ne ad altare accedant. 68. De Episcopis ordinandis

vel quibuslibet ex Clero. 69. De maleficis vel incantatoribus.

70. De negotio Clericorum

inter se.

71. De conspiratione Cleri

corum vel Monachorum seu Laicorum. 72. De fide sanctae Trinitatis praedicanda. 73. De his qui se convertunt ad Deum.

74. De his qui non sunt bonae conversationis. 75. De his qui cum excommunicato communicave

runt.

76. De subiectione Presby

terorum.

77. De clericis ecclesiastici ordinis.

78. De falsis nominibus Sanc

torum.

79. De uxore à viro dimissa. 80. De oblatis pauperum. 81, De ieiuniis à Sacerdotibus constitutis.

82. De his qui contra na

turam peccant.

85. De nominibus recitandis. 84. De Canonum institutis à Presbyteris non ignorandis.

85. De Sacerdotibus contra decretalia agentibus. 86. De fide Presbyterorum ab Episcopis discutienda. 87. De Presbyteris in Ecclesiis constituendis ab Episcopis, et non ab aliis. 88. De villis novis et Ecclesiis

in eis noviter constitutis. 89. De Presbyteris qui feminas in domibus habent. go. De scriptoribus. 91. De incestuosis. 92. De communicat. fidelium. 93. De confugio ad Ecclesiam. 94. De admonitione Sacerdot. 95. De praedicat. ad plebem. 96. De eruditione filiorum à

parentibus vel patrinis. 97. De Ecclesiis antiquitus constitutis.

98. De his qui sine consensu Episcopi Presbyteros in Ecclesiis constituunt vel de Ecclesiis eiciunt. 99. De Ecclesiis inter coheredes divisis.

100. De manso ad Ecclesiam dato.

101. De his qui decimas dare

nolunt, nisi à se redi

mantur.

102. De testibus ad rem quamlibet discutiendam. 103. De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito Comitis. 104. De hoc si Presbyteri sanctum chrisma dederint ad iudicium subvertendum.

105. De placito Centenarii. 106. De raptu viduarum. 107. De homine publicam poe

nitent. agente interfecto. 108. De observatione praeceptorum dominicorum.

109. De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foe

datis.

110. De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis. 111. De Ecclesiae consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta. 112. De officio laicorum. 113. De stultorum voto solvendo.

114. De non prodendo à Presbyteris crimen Episcopi. 115. De parochianis alterius Presbyteri.

116. De manus impositione et resolutione canonica. 117. De poenitente cuius crimen pervulgatum est. 118. De poenitentibus qui Eucharistiam acceperint in infirmitate positi. 119. De remedio poenitentiae, et quod absolutio poenitentum per manus impositionem Episcoporum supplicationib. fiat. Propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi, periculo mortis urgente, statim post acceptionem poenitentiae et reconciliatio subsequatur. Ex epistoia Papae Leonis ad Theodorum Foroiuliensem Episcopum.

120. Item de poenitentum absolutione, ut per manus impositionem Episcopor. vel Sacerd. precib. fiat. 121. Ut poenitens, ostensis poenitentiae fructibus, ad communionem recipiatur.

« PoprzedniaDalej »