Obrazy na stronie
PDF
ePub

placet, Hierosolymam contendit, Rufinus autem A Hieronymus non solum ut respuere se Origenis

hæreses omnibus testatum faceret, S. Epiphanio (Origenis et Joannis adversario) adhæsit, sed per monachos etiam Bethleemiticos, quod monasterii unius conditor esset Epiphanius, in partes ejus pertrahebatur. Rufino autem, cui per septem fere annos cum Joanne familiaris consuetudo intercesserat, quique ab eodem haud dubie presbyter ordinatus erat, non temere licebat ab eo revelli. Litigatum est utrinque animis infestis, aliis alia suppetente irascendi causa. Nam Epiphanius tanquam Origenistam Joannem insectari; Joannes ordinatione Pauliniani fratris Hieronymi in presbyterum ab Epiphanio in parœcia sua facta juri suo inique detractum esse, urgere; Hieronymus non vanam omnino

Alexandriam repetiit, ibique sex annos in consortio et institutione Didymi et aliorum tunc Alexandriæ florentium doctorum versatus est, Origenisque ingenium adamare coepit, tametsi non omnem ejus doctrinam amplexatus videri debet. Rediit Hierosolynam, si cum Fontanino calculum ponere institueris, anno 377; hic enim sextus currebat a primo ejus in Ægyptum adventu b, rediitque eo animo, ut totum se deinceps vitæ monasticæ traderet, cellulasque inhabitavit in monte Oliveti, quæ ab aliis etiam quamplurimis monachis frequentabantur. Hierosolymis in varias adjacentes regiones ad visendos eximios viros excurrit, fortasse etiam Alexandriam iterum cum Melania, quam circa idem tempus Ægyptum tetendisse constat. Dein plures annos cum Melania in B fuisse suspicionis de Origenis hæresi in se ex famiomnis generis hominibus illuc pietatis causa adventantibus liberaliter excipiendis impendit. Interea Hieronymum ipsum et amicos veteri ac diuturna `necessitudine copulatos mutuoque alterius videndi desiderio, dum propius invicem admoverentur, suspensos, mira quædam casuum et eventuum connexio identidem distraxit, non aliter ac si occulta aliqua vis hac ipsa divisione animorum conjunctioni prospexisset, quam ruptam iri ipsorum congressibus præsentiret. Nam cum primum in Palæstinam Rufinus adventasset, adhuc in eremo degebat Hieronymus, sed litteras amicitiæ veteris, quam Aquileiæ olim strinxerant, testes anno 373 æstate media ab Hieronymo scriptas ibidem recepit. Dum in Ægypto litteris operam navaret Rufinus, ali- C quandiu Antiochiæ Hieronymus substiterat, unde Constantinopolim profectus erat eo ipso tempore quo fortasse Rufinus ad breve tempus, si Rubeo assenseris, Palæstinam repetierat. Reverso denique anno 385, post tres annos integros Romæ traductos, Hieronymo, nullum est dubium quin Hierosolymis obviam sibi facti pristinæ pietatis ac officiorum memoriam instauraverint, nunc ad breve tantum duraturam.

liaritate cum Rufino aliquando subnatæ causam stomachari, idque impense dolere, quod hominem amicitia sit prosecutus, qui occulte hæresibus desponsum habuisset animum. Addita est indignationi huic fomes epistola ab Epiphanio de ordinatione alieno loco a se facta ad Joannem Hieros. scripta, quain Hieronymus in Eusebii Cremonensis Græci sermonis ignari gratiam inque privatos usus ut homini in monasterio suo versanti latinam reddiderat, sed quæ furto ablata ad Rufinum pervenerat eique occasionem dederat in interprete si non malignitatem reprehendere, certe desiderare veritatem. Hieronymus autem ægrius hoc pati, quod Rufinus hæreseos ac dogmatum perversionis insimulatus nihil respondere ausus sit : interpretem laceraret, de syllabis calumniaretur et totam defensionem sui putaret, si tacenti detraheret. Interclusus erat ad animos reconciliandos aditus, cum pro se quisque pœnam ab altero posceret, et dolum sibi a conciliaturis metueret. Hinc frustra a Theophilo Alex. et Archelao Palæstina comite pax inter eos tentata, inseditque per triennale spatium hic rancor animis c. Quo auctore tandem extinctum sit diuturnum illud dissidium, haud liquet. Id constat, Hieronymum ac Rufinum more solemni in Anastasi, templo flierosolymitano, post sacrificium missæ in gratiam rediisse, illumque Rufinum nullius erroris compertum agnovisse.

Prima discordiæ semina inter ipsos sparsit Aterbius quidam, qui Hierosolymam perlatus Rufinum tanquam Origenis commenta sectantem carpsit, eademque criminatione Hieronymum tanquam Rufini amicum et Origenis laudatorem traduxit. Tune primum alienatior a Rufino factus est Hieronymus. Mox D) finum invasit. Profectus est a. 397, mense Augusto (a. 394) uterque in causam Epiphanii Salaminis episcopi et Joannis Hierosolymitani involvitur. Nam

a Anno 373 cadenti vel appetenti aut currenti etiam an. 374 de Rubeis cap. 7, assignat. Pendent nimirum hæc ex diversa anni emortualis Athanasii notatione. Nimirum Fontaninus dicto loco et pecuhari etiam dissertatione Historiæ Aquileiensi litt. subnexa mortem Athanasii an. 372, 11 Maii affigit, Baronii sententiam tuitus, Rubeus contra laudatæ dissert. cap. 4, 5 et 6, nova discussione facta, anno 375 ascribendam docet:

Octennium, interposito aliquo intervallo, in Ægyplo eum degisse, Rubeus ex Codice Guarneriano contendit, ejusque rationes ita subducit, ut prima vice Alexandriam an. 375 repetiisse ibique usque

Pace revocata, revertendi in Occidentem cura Ru

vel Septembri. Discedentem Hieronymus pace invicem data et accepta prosecutus est d. Romam non ad an. 380, vel insequentem inceptum aut adultum mansisse statuat. Hinc negotii vel Melaniæ visendæ causa in Palæstinam profectum ponit, atque inde altera vice in Ægyptum rediisse ac tandem aliis insumptis annis ante annum 385 remeasse Hierosolymam. De Rubeis, cap. 9, n. 6, p. 65.

d Permultorum ea sententia est non solum, sed cum Melania in Italiam hoc anno Rufinum rediisse: ita Fontaninus, Baronio et Pagio consentiens. At plurium auctoritate, inter quos Lebrunus etiam in Vita Paulini, reditum Melaniæ an. 402 illigant, quam plane sententiam argumentis novis astruit de Rubeis, c. 40, p. 70.

[ocr errors]

continuo appulit, sed ad monasterium Ursei Abbatis A amicis speculatoribus, quæ Rufinus procuderat, in loco Fineti, in agro Romano devertit. Ibi tum plurimi rerum Orientalium curiosi et scriptorum avidi circumsteterunt, percontantur, narranti auscultant, postremo, ut Græca Latine sibi legenda reddat, flagitant. Erat inter hos ipse abbas Urseius, cui percontanti quænam in Oriente monachorum esset observatio, quæ instituta servarentur, cum respondisset, Basilii, efflagitari se ab eo magnam ab Occidentalibus gratiam ei habitum iri pollicente sivit, ut Latinitate eam donaret. Similiter Macarius, monasterii istius monachus, ut Fontanino visum, seu Romæ degens, ut Rubeus contendit, Pamphili Apologiam Origenis ab eo impetrat, quam Romæ, quo a. 397 exeunte vel incunte 398 se contulerat, transtulit, addito de suo pro fide sua vindicanda libello de Adulteratione librorum Origenis. Cumque in Pamphili Apologia Origens libros de Principiis identidem laudari observasset Macarius, iterum Rufinum rogavit ut Romanis auribus accommodaret. Nec in hoc quidem, quanquam prævideret quantum sibi invidiæ conflaturus esset hac obsequendi facilitate, morem ei gerere recusavit, sed primum duo priores edidit atque in præfatione haud dixerim bona fide an invidiæ declinandæ causa. Rufini auctoritatem prætendit, quod in præfatione ad homilias duas Origenis in Canticum canticorum tam magnifice de auctore locutus esset, ut cuivis legendi ejus desiderium commoveret et plurima se ipsum posthac translaturum promisisset. Interea evenit quod metuerat. Ingenles per totam urbem rumores suborti, æstusque plane in turbinem editis duobus posterioribus libris cessit. Sed quod longe pejus Rufino accidit, Pammachius et Oceanus, schedas Rufini imperfectas et nondum expolitas, ut forte de manu exciderant, ad Hieronymum tacito auctoris nomine, ut postmodum ille contendit, transmiserant. Simul novam librorum de Principiis versionem ab eo expetunt. Eodem tempore Rufinus, nuntio de obitu matris accepto, Aquileiam proficisci instituit ad Ilieronymum id perscripsit litterisque formalis a papa Siricio acceptis via mediterranea per Mediolanum eo contendit b. Aquileia imprimis consuetudine et benevolentia Chromatii episcopi recreatus est. Num vero ab eodem Aquileiensi Ecclesiæ aggregatus sit, cum a Joanne Hierosolymitano presbyter monastica professionis esset ordinatus, nemo pro certo affirmaverit. Interea litteræ Hieronymi, quibus Rufinianis respondebat, a Pammachio et Oceano interceptæ erant; alias, quas ad ipsos dederat, in quibus Rufini præfationem refutabat et alienum se ab Origenis dogmate testabatur, una cum nova librorum de Principiis versione, Romæ circumferebant. Ab Aproniano Aquileiam transmissæ ad respondendum Rufinum permovent, cui responsioni ab an. 399 usque ad an. 401 insudavit. Carptim ei ab

[blocks in formation]

transmissa erant, et vixdum absoluta ea et Aproniano inscripta cum amicis qui Hieronymi maxime verbis læsi erant, Rufinus communicaverat : cum duo jam illius Apologiæ libri contra tria istius volumina nondum plena, sed summatim tantum accepta prodeunt. Horum exemplar Aquileiam per negotiatorem transeuntem perlatum biduoque tantum concessum brevem Rufino responsionem extorsit c. Simul integros Apologia libros Hieronymo legendos mittit. Reddita fuisse videntur an. 402. Eodem certe anno, mense Martio vel Aprili, tertium Apologia librum Hieronymus effudit, licet pridem a Chromatio esset commonefactus ut contentioni Christianorum animos offendenti silentio finem imponeret. Quid B quod ad Augustinum adeo tanquam moderationis suæ testem postremam hanc Apologiam misit, Rufiniana maledicta, quo nomine ejus Apologiam vocat, in Africa studio ipsius dudum perlata esse ratus. Ad quæ ille, nescire se quae scripta maledica super nomine ejus Africam pervenerint, contabuisse autem dolore, et timore obriguisse legentem quæ illis maledictis respondisset: exanimatum iri si in manus suas forte venirent, quæ a Rufino tam effrenata libidine in se jacta nuntiasset. › Cum an. 400 Theophilus Alexandrinus episcopos ad exstirpandam hæresin provocasset; Anastasius etiam et, impulsu ejus, Mediolanenses et Aquileienses episcopi Origenis dogmata damnarant. At Anastasius, cui, cum ipse Romam proficisci non potuisset, brevem fidei suæ Apologiam Rufinus miserat, ejus causam a causa Origenis plane diversam deprehendit, testatus id in litteris ad Joannem Hierosolymitanum datis; in quibus, cum aperte Origenem damnasset, Rufinum tunc demum se damnare scribit, si assensum istis quæ interpretatus sit præbuerit, quod ad Dei, non hominum judicium censet remittendum. Nihilominus in extrema episto'a procul se a communione sua habere Rufinum significat, et hanc ipsam epistolam cum altera, quæ periit, in rem suam interpretatus erat Hieronymus, unde neutram pro vera agnoscere voluit Rufinus. Tandem, reducta coeli serenitate, totus scribendis aut de Græco traducendis libris vacavit, plurimamque partem scriptorum intra septennium, quod adhuc Aquileia transegit, confecit. Aquileia an. 408 relicta, in monasterium Pineti iterum concessit, ibique alterum de Benedictionibus patriarcharum librum, quem Paulino post primum Aquileia ipsi transmissum pollicitus erat, absolvit, Romam deinde perrecturus. Ingruentibus autem Romæ barbaris, profugo Piniani cœtui adjunctus eodem anno in Siciliam transfretavit. Ibi in conspectu vastatæ cum cæteris regionibus ab Alarico Calabria aliquot Origenis libris, homiliis scilicet in Numeros, quas Donato alicui inscripsit, et Cantico canticorum, in

C

pervenit, ac integrum pene annum ibi commoratus, Aquileiam mense Augusto vel Septembri adit.

eflac epistola nunc quidem intercidit. Non per biduum exaratam esse potuisse !lieronymus objecit.

Piniani gratiam, extremas vires insumpsit, tandem- A que animam in amicorum complexibus anno 410 reddidit.

§ 2. Scripta.

Longe maxima pars operum Rufini versionibus librorum Græcorum Latinis conficitur. Quæ de suo scripsit exiguo numero constant. Utriusque autem generis elenchum, quemadmodum a Fontanino, qui de iis accuratius egit, concinnatus est, dabimus.

I. OPERA SINCERA. 1. Scripta propria. Dissertatio de Adulteratione librorum Origenis. Benedictionum XII patriarcharum explanatio. Apologia, seu Invectivarum libri duo adversus Hieronymum.

Apologia pro fide sua ad Anastasium pontificem. Historiæ ecclesiasticæ libri duo, scilicet x et XI post Historiam Eusebianam.

Historia eremitica, sive Vita Patrum vulgo sub
Hieronymi nomine editæ.
Explicatio Symboli.

2. Versa e Græca in Latinam Linguam.

Basilii Magni Regula.
Ejusdem Homiliae octo.

Liber unus Apologia Pamphili pro Origene; in quo Sententiæ adversus Mathematicos.

Origenis libri quatuor Περὶ ̓Αρχῶν.
Ejusdem Homiliæ xvII in Genesin.
XIII in Exodum.

XVI in Leviticum.
XXVII in Numeros.
XXVI in Josue.

Ix in Judices.

1 in I librum Regum.

Iv in Cantica canticorum.
Tomi XV in libros decem di-

stincti in Epistolam D. Pauli ad Romanos.
Gregorii Nazianzeni opuscula decem, nempe :
Apologetici liber unus. De Epiphaniis. De Lumi-
nibus. De Fide liber unus. De Nicæna Fide, Pen-
tecoste et Spiritu sancto. De Semetipso ex Agro re-
verso. De Dictis Hieremiæ. De Reconciliatione et
Unitate Monachorum. De Grandinis vastatione. De
Arianis.

Sixti Pythagorai Sententiæ.

Evagrii C. Sententiæ ad monachos.

Ejusdem Sententiæ de Apathia.

[blocks in formation]

B

[blocks in formation]

Iniqua plane auctoris optimi et scriptorum ejus, maxime ex quo arte typographica libri multiplicari et ornari consueverunt, fortuna fuit. Nam in communi illa, quæ versus finem sæculi xv obtinebat, librorum ecclesiastici potissimum argumenti imprimendorum æmulatione, in qua vix pauci fuerunt insigniorum auctorum, quibus non honos suus habitus esset, solus Rufinus tamen exsors et absque munere mansit. Atque ut collectiones taceam, quarum C una demum eaque et manca et supposititiis libris interpolata exeunte sæculo xvi facta noscitur, ne singulis libellis quidem vel hoc vel sequentibus sæculis opera aliqua impensa est. Ex quo autem a. 1580 Laurentius de la Barre opuscula quædam Rufini protulit, uno amplius et dimidio sæculo cessatum fuit, donec celeber Hieronymi editor Dominicus Vallarsius novæ et integræ editioni manum admoveret, cujus tomus I Veronæ 1745 prodiit, alter vero etiam nunc, quantum quidem nobis compertum, desideratur *. Minus invidiæ versionibus ejus Latinis scriptorum Græcorum adhæsit, quæ et ab initio pene apud Occidentales Græci sermonis ignaros magni æstimatæ sunt, et recentiori ætate benevolentiores expertæ sunt Christianæ sapientiæ stuD diosos. Quid quod tanta in eum insolentia usa fuerit fortuna, ut Historia ejus eremitarum sub Hieronymi ipsius nomine vigesies et amplius intra sæculum impressa et in complura aliarum linguarum idiomara translata sit. Quæ cum ita sint, in recensendis operum Rufini editionibus ita pergemus, ut primum quæ collectionibus comprehensa fuerint vel ex propriis ejus scriptis aut perperam ei tributis cum singulatim excusa, tum aliorum operibus permista habeantur, deinde Historiæ ecclesiastica itemque eremiticæ eorumque, quæ de Græco vertit, editiones refe

ramus.

Hodie etiam tomo altero caret editio Vallarsiana. EDIT.

17

SÆC. XV.

18

A xisse videantur. Recusum est deinde cum omnibus Erasmianis non modo, sed et aliis fere omnibus Cypriani editionibus veluti Romana ap. Paul. Manutium 1563, p. 381, in qua optime singulos articulos separatim ante expositionem dispositos et diverso charactere expressos Fontaninus laudat; item in Pamelianis, Oxoniensi et Baluziana denique.

1468.Oxonii, in-4° (in-8°). B. Hieronymi exposicio in Symbolo apostolorum ad papam Laurentium. Impressa Oxonic et finita anno Domini MCCCCLXVIII 17 die Decembris. Liber decantatus propter origines rei typographicæ in Anglia, de quo pluribus Maitt. Ann. typ. t. 1, pag. 279. Specimen litterarum sistit Ames typogr. Antiquities, p. 437. Middletonus quidem vitium typographicum subesse et omisso altero x, 1468 pro 1478, excusum nihil Caxtoni gloriæ, qui primus artem typographicam in Anglia exercuisse fertur, detrahere debere censuit. Vid. The Substance of his Diss. on the Origin of Printing in England in Two Essays on the Or. of Print., ed. 2, Lond. 1776, in-8°. Sed licet assentientes haud paucos, altamen et adversarios reperit, inque his gravissimum B Meermannum in Ep. ad Andr. Coltée Ducarel. inserta Origg. typogr., indeque in Suppl. to the Origin of Printing, 1781, in-8°, p. 236 sqq.

1470. Romæ, ap. Sweynh. et Pannortz, f. Exposicio in Symbolum cum priore volumine Epistolarum Hieronymi. Assignatur etiam huic anno a nonnullis veluti Caveo, Ittigio, et aliis editio Operum Rufini Romæ facta, sed hujusmodi editio merum figmentum est, a quo lectores sibi cavere debent. Auctor fuit Labbeus in Nova Bibl. ms. Suppl., p. 340, hanc editionem tanquam existentem in Bibl. Reg. Paris. laudans. Unde Maitt. Ann. t. I, p. 298, ex eoque plures deinceps bona fide descripserunt. At vero in Catalogo dictæ Bibl. nullum de ea vestigium reperias nec ab alio perito et curioso harum rerum indagatore usquam visa intelligitur. Facile autem conjeceris Labbeum editione præcedente Symboli cum epistolis Rufinianis inductum esse, ut editionem Operum Rufini statueret, quæ partem illorum licet minimam in fronte gereret; cujus quidem opinionis astipulatorem habes Fontaninum. Fortasse catalogus imperite confectus eum decepit.

1498. Oxonii, in-8°. B. Hieronymi Exposicio in Symbolo apostolorum.

SEC. XVI.

1516. Venetiis, apud Lazarum Soardum, fo. Rufinus de Benedictionibus patriarcharum, sub falso titulo Homiliæ XVII in Genesim cum Origenis Opp. in Nov. Test., fol. CIIII. Editor Constantius Hierotheus jam primum hoc Rufini opusculum, sed tanquam Origenis fetum et pessime tractatum produxit.

1519.Basilea, ap. Frob.,1°.Symbolum fidei,cum Operibus Cypriani ab Erasmo editis, qui de eo ita in epistola ad Laur. Puccium card. scribit: Symbolum fidei quod in evulgatis pariter ac descriptis voluminibus Cypriani titulum habet, inter Opera divi Hieronymi fertur Rufini nomine. In notis vero post epistolam:

1555. Basilea, apud Henr. Petri, f. Rufini Aquilei. de Benedictionibus Judæ et reliquorum patriarcharum. in Orthodoxographis Joh. Heroldi, tom. II, p. 1423. Heroldus, ignorata Hierothei editione, vero auctori librum suum restituit ex codice ms., quem pluribus, quæ lectu non indigna videbuntur et a Fontanino etiam allata sunt, ita describit: Georgius Pistorius, vir clarissimus apud Ensisheym medicus excellens, atque de litteratura universali optime meritus, cum procul dubio nonnisi vel ingenii summis laboribus aut aeris impensa insani, libellum hunc Rufini Bibliothecæ suæ, tanquam thesaurum parasset, qua est in litteras bonas atque erga amicos humanitate, domino Henrico Petri, jam sacrorum auctorum Bibliothecam edenti, etiam hunc libellum sponte obtulit; qui quidem Romanorum majusculis litteris, iis quidem (quibus) Pandectas Florentinorum scriptas vidimus, sine distinctione ulla, ante mille ac plus, annos, scriptus erat, venerandæ antiquitatis gemma mehercle pretiosa. Hunc vero, ut solet, temporis injuria, incuriaque barbarorum misere laceravit, quippe cum de benedictione Judæ mystica tractatur sententia, tres plagellæ rescissæ ac perditæ desiderantur ; C quarta etsi supersit lacera, quo loco reponenda sit, vix potest divinari. Erat proinde membranula tam tenera, ut teneriorem me vidisse affirmare non ausim: quod quidem tanto plus damni attulit scripto. Equidem ipsum scriptorium atramentum acerbitate sua plurcs versus erosos ac transparentes reddiderat, ut ex stigmatibus tantum legi possent, nisi si e regione in facie alterius paginæ versus versui responderet, tunc utrinque major instabat labor. Accedebat et hoc quod vel pluvia irrorante, qua olim asservabatur, bibliothecam, vel dum huc atque illuc ad ostentationem veteris monumenti perfertur, in marginibus totus madefactus fuerit liber, atque menbranula tenerrima, quasi glutino concreta, quod ferme singula folia, nonnisi lacerarentur, disjungi aut aperiri possent. Sed et hoc tædii devorare volui, ut qualis qualis oblatus esset, a me describeretur liber; qui quidem finem suum non habet, pauca tamen deesse suspicor. Adhortor itaque studiosos omnes, ut quod huic deest scripto, quacunque occasione in bibliothecis venari velint, ut tandem et integer theologisque minus mancus offerri possit. ›

Stylus satis arguit hoc opus non esse Cypriani, et inter Opera Hieronymi fertur inscriptum Rufino. Nec abhorret phrasis a phrasi Rufini; et inter hujus Opera magnifice de Symbolo meminit Gennadius, quod adeo præclare dicit esse dissertum, ut cæteri ad hunc di

D

1569. Bas. ap. Henr. Petri, f°. Rufini Explicatic. benedictionis Judæ et rel. Patriarch. in Monum. Orthodox. Jo. Jac. Grynæi, t. II, p. 1065, Heroldi ope ra, ipso tamen non nominato.

1570. Lugduni ap. Guilielm. Rovillium sub scuti Veneto, f. Rufini Aquileiensis presbyteri in LXXV. Davidis Psalmos Commentarius ex vetustissimo

exemplari bibliothecæ monasterii insulæ Barbatæ A auctorem huncce Commentarios perscripsisse, Albojuxta Lugdunum nunc primum in lucem editus; cum indice copiosissimo.

ar

Editor est Antonius Alboneus (de Albone), chiepiscopus Lugdun. et primas Galliarum, qui in prolixa, qua Pio V pontifici librum nuncupavit, epistola (dat. Lugd. Id. Martii 1570), occasionem commentariis hisce potiundi hoc modo enarrat: Est in agro Lugdunensi insula quædam quam Barbæ appellant incole, docti vero Barbatam, medium alveum Araris findens, in qua pervetus ac sanctum monasterium exstructum fuit, et magna totius provinciæ veneratione celebratum; sed ita superiore bello ab hæreticis disturbatum atque dirutum, ut nibil in eo nisi loci cujusdam divinioris vestigia superesse videantur. Id cum ego multis jam superioribus annis B auctoritate sedis apostolicæ (uti fit) gubernandum suscepissem, cum multa in eo offendi pietatis antiquæ monimenta, tum vero præcipue bibliothecam opulentam, quam cum studiose lustrassem, offendi Commentarios Rufini presbyteri Aquileiensis in septuaginta quinque Davidis psalmos notis et characteribus qui suminam antiquitatem præ se ferrent descriptos, el membranis propemodum exesis, ac ipsa vetustate et situ attritis commendatos; quos cum avide perlegissem, aliisque viris eruditis legendos tradidissem, censui non esse hunc thesaurum denuo defodiendum, sed luci, ac auræ exhibendum. Neque vero (pergit) ab edendo hoc opere se deterritum esse, eo quod ex amicis quidam observassent plerisque ac infinitis prope locis ita cum Augustino in suis tractatibus in Psal- C mos consentire, ut eædem sæpe sint sententiæ, eadem verba atque adeo similes inter se periodi. Id enim in hoc opere evenisse censet, quod D. Ambrosio in suis libris Exameron ac de Spiritu sancto contigit, ut quemadmodum hic integras in suum opus ex divo Basilio periodos transtulit, sic ex Rufino, veluti alibi ex Hieronymo et Cypriano, in suos ille Commentarios quamplurima derivarit. Ad hæc ex ipsa styli facilitate ac æquabili dicendi genere elucescere putat Rufinum auctorem esse, simulque causa ipsi reperta est, cur studiosius a primis a Barbata insulis monachis hi commentarii asservati fuerint, scilicet, quod in eos fere duntaxat Psalmos ille scripserit, quos sine controversia Davidis esse docti fere omnes asseverarint. Postremo Gelasii testimonium profert, qui D nonnullas ab eo Scripturas explicatas tradiderit, quibus hosce septuaginta quinque Psalmos declaratos putat. Ac aliquandiu pro genuiuo sane Rufini fetu habiti sunt isti Commentarii; non omnes tamen fallere potuerunt. Primum, qui illis larvam detraxerit fuisse Joan. Lorinum Fontaninus notat, ejusque locum ex Commentariis in Psalmos Lugduni apud Joan. Cardon 1625 editis profert . Animadvertit idem a nonnullis viris eximie doctis subinde pro vero citari Rufinum in Psalmos, veluti a Jac. Usserio in Historia de Scripturis et sacris vernaculis, p. 67, et Baluzio in Cyprianum. Cæterum in plares adeo Psalmos a ilist. litt. Aquil., p. 401.

