Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nec dubites, num ita potuerit locus ab eo qui Codicem descripsit, refigi; quin potius ex eo de germana lectione vetustiore sumas argumentum velim. Nam ita se liber ab imperito Antiquario exaratum, loeis innumeris prodit, ut cum ad ea reformanda verba, summi ingenii Critico opus fuisset, hic se perquam exigui astendit, et in his etiam quæ neque descriptu sunt, neque intellectu admodum difficilia, errores sæpe librarios errat, nihilque aliud, quam quod in proposito sibi exemplari legebat, omnino rescripsit. Dicemus de Codicis indole atque auctoritate inferius suo loco pluribus. Interim certo certius sit, non aliter scriptum a Rufino, et duos eum revera annos Alexandriæ, quum eo advenit secundo, egisse. De primo ejus incolatu, quod ab anno 372. ad 377. censendus sit, nullus unus dubitat. Alter hic itaque, qui et biennio constat, et post aliquod ab illo intervallum, unius puta alteriusve anni, contigit, conferendus videtur in 380. et iusequentem, aut serius paullo si lubet, atque illud quodque paullo serius intervallum putare malis. Certe ante 385. quo anno, die 20. Julii Theophilus ejus Cathedram Ecclesiæ inscendit; discimus enim ab Hieronymo Apologiæ lib. III. Rufinum postquam Theophilus Episcopus factus est, Alexandriæ non fuisse. Ad hunc igitu. modum illa est apud Fontaninum Rufiniani incolatus altero biennio lacuna explenda.

Sed aliis qui Vitam hanc eandem Aquilejensis Presbyteri, sive ex integro, sive ex parte literis consignarunt, falli et fallere sæpius multo contigit. Prætereo quam ante annos ferme triginta Abbas Trappensiş Gallica lingua duobus exiguis Tomis comprehendit : cum enim incolumi adhuc Fontanino, eidemque Operi jamdudum incumbente, vulgata sit, et pro illa qua apud vulgus Italorum utuntur Gallici libri docti indoctique fortuna, lectores invenerit, nunquam ab eo tamen toto Commentario suo saltem verbo tenus laudatur ; quod indicio est, doctum virum non tanti illam æstimasse, ut memoria dignaretur. Re etiam vera nec mereri visa nobis est, ut quis bonas horas in ejus aut lectione aut confutatione insumat. Prætereo item quæ de Rufino deque ejus Libris haud pauca disserit V. Cl. Bernardus Maria de Rubeis, qui nuper Monumenta Ecclesiæ Aquilejensis Commentario Historico-Chronologico-Critico complexus est. Cum enim paucis quibusdama locis a Fontanino dissentiat, quamquam et simul a veritate recedere videatur satis hæc tamen fuerit in Adnotationibus indicasse, nihilque opus est huc denuo proferri, quæ utramque scriptionem contendenti fraudi esse nequeunt. Cætera et probe Auctor Ecclesiasticas Antiquitates cumprimis novit, et præclara eruditione ac doctrina ejus refertus est liber.

Sed alius est, quem præterire omnino non possumus, ut ne diutius vulgo studiosorum fucum impune faciat. Est autem e Carmelitarum familia Frater Petrus Thomas Cacriari, ut se ipse nominat, Cleri Romani examinator Apostolicus, et in Collegio Urbano Propaganda Fidei Lector Theologiæ primarius. Editioni suæ, quam ante tres ferme annos adornavit Historiæ Ecclesiasticæ ex Rufiniana Translatione de Græcis Eusebii, additis et duobus Rufini ipsiusmet Libris, Dissertationem subtexuit Historicam, in qua de Vita bujus et fide, nec non Translatione ipsa inquirit. Et rem quidem ab ovo exorditur, abs Hieronymi, inquam, cum Rufino prima amicitia, seriem deinde omnem Vitæ ejus et morum, studiorumque persequitur. Sed mirum dictu, quam sæpe fallatur, atque in his etiam quæ nullis sunt difficultatibus impedita, erret desipiatque. Nos aliquot qui primo in oculos lectando incurrunt errores animadvertemus, ut ne muneri nostro, ea quæ propius ad Rufinum pertinent expendendi, deesse videamur : cætera multo libentius condonaturi, nec facturi dispendium temporis dispellendis eorum hallucinationibus, quos dedoceri fortasse pudeat.

flieronymum ait Cap. II. tune in Dalmatiam, patrium solum, redire compulsum, cum ad Rufinum scribens, Postquam, inquit, me a tuo latere subitus turbo convulsit, etc. (Epist. 111). Scilicet, redi e ille dicetur in patriam qui se inde ait compulsum abscedere, Parentibus, Sorori, Cognatis vale dixisse (Epist. XXII). Cantherius in porta. Vide nos Cap. 6 Vitæ Hieronymiana; neque enim, si plures una sententia errores cumulantur, singulos notare est animus. Ineptias quoque prætereo, quibus fere tota Capita quatuor insequentia constant. Capite VII. Athanasii mortem, ex qua chronica no a Rufinianæ peregrinationis præcipuæ rationes pendent, anno consignat 372 die 2 Maii, totamque adeo historiam illam sus deque vertit, cum sit jam certo certius, post solidum annum die 3 Maii S. Episcopum fato concessisse quemadmodum alii ex aliis monimentis, Proterii Paschali Epistola, et Historia Patriarcharum Coptitarum, nos multa -evidentissime ex Historia de ipsiusmet rebus S. Athanasii Acephala evicimus, ubi diem obiisse scribitur, Consulatu Valentiniuni, et Valentis IV. Pachom. VIII. Alia quæ videri leviora possunt, missa faciamus. Capite XI. quod prioris Partis postremum est, duo paucis verbis immania peccat. Historiam Eremiticam, Sel Vitas Sanctorum Patrum scriptas ait a Rufino, dum Alexandriæ degeret (ut serius puta ante ann. 38) quum Auctore ab ipso atque Opere cap 28. in fine, tum etiam lib. II Ecclesiastica Historia capite 4 facile constet, eas non Alexandriæ, sed Aquileja, et post annum 400. (hoc est annis ut minimum quindec m serius, atque ille asserit) scribere occepisse. Item non unum modo, sed duos ejusden Ilistoriæ libros pro Rufinianis agnoscit « quorum secundus licet, ait, non ex integro ab ipso elucubratus videri possit, cente quidem cum Latinitate donatus, tum magna ex parte auctus atque illustratus per Rufinum censendus est. › Potuit olim fere similis hallucinationis dari Rosweido venia; nunc vero temporis duplices videre Thebas, pro germano Rufini fœtu, fœtum habere manifesto alienum ac supposititium, non sani esse hominis videatur. Accedit ad inscitive cumulum, quod de se loqui, suaque ipsum narrare per Ægyptum itinera, Rufinum potal;

[ocr errors]

quum et manifesto colligere sit ex tota, quæ describitur rerum historia, et palmaribus argumentis evicerit Fontaninus, Auctorem ex alterius persona loqui, Petronii scilicet Bononiensis, a quo rogatus est, ut Peregrinationes suas per Egypti secessus literis consignaret.

Pars altera Dissertationis et prolixior multo est, et erroribus longe pluribus scatet. Ridiculum inprimis quod proponit sibi in lemmate demonstrandum, Rufinum et Joannem Jerosol. male audire cœpisse de Origekismo : ut ejurare Origenismum cœpisse eos putes, pro eo quod res erat, male audire apud alios cœpisse, quod Origeni impensius faverent. Porro illud, quam fidenter, ne quid plus dicam, quod germanissimum Hieronymi Librum contra Joannem Jerosolymitanum, de quo nemo unquam hominum dubitavit, si unum Wastelium excipias, itidem Carmelitam, et pro Joanne præsumpto Instituti sui homine pene furentem, falsitatis accusare audet, ejusque Auctorem apertissimum ac nugacem Joannis inimicum, vocat! Quin pergit etiam Capite VIII, quo hanc sibi ex integro caussam tractandam sumit, calumniari verba, eumque Pelagiani quoque dogmatis reum peragere, denique et probris incessere. Olim istud Wastelii commentum docti quique viri sannis excepere: scripsit, et doctissimus Tillemontius, Cette opinion est si étrange, et comme je crois, si peu reçue parmi les savants, qu'on nous dispensera aisément d'en examiner les raisons, qui seraient plus longues à réfuter qu'il ne serait difficile de le faire (In Not. ad Vit. Hier. Not. LII). Idem sibi dictum Cacciarius putet: quanquam mulctasse nobilissima sui parte, integro inquam Libro, magnum Hieronymum, reclamante Orbe propemodum universo, non esse venia dignum videtur. Cæterum a nobis præclare secum actum existimet, quod sex intermediis Capitibus, cum nihil habeat, quod proprie Rufinum spectet, nugas, ineptias, gerras, quas ibi nectit innumeras, præterimus, ut et quas insequentibus ad usque XIV. quibus totus in eo est, ut Joannem suum abs Hieronymi et Episcoporum Cypri, atque Alexandriæ accusationibus subtrahat. Unum ægre ferimus sanctissimi Viri Epiphanii canis tam sæpe tamque impudenter insultari.

Sed eo tandem processit, cum male plerisque bonis doctisque dixisset, ut et nobis derepente dicam impingeret. Vide, quam erudite, quibusve modis. Ait capite XV: Hieronymum aliquando, cum se deceptum beati senis Epiphanii simplicitate animadvertisset, hujus judicio abjecto, anno denique 395. pacem et comunionem cum suo Episcopo redintegrasse. Prochronismo unius ut minimum anni peccat in eorum etiam rationibus, qui eam pacem cæteris altius repetunt. Sed mirum hoc magis, quod ad eam Epocham comprobandam testimonio utitur, quod annum quadringentesinium primum, aut secundum designat: notissimo inquam illo Postumiani in Severi Dialogo, ubi dicitur, Ecclesiam loci illius (Bethleemi) Hieronymus Presbyter, tunc rexisse, qua Parochia erat Episcopi Jerosolymitani (Dial. 1. 8). Nec porro diffitetur ipse cam temporis notam, subdit enim, ex co colligi loco, S. Doctorem, qui Epiphanio teste (Ep. 5. 1), propter verecundiam et humilitatem noluerat debita nomini suo exercere officia (leg. sacrificia) post compositum dissidium anno circiter 400. humeros submisisse oneri Monachalis (sic vocat) Parœcia Bethleemiticæ, sibi haud dubie Joannis auctoritate delatæ. In quibus alterum denuo errat, quod Hieronymum ab eo demum tempore functum Presbyteri officio, et sacris operatum putat. Tanta illi hallucinationum seges, ut semel una sententia delirasse non satis habeat. Hæc autem atque his similia cum blaterasset, quæ persequi singillatim non tam mihi tædium quanı Lectori fuerit, subito me suggillare, sibique plaudere, si queat, experitur. Atque hæc quidem, inquit, notata oportuit Veronensi Editori Operum S. Hieronymi, (est Deo gratia, quod non ita desipuerimus) qui dum eam Epistolam (Librum contra Joan. Jerosolymit.) rejicit in annum 399. aut 400. id est post triennium, aut quaJriennium ab inita solemniter concordia, reum apertissime facit violatæ fidei et amicitiæ S. Doctorem. Deus meliora mihi, erroremque hostibus istum. Hominem nullis oculis, nullo corde non imitabimur: neque non tamen feremus æquo animo tantam ejus levitatem, qui alios docuisse videri apud vulgus velit. Editor Veronensis (qui non alius a me est) in Præfatione ad eum Librum bonis argumentis ad an. 399. referri illum ostendit, posse etiam ad 400. initia; in Vita autem S. Doctoris, ubi hæc latius et serie continua disputantur, ipso 309 adscribit, ut initis probe rationibus nullum faciat reliquum dubio locum. Legat eruditionis homo cupidus caput XXIX. a numero præsertim septimo ad duodecimum (nam si huc illa transferre velim, nimis longum faciam, et jam non in Rufini Editionem Præfatio, sed Ilieronymiana vindicia describenda erunt) et nullus dubito, quin supputationi assensum etiam invitus præbeat. Sed ut videas, quod et in veteri apud Hieronymum Proverbio est, Cacciarium voluntatem habuisse nocendi, facultatem non habuisse: puta, non evidentissimas nos, sed leviores Chronologiæ nostræ caussas addere, si mavis etiam, non 399. aut 430. sed multo serius, et ut visum quoque est aliis doctis viris, ad usque 406. eam elucubrationem differre: ideo ne, quod religioni non habet religiosus homo calumniari, reum apertissime facimus violatæ fidei et amicitiæ S. Doctorem? Nonne aliam rerum seriem, rationes alias nobis institui videbat? hinc pacis percussæ tempora serius protrahi, sin plumbeus est totus, non noverat? Novit enimvero, sed tanti haberi apud suos voluit, unos castigasse videretur. Nos, salvis Rufini ac Hieronymi rebus, quorum hæc caussa dicta sunt, injuriæ concedimus.

Quæ tamen hinc reliqua ejus Partis septem Capita subsequuntur (Tertiam enim, ubi de Historiæ Ecclesia ticæ Rufiniana Versione agit, Præfationi insequentis Tomi reservamus) cum stomacho ita percurremus, ut lantum nolasse graviora contenti, tempori parcamus et stylo. Totum fere caput XVI. injuriosum Hiero

nymo est, qui et iisdem usus fraudibus dicitur, de quibus adversarios suos accusat, et schisma Monachorum fovisse. Prochronismo etiam peccat. Idem vitium est duorum insequentium, ubi et series Rufini elucubrationum omnis intervertitur, et itineris Roma Aquilejam ordo, ipsaque historia turbatur. Inscite illud præ cæteris, quod putat ipsa in Urbe totos duos annos Rufinum substitisse. Porro nihil iis stultius verbis, quibus Cap. XIX. exorditur, Jampridem ex Epist. Hieronymi 61. (hic est contra Joan. Jerosol. Liber) minus commode sentire ceperat Pammachius de Rufini fide. Enimvero non Hieronymi illam esse Epistolam, seð nugacis hominis Joanni Episcopo perquam infensi, tota passim Dissertatione, propriisque Capitulis hactenus contendit, quod nos audacissimum commentum explodimus. Memorem esse mendacem oportuit. Adversatur jam enim ipse sibi, et sui est tam cito propositi oblitus. Neque vero se dicat, ex recepta nunc vulgo inscriptione Operis loqui; præterquam quod enim alias nunquam Hieronymi, sed Auctoris incerti Epistolam eam vocat, nisi vere esse Hieronymianam sentiret, atque haberi nunc vellet, multo adhuc magis in rem suam desiperet, faceretque Lectori offucias. Quippe addit, lectam Pammachio, adhibitamque i'li fidem, denique e* præjudicium Rufinianæ existimationi hinc illatum, argumentatur. Num alius venit in mentem sibi Auctor, quem verus Pammachius pro vero Hieronymo haberet, ipse etiam de nomine Hieronymum diceret, et lie ronymus tamen non esset? Sed nondum ineptiarum finis. Rem enim ipsam quod spectat, et ab omni veri specie, et a semetipso iterum dissentit Carmelita, qui post Tillemontium, aliosque doctos viros non diffitetur, illam neque perfectam ab Auctore suo fuisse, neque ad Pammachium missam, immo et suppressam Epistolam (Cap. VIII). Quæ igitur sunt hæc præstigia? Fuit illa Hieronymi Epistola, eademque non ejus, sed nugacis et maligni hominis fuit: ad Pammachium missa, qui verus tamen Pammachius non erat, siquidem nec a vero Hieronymo acceperat eidem lecta, et in vu'gus sparsa, unde Rufino conflata est invidia, et suppressa simul scrinio, neque educta unquam, immo neque ab Auctore absoluta. Tantumne ambagum ineptissimarum duobus versiculis?

[ocr errors]

Porro ejus imperitiæ, ob quam tota Rufiniana historia retro sublapsa ut referatur, necesse est, unum atque alterum de reliquis postremis Capitulis exemplum addam, quibus liquido constet, quam ille ab eruditione, bonarumque artium studiis omnibus imparatus ad scribendum de Rufini rebus accesserit. Hunc non fuisse ab Anastasio damnatum, ex eo colligitur manifesto, quod usque sit, cum Sanctis Episcopis, kalia præsertim, communione ac familiaritate usus. Nobile argumentum bonus vir ille exaggerando sic depravat: Paulinum, ait, Nolanum Episcopum, datis ad Rufinum Litteris amoris ac benevolentiæ plenis, petiisse atque obtinuisse explicationem de Patriarcharum Benedictionibus. Rogasse eum quoque, ut pertransiens Roma, Nolam se conventum vellet: quibus certe studiosissimis verbis Presbyterum Aquilejensem non coluisset, si ejus condemnatio unquam prodiisset; quam utique ignorare non poterat, utpote qui sedem suam haberet in Provincia Suburbicaria, Romanæque ditioni subdita. Deus bone! quid est desipere mentis, si hoc non est! Quo tempore illas Epistolas Paulinus scripsit, nec Episcopum ipse agebat, sed in Presbyteri tantum gradu merebatur: nec Rufinus ulla pravi dogmatis suspicione laborabat, ut ab ejus refugere consuetudine quis deberet: nec denique Anastasius Romanam adhuc Cathedram obtinebat, ut percellere anathemate eum posset. Pergit tamen ille errores erroribus cumulare: Et cum, ait, Chromatio e vivis sublato, Rufinus, Aquileja relicta, in Monasterium Pineti ad Classensem urbem se receperit, putasne tot Religiosos viros proscripti Hæretici convictum, contubernium, nedum communionem fuisse laturos? Ineptia ineptis`simæ, somnia. Rufinus cum in Pineti Monasterium secess't, nondum Aquilejam venerat, vixdum enim erat ab Oriente reversus. Chromatius in vivis adhuc utique agebat, qui nisi post annos ferme novem diem obiit: Pineti denique Monasterium non ad Classensem urbem, quæ nulla unquam fuit, sed neque Classis prope Ravennam, verum in Agri Romani, Terracinam versus, ora maritima steterit. Potuisset quis data opera ad movendum tunicato popello risum plura paucioribus verbis loqui deliramenta? Verum his diutius immorari nobis et fastidio est, et pudori. Et facile tamen Lector intelliget, si historicam illam Dissertationem lustrare tantum oculis velit, alia esse quamplurima, quæ quum parum ad nos spectent, immania ejus errata dissimulamus.

Revertamur ad Rufini Operum Editionem nostram, pergamusque porro de his quæ in illa adornanda præstilimus, Lectorem commonefacere. Initium ducimus a duobus de Benedictionibus Patriarcharum Libris, qui primas inter omnes Presbyteri Aquilejensis Tractatus ferunt, tum Scripturæ quam explanant respectu, cum temporis prærogativa, qua cæteris primigeniis, ut vocare placet, ejus scriptionibus antecedunt. Hos autem accepimus ex Barreana Editione, que et cæteris multo est accuratior omnibus, et ex antiquissimis mana exaratis exemplaribus Monasterii Montis Dei, dicitur in Præfatione descripta. Aliam nihilominus vetustiorem in consilium adhibuimus, quæ in Monumentis SS. Patrum Orthodoxographis continetur, et quam bonæ frugis sæpe comperimus. Usi præterea sumus et Codice Ms. quem e S. Salvatoris Bibliotheca, quæ Bononiæ est, Cl. V. P. Ab. Trombellius descriptum diligentissime ad nos misit. Ætatis haud ille quidem est multum dissitæ, neque hanc ipsam, quod rei caput est, Rufini explanationem repræsentat, sed cognominem aliam ab studioso aliquo consarcinatam, cujus nos specimen Tomo Hieronymianorum Operum tertio fecimus in Appendice. Verum cum et iisdem propemodum vestigiis insistat, et ab Rufiniana identidem in suam interpretationem quædam Auctor derivet, facile huic nostræ recensioni adjumento fuit, plurimum certe

ejusdem illustrationi contulit. Accedit Monimenti novitas, et rerum quæ in eo continentur præcipuaruin delectus neque enim antea totum, sed priore tantum ex parte, eaque exigua in publicam lucem prodierat : neque nos totum in notis descripsimus, sed illa dumtaxat, quæ et lectu maxime digna, et in rem nostrani recte conducere videbantur. Præclarius, puto, nobiscum et cum Editione nostra actum esset, si quod affeclavimus diligentissime, Codicis Murbacensis in Alsatia, et descriptarum ex eo variantium lectionum potiri licuisset; sed frustrati a spe sumus. Interim quod unice datum est, ingentem illam decem fere versuum in Præfatione lacunam explevimus, quam ex eo Ms. recitat Fontaninus, et qua vitam sensumque huicmet Operi videmur restituisse. Cæterum quæ de his libris plura vir idem Claris. disputat, in antecessum consuluisse, operæ pretium erit. Econtrario aut falsa, aut de nihilo ferme omnia sunt, quæ de illis Cacciarius scribit, atque illud cum primis, quod eorum elucubrationem ad annum usque quadringentesimum octavum differt.

Subsequitur Commentarius in Symbolum Apostolorum, quo certe nihil præclarum magis atque eruditum tota Ecclesiastica Antiquitatis memoria continetur. Nec aliquod aliud est facile in Ss. Patrum scriptis quot sunt, quotque fuerunt, quod sæpius editum, recognitum, recusum, lectumque adeo fuerit, et doctorum hominum observationibus studiisque magis expolitum atque illustratum. Nos Balusianam nuperriman editionem (sive ejus e Parisiensibus Benedictinis, qui posthumnas Balusii curas in S. Cyprianum, cui olim hæc est elucubratio adtributa, absolvendas et vulgandas suscepit) non tam imitandam nobis utpote omnium et recentissimam et diligentissimam, quam exornandam proposuimus. Contulimus enimvero cum aliis præterea vulgatis antiquioribus libris, quos minime novit laudatus Editor, et Barræano præsertim codice, quem ignorasse, aut non consuluisse, quanti illi steterit, passim ostendimus. Multa hujus atque aliorum, ut diximus, librorum ope restituimus, quæ reliqua nobis fecit tot hominum cætera doctissimorum industria, et medica adhuc manu indigebant. Porro cum animadverterimus, Rufinum abs Cyrillo Jerosolymitano, quo, quum ibi ageret, magistro usus est, multa fuisse mutuatum, longasque pericopas ex ejus Fidei Expositione, quam variis Catechesibus edisseruit, in Latinum pene ad verbum conversas in sua transtulisse, ipsas in partes vocavimus, et singulis quibusque locis ad Græcum exemplar, quod et laudamus ibi sæpenumero, exegimus. Ex quo non lectio dumtaxat verior præ aliis quæ obtinebant, innotuit, sed et sensus penitior, et vis propria verborum in aperto fuit. Alia quæ ad divinissimi, ut ita dixerim, Libri commendationem atque ornatum contulimus, ex Adnotationibus disces.

Historia Eremitica pone sequitur, sive Patrum Vitæ, seu denique, ut placuisset Fontanino inscribere, Historia Monachorum, et itinera per Ægyptum S. Petronii Bononiensis nomine scripta. Hanc nos ex Rosweydi elegantissima Editione accepimus, cujus etiam non indocti sane viri, cætera autem diligentissimi Adnotationes contextui subnectimus. At vero alicubi etiam castigamus. Longius quippe aberrat a veritate, quod alterum quoque Librum de Vitis Patrum Rufino saltem, ut Interpreti posse putat adscribi; et quod gravius fortassis erratum videatur, hocce unico Libro, qui Rufini germanus est fœtus, suam, non alterius per Ægyptum peregrinationem ab ipso narrari existimat. Quamobrem ejus et Melaniæ itineruin historiam ex integro texit Præludii loco, atque his demum, quibus sibi mentem præoccupari hallucinationibus passus est, adnotationes quoque suas identidem imbuit. Nostrarum itaque partium fuit, Lectorem monere quibus oportuit locis, ut ne sineret fieri sibi fucum, ejusque rei brevibus caussas addere, notu'is quas asterisco præsignatas opponimus. Alios ejus errores cavemus alibi: puta, quod fuisse Rufinum nonnulla a Palladio mutuatum autumat, quum prorsus econtrario jam constet, ex Rufino quædam Palladium in sua transtulisse. Denique et menda aliquot lectionis sustulimus, contextumque Auctoris, quoties se occasio obtulit, fecimus paulo meliorem.

Gradum hinc facimus ad Historiam Ecclesiasticam, non illam quidem Eusebii Cæsariensis, quam Noster de Gra co in Latinum refudit (neque enim Versionibus heic locus est) sed quam de suo ipse duobus Libris contexuit, atque Eusebianæ subjunxit. Ejus Editiones typographicis formis expressas Fontaninus ferme omnes recenset, expenditque de more copiose satis ac diligenter. Anno autem ab ejus obitu quarto suam Romæ vulgavit F. Cacciarius, de quo paulo ante dicebamus, eamque se ad Vaticanos Mss. codd. exegisse, et notis illustrasse, in fronte Operis prófitetur. Jure suo postulet a me Lector, ut quæ ejus ratio sit, dicam. Sed antequam hoc facio, quid ego in hac mea adornanda præstiterim, ut cœpto pressius insistam, docebo paucis. Barræanum exemplar typis ante annos ferme centum septuaginta expressum, quo pluribus locis nullum est magis emendatum, expoliendum usque mihi atque exornandum proposui. Contuli autem subinde cum aliis antiquioribus editis libris, et pr:ecipue Parisiensi anni 1523, quem Boussardus secundis curis vulgavit, et bonæ frugis sæpius expertus sum. Tum vero codicibus Mss. duobus a capite, ut aiunt, ad calcem cum edito comparatis sum usus, quorum, utpote diversarum gentium, explorare etiam fidem variantium inter se invicem contentione lectionum, non exiguæ opis fuit. Alterum laudatus nuper Trombellius Ab. S. Salvatoris de ejusdem Cœnobii Bibliotheca, quæ Bononiæ est, suppeditavit; alterum qui et paulo melioris est notæ, accepimus ex celeberrima Guarneriana in S. Danielis municipio, quem contulit diligentissime, et quanta in ejusmodi tractandis libris opus est, sedulitate ac doctrina expendit V. Cl. Dominicus Ongarus,

studiorum in Utinensi Seminario Præfectus, alias nec semel infra ob ejusmodi in Rufinum nostrum collata ex Mss. beneficia laudandus. Possemus et Vaticanos, quos Cacciarius descripsit, codices vocare in partes; siquidem non eam inconsulto lectionem sequuti sumus, quam hic prætulisset, sed singulis quibusque ex integro ad examen revocatis, sæpius quam ille in textum receperat, repudia vimus: econtrario quæ minus et probabatur, suffecimus.

Jam itaque eam Editionem expendamus. Quinque Mss. codices, ad quos illam exegerit, laudat Editor in Præfatione, tres scilicet Vaticanos, duosque alios ex eadem Bibliotheca, unum Reginæ Suecorum, alterun Urbinatem, quem in notis falso recentiorem Regium, seu Reginæ appellat, ejusque rei culpam heic deprecatur. Ac sunt illi quidem recentioris ætatis omnes, et que parum Typographicæ artis inventis antecedant. Verum illud etiam accedit incommodi, quod ita se iis usum fatetur, ut ‹ sibi religioni duxerit de superiorum Editorum lectione quidpiam immutare, nisi suffragante fide duorum saltem exemplarium. Ex hoc scilicet tam levi consensu maluit, quam ex probitate lectionis manifesta, contextus serie, atque aliis quibus abundat præceptis Ars Critica, judicium ferre. Ars, inquam, Critica, quam qui profitentur atque ornant, contemtui habet, el cavendos docet. ‹ Nam quæ (in Præf.), ait, subtilius aut de ratione temporum excogitarunt, aut de alüs hujusmodi rebus disputant, cum ut plurimum nonalii usui sint, atque iis infirmandis, quæ aliunde certa viderentur, non tam valent, meo quidem judicio, ad juvenum eruditionem quam ad eos imbuendos libertate opinandi quadam, unde rerum vel gravissimas in dubium revocare assuescant. Hinc satis liquet, quo ipse ingenio hanc inierit provinciam : quem fecerit lectionum delectum : quæ disseruerit in notis. Nempe quas oportuisset lectiones expendere, ut facile reciperentur in textum, hac ferme una de caussa respuit, quod solitariæ essent, quum econtrario hac ipsa essent de caussa pluris faciendæ, ut faciunt revera, qui Mss. libros sciunt, quod se ab alterius, sive loci, sive manus archetypo exceptas produnt, atque illæ sunt, quas unus plane similes variis amanuensibus Antiquarius dictavit. Alias quas recepit, ut pote plurium suffragiis Codicum commendatas, si rem expendisset bene, non erat cur reciperet ob solam majoris numeri fidem, quæ tanti non est, quando ita in omnibus Codices perpetuo consentiunt, ut unus ab alio descripti videantur, neque adeo illa nisi unius Codicis auctoritas habenda sit. In cæteris quam probe operam suam locarit, ex contentione nostræ hujus Editionis cognosces, ne si persequi exponendo velim, nullum faciam præfandi finem. Adnotationum (eas dico, quæ hanc maxime partem Rufinianæ Historiæ spectant) eo se ait (in Præf. Tom. I.) ipsemet usum genere, quo lectionem suam vindicaret ab intemperantiori Critice; tum autem eorum, quæ ad Geographiam attinent, non injocundas et satis utiles notitias curiosa juventuti pararet.) Nihil tamen aliud pleræque omnes docent, quam quod sciunt passim omnes, aut peti a Lexicographis potest, aut denique novam rancidis hallucinationibus materiam præbet.

Specimen unum aliquod subjiciendum est, ut quod diximus, exemplo constet. Narrat Rufinus Lib. II. Cap. XXIII. de Serapii subversione, militem, correpta bipenne, percussisse Idolum, et repetitis ictibus putris ligni fumosum genium cædisse. Adnotat bonus ille vir, His verbis, fumosum genium, etiam utitur Theophilus de Alexandrino Serapidis Templo loquens in Epistola Synodica. Novissimus autem Editor operum S. Hieronymi existimat ivov, seu xivio (sic) locum fuisse ubi Hospites reciperentur. Vide, amabo Lecter, quot mendacia, calumnias, ineptias verbis tam paucis cogit. Queritur Theophilus factiosos Origenistas, mulierem et filium ejus adolescentem, quorum caussa male Isidorus audiebat, produxisse in medium, et in loco Urbis celeberrimo, quem ni fallor, ait, Genium vocant, collocasse. Hæc tota Theophili sententia est. Falsum est itaque primo, quod ait Cacciarius, Theophilum usurpare hæc verba, fumosum genium. Falsum deinde, quod hunc ait de Alexandrino Serapidis templo loqui, quo nihil ei minus venire in mentem potuisset. Præterquam quod enim conceptis verbis locum Urbis celeberrimum dixit, vicum, puta, aut forum, aut quid simile, non templum Serapium neque amplius exstabat tunc temporis, quod ipse Theophilus ante annos ferme decem, quam hæc scriberet, jam subverterat, ac solo æquaveral. Falsum tertio, quod et præcipuum est Cacciarii propositum, genium quod unice verbum Theophilus usurpat (etiamsi recte Scriptura haberet, quam depravalam ostendimus) quidquam in significando commune cum fumoso Serapidis genio habere. Jam quod me speclat Editorem Hieronymianum, ego cum Epistolam illam, quam et Theophili Synodicam abs Ilieronymo Latine redditam certis argumentis ostendi, et primus ex autiquis membranis, inter quas fato proxima hactenus Jatuit, erutam, pretiosissimum si quod aliud Antiquitatis monimentum, literario Orbi communicavi, in Adnotationibus quibus eam illustrandam suscepi, ad laudatuin modo locum suspicatus sum, Zivov, Xenion intelligendum pro Genio, et videri locum, ubi hospites convenirent: plateam videlicet, aut vicum ad enarum. Demus ingenio religiosi viri, quod beneficium singulare in bonas literas, et cum primis sacras a nobis collatum ejus Editione Epistolæ silentio presserit, malueritque lectorem suum ad non prius auditum, aut lectum alibi opus amandare, quam illud cum novitatis saltem laude, quæ ex rei notatione oriebatur, commemorare. Quid istuc rei est, quod indoctis vulgo confidentissime imponit, et mihi calumniam apertissimam struit? Falsum nempe, et quarto id quidem est, locum dixisse me indigitari abs Theophilo, ubi hospites reciperentur, ut Xenodochium scripsisse videar, quod forum, aut plateam convenarum, sive ubi ospites convenirent, dixi. Nam proprium loci nomen, sive illud ab interprete Hieronymo (neque enim videtur po

« PoprzedniaDalej »