Q. Horatius Flaccus, Wydanie 2,Tom 2

Przednia okładka
Weidmann, 1874

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 15 - pergis pugnantia secum frontibus adversis componere. non ego, avarum cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Strona 118 - ... est brevitate opus, ut currat sententia, neu se impediat verbis lassas onerantibus auris; 10 et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto. ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.
Strona 262 - ... quisnam igitur liber? sapiens, sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus teres atque rotundus externi ne quid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
Strona 137 - Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.
Strona 36 - Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis so naribus horum hominum; rideri possit eo, quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore.
Strona 246 - Itala tellure daturus?' iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. perditur haec inter misero lux non sine votis: o rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit 60 nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda oblivia vitae?
Strona 43 - ... mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 100 unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro pugnabant armis quae post fabricaverat usus...
Strona 146 - Romae seu fors ita iusserit exsul, quisquís erit vitae scribam color, 'o puer, ut sis 60 vitalis metuo, et maiorum ne quis amicus frigore te feriat.' quid, cum est Lucilius ausus primus in hunc operis componere carmina morem, detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui 65 duxit ab oppressa meritum Cartilagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto versibus?
Strona 49 - Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae, Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi. quod malus ac fur, Quod moechus foret aut sicarius aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant.
Strona 54 - ... agedum, pauca accipe contra. primum ego me illorum dederim quibus esse poetas excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis; neque si qui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam, ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.

Informacje bibliograficzne