Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][graphic]

AUDISTIS, filioli, de prima parte symboli, scilicet de Creatione, per quam Deum Patrem et illius beneficia cognoscimus; nempe quod Deus creavit nos, dedit corpus, animam, rationem, sensus, quod subministrat victum et vestitum, custodit et defendit nos, contra omnia pericula et mala, et secundum paternam voluntatem suam nos servat. Ergo sequitur altera nunc pars Christianæ fidei et symboli, de Redemptione, in qua Deum Filium, et JESUM CHRISTUM Dominum nostrum, et illius beneficia discimus cognoscere.

Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos.

In hac secunda parte principali symboli, discimus secundam personam Divinitatis cognoscere, Filium Dei Jesum Christum, Dominum nostrum, omnemque thesaurum bonorum et beneficiorum Dei erga nos; ut sciamus, quid ultra illa jam commemorata bona temporalia a Deo habeamus, per quæ pervenimus tandem ad vitam perfectam et æternam.

Hic autem discetis, filioli, quanta nostra fuerit et sit ex Adam miseria, sub quam horribili ira Dei fuerimus, ut tanta redemptione, tantoque precio, nempe sanguine Filii, opus esset. Nam nisi redemisset nos sua morte Christus Filius Dei, omnes essemus damnati et perditi.

Et hujus miseriæ hæc est causa; Cum Dominus Deus creasset Adam et Evam, et collocasset in paradisum, misericorditer et clementer cum eis egit ut Pater, subjecit eis omnia animantia viva, omnes pisces maris, et volucres cœli, et dedit eis ad vescendum de omni ligno fructifero; et paterne præmonens eos de damno hoc ingenti, prohibuit ne ederent de ligno scientiæ boni et mali, alias enim esse morte morituros. Debebant autem tam clementi Deo, et misericordi Patri, ex animo confidere, credere, ex corde diligere Deum, illi obedire et obsequi, libenter servare mandatum ejus.

Cum autem callidissimus hostis Satan Evam alloqueretur per serpentem, et diceret, Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum; et his verbis venenatissimis illis persuaderet, quasi Deus non faveret, aut invideret illis; ibi credidit Eva serpenti, et violavit præceptum Dei: comedit de arbore vetita, et dedit Adæ quoque comedendum.

Nunc animadvertite, filioli, quam horribile et immane damnum ex hac inobedientia sequutum est. Nam cum Adam et Eva seducti essent per serpentem, non credebant nec confidebant amplius Deo, sed cogitabant tacite irasci sibi Deum, et sibi invidere scientiam boni et mali. In veritate autem res non sic habebat, sed serpens sua

astucia sic eos deceperat ; ideo incipiebant in semetipsis confidere, et cogitare de semetipsis curandis et providendis.

Deinde cum jam non amplius confidebant nec credebant in Deo, non potuerunt amplius diligere Deum, sed perdite diligebant semetipsos, et cogitabant se nullum meliorem amