Obrazy na stronie
PDF
ePub

RECENSUIT

10. CASP. ORELLIUS.

ADDITA EST

FAMILIARIS INTERPRETATIO.

EDITIO MINOR.

VOLUMEN PRIMU M.

TURICI

SUMPTIBUS ORELLII, FUESSLINI ET SOCIORUM.

LONDINI,

APUD BLACK ET ARMSTRONG.

M. DCCC. XXXVIII.

878 H5

1838

PRAEFATIO.

Cum redemptoribus honestissimis placuisset, ut iisdem

operarum formis servatis una cum Horatii editione maiore minór quoque a me pararetur illius dimidiam circiter partem complectens, resecui primum varietatem lectionis, ea dumtaxat memorata, de qua ut in scholis dissereretur necessarium videbatur, deinde magnam partem et exemplorum in altera editione allatorum et interpretationum minus rectarum, quas in illa certis argumentis refutare conatus sum.

Quae iam remansit interpretatio aeque ac copiosior illa non tam Grammaticis, quam eorum usui destinata est, qui etiamnunc huiusmodi commentarios consulunt, id est, cum adolescentes primum Horatii carmina lecturi vel quas apud praeceptores audierunt interpretationes repetituri; tum viri, qui aliis negotiis districti interdum tamen ad poëtam, cuius inde ab ineunte aetate gratam memoriam merito conservarunt, ita redire cupiunt, ut ne nimis abstrusis, operosis diffusisque disputationibus primum intricentur, mox a legendo deterreantur.

Recognitio Meineckiana meae tamquam fundamentum est, ita ut potissimum e Codicibus Blandinianis Cruquii,

Bernensibus, Sangallensi et Turicensi a me collatis lectiones meo quidem iudicio praestabiliores reciperem, a criticorum coniecturis abstinerem; sane per quinque hos Carminum libros duas tantummodo a me receptas esse memini. (Od. 3, 17, 5. Epod. 4, 8.)

Scribebam Turici XI. Die mensis Martii.
M. DCCC. XXXVII.

[blocks in formation]

Horatius in secunda sede spondeum non admittit. b) VERSUS IAMBICI.

Numerus iambicus eo solum differt a trochaico, quod ipse anacrusin habet:

[ocr errors]

=

Dipodia iambica:=

3. Dimeter iambicus acatalectus s. quaternarius:

Inarsit aestuosius. Epod. 3, 18.

Vel haedus ereptus lupo. Epod. 2, 60.
Imbres nivesque comparat. Epod. 2, 30.
Forti sequemur pectore. Epod, 1, 14.
Videre properantes domum. Epod. 2, 62.
Ast ego vicissim risero. Epod. 15, 24.

In dipodia secunda Horatius arsis solutionem now admittit.

4. Trimeter iambicus catalecticus:

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Mea renidet in domo lacunar. II, 18. 2.

Iam te premet nox fabulaeque manes. I, 4, 16.

« PoprzedniaDalej »