Obrazy na stronie
PDF
ePub

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

QUI

AB EVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA
ECCLESIAE SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,

PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE dispositis, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM
DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNATA;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VEro auctoriTATE IN ORDINE AD TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

DUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA: ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID

UNUSQUISQUE PATRUM IN quodlibet THEMA SCRIPSERIT UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES

ET IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM
SCRIPTURE TEXTUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR: CHARACTERUM NITIDITAS
CHARTÆ QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RE USORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO Operis decursu CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METhodica et chronologica,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM,
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES PRIMA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD GREGORIUM MAGNUM.

Accurante J.-P. Migne,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS Scientiæ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRÆCO-LATINA.
VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA VOLUMINA EDITIONIS LATINE; OCTINGENTIS ET
MILLE TRECENTA GRÆCO-LATINE. MERE LATINA UNIVERSOS AUCTORES TUM OCCIDENTALES, TUM
ORIENTALES Equidem ampleCTITUR; HI AUTEM, IN EA, sola versionE LATINA DONAntur.

PATROLOGIE TOMUS XXI.

RUFINI, HÆRETICORUMQUE PELAGII, COELESTII, JULIANI ET ANIANI

TOMUS UNICUS.

-

ģ

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

0

TYRANNII

RUFINI

AQUILEIENSIS PRESBYTERI

OPERA OMNIA

QUÆ DE SUO ELUCUBRAVIT,

COLLECTA, ORDINATE DISPOSITA, AB ALIENIS SEJUNCTA, AUCTA, ET AD MSS. CODICES
QUAMPLURIMOS NECNON VETUSTIORES EDITIONES CASTIGATA, NOTIS ATQUE
OBSERVATIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA,

STUDIO AC LABORE

DOMINICI VALLARSII,

VERONENSIS PRESBYTERI,

NOVISSIME RECENSUIT, CORREXIT, EDIDIT

J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITOR.

ACCEDUNT

PELAGII, CŒLESTII, JULIANI ET ANIANI HÆRETICORUM

SCRIPTA QUÆ SUPERSUNT,

HIC TANTUM MEMORATA, ALIBIA NOBIS EDITA.

TOMUS UNICUS.

VENIT 8 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD EDITOREM,
IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,

SEU PETIT-MONTROUGE.

QUÆ IN HOC TOMO XXI CONTINENTUR.

RUFINUS.

De Benedictionibus Patriarcharum libri duo.
Commentarius in symbolum apostolorum.
Historia monachorum,

Historiæ ecclesiasticæ libri duo.
Apologiæ in S. Hieronymum libri dao.
Apologia altera ad Anastasium papain.

OPERA RUFINO ASCRIPTA.

Commentarius in LXXV psalmos.
Commentarius in Osee, Joel et Amos.
Vita S. Eugeniæ.

Libelli duo de fide.

col. 293

325

387

461

541

623

PELAGIUS, JULIANUS, COELESTIUS ET ANIANUS. Horum hæreticorum memorantur tantum opera alibi a nobis edita.

633

939

1105

1123

Ex typis MIGNE, au Petit-Montrouge.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

§ 1. Vita.

Cognomen diversissime scribi solet Toranus, Turranius, Tyrannius. Annus natalis ejus a Blondello scriptus est 545. Fontaninus, quem nos in adumbranda hujus doctoris vita potissimum sequemur a, nullum definire audet, Concordiam tamen patriam tribuit, cujus rationes non magis expeditas esse quam anni nativitatis de Rubeis censet. Adulta ætate Aquileiam se contulit, monastica vivendi regulæ in monasterio quod Athanasii institutionibus primordia debebat nomen daturus, ibique post aliquot temporis spatium litteris et fidei Christianæ formulis addiscendis consecratum baptizatus est a Chromatio presbytero, digniorem forte tunc inter Aquileiensis Ecclesiæ presbyteros locum tenente, ministrante archidiacono Jovino et susceptore Eusebio diacono, B ipsum quoque furentis tempestatis calamitas feriit a.

A et amore innutritam et animis officiosissimis conglutinatam. Sed antequam baptismum Rufinus susciperet, hic in Orientem profectus est, cujus visendi desiderio etiam Rufinus flagrabat. Opportune igitur accidit ut S. Melania, nobilis Romana, Hierosolymam proficiscendi consilium cepisset, cui comitem se eodem quo baptizatus erat anno Rufinus adjunxit, Roma anno 371 relicta, Alexandriam anno 372, vivente adhuc Athanasio, applicuerunt. Hinc monachos Ægypti invisit Rufinus, cujus nuntium semel iterumque ad se in eremum perlatum Hieronymus in Ægypto moranti significat c. Et cum Ariani, Athanasio mortuo, duce Lucio Alexandrina sedis invasore, nefanda immanitate et omni facinorum genere in orthodoxos Alexandriæ et per eremum sævirent,

qui antea catechesi illum imbuerat b. Intra hoc tempus cum S. Hieronymo,'qui et ante iter in Gallias aliquantisper in eodem monasterio commoratus esse videtur, et post reditum ibidem substitit, arctam amicitiam contraxit mutuæ virtutis contemplatione

Tandem, sex mensibus in Egypto cum Melania transactis, cum eadem monachos confessores exsilio mulctatos in Palæstinam comitatus est, ubi illi quidem circa Diocæsaream consederunt. Melania brevi post anno 373, post v Cal. Apriles, ut Fontanino

a Just. Fontaninus, archiep. Ancyranus, Historia litteraria Aquileiensi, quæ quinque libris constat, el post mortem auctoris Romæ 1742-4, publici juris facta est, optime et copiosissime de Rufini rebus gestis, scriptis eorumque codicibus Mss. et editis disseruit. Non pauca tamen diligentius excussit et explorata retulit Joan. Franc. Bernard. Maria de Rubeis accuratioris doctrinæ laude insignis in libro inscripto Dissertationes duæ, quarum prima de Turranio seu Tyrannio Rufino monacho et presb., altera de vetustis liturgicis aliisque sacris ritibus; Venetiis, 1754-4. Utrumque invicem non sine molestia contulimus, quæque Rubeus certius vel verisimilius explicasset, aut adoptavimus statim, aut adnotare non negleximus.

b Ita Rubeus, cap. 2, p. 8 sqq., verba Rufini invect. 1, n. 4, apte et ritibus Ecclesiarum convenienter interpretatus est additque, incertum esse, qua de causa Valerianus episcopus abfuerit, sed non dubitandum quin post baptismum Rufinus ad illum adductus fuerit, sacro chrismate ungendus. Secus Fontaninus, baptizatum a Valeriano ep., susceptoribus baptisini Chromatio, Jovino et Eusebio, scribit.

C Ep. 1, al. 41; 2, al. 5.

C

d Ruf. Apol. I. 11, cap. 3, ubi horrendam istam orthodoxorum stragem cruentis coloribus describit, et se quoque oppressorum in passionibus socium fuisse dicit.

* Nonnulla in hac Notitia emendare vel etiam resecare necesse habuimus, quæ Schoenemannus ex suo in catholicam fidem odio expressisse videtur. EDIT.

PATROL. XXI.

1

« PoprzedniaDalej »