neus persuasum sibi habuisse videtur, dum ad rel:qua, sicubi exstent, eruenda et proferenda lectores nota in calce libri apposita excitat. Rufini Aquil. in Psalmos LXXVI Commentarios nonnihil diversos ab editis ex indice Bibl. sancti Germani Paris. laudat Labbeus Nova Bibl. Mss. libr., part. 1, p. 23.

1576. Romæ, in æd. Pop. Rom., (o. Rufini Expositio in Symbolum cum Operibus sancti Hieronymi a Mariano Victorio editis tomo IX, part. 108.

1580. Parisiis, ap. Mich. Sonnium, 1o. Rufini Aquileiensis presb. Opuscula quædam, partim antehac nunquam in lucem edita, partim nuper ope doctissimorum virorum emendata et castigata; cum indicibus, tum locorum sacræ Scripturæ explicatorum, tum rerum ac verborum, amplissimis.

[ocr errors]

Insunt, 1o de Benedictionibus Judæ ad Paulinum episc. Nolanum, lib. 1; 2° Paulini ad Rufinum epistola; 3° Rufini ad Paulinum Fr. epistola; 4o ejusdem in Benedictiones reliquorum undecim patriarcharum, sive Commentariorum in Geneseos cap. 49, lib. 11; 5o Commentariorum in Oseam prophetam libri m; 6° ejusdem Comment. in Joel prophetam; 7o ejusdem in Amos; 8° Comment. in Symbolum; 9° ejusdem Historiæ ecclesiasticæ lib. 11. Ex quibus n. 2, 5, 5, 6,7, nunc primum ex codice ms. monasterii Montis Dei proferuntur. Editor Renatus Laurentius de la Barre jam Tertulliano et Arnobio circa idem tempus edito nobis cognitus in epistola nuncupatoria ad Joan. a Sancto Andrea Paris. Eccles. canonicum (d. Id. Jun. 1580) de Rufino ejusque scriptis exstantibus et deperditis quædam disputat, criticorum sui temporis studia, qui neglecta fere codicum mss. investigatione ad conjecturas omnia referrent, obiter perstringens. Scripsit Fontaninus lib. v, cap. 17, Commentarios in LXXV Psalmos, decennio ante ab Alboneo editos hoc anno apud eumdem Michaelem Sonnium titulo immutato esse recusos et tomum 11 Operum Rufini constituere; de quo nobis haud liquet. Certe in priori volumine nulla adjectorum commentariorum est significatio. Sed exemplar quod manibus tenemus cum ipsa Albonei editione Commentar. anni 1570 compactum est.

1745. Veronæ..., f°. Rufini Torani Aquileiensis presbyteri Opera quæ supersunt. Ad codices mss. denuo emendavit Dominicus Vallarsius presbyter Veronensis, t. I.

Exhibentur 1° Liber de Benedictionibus patriarcharum cum notis editoris ad codicem ms. Bibl. Bononiensis recensitus; 2° Commentarius in Symbólum apostolorum ad Baluzianam editionem exactus; 30 Historia monachorum et itin ra per Egyptum, ex ed. Rosweydiana repræsentata; 4° Duo Historia ec· clesiasticæ libri cum mss. codicibus comparati; 5° Libri apologetici duo adversus Hieronymum, subjuncta Apologia ad Anastasium. Succedit his appendix dubia et spuria continens, in quibus 1° Commentarius in LXXV priores Psalmos, cujus auctorem Gal

« PoprzedniaDalej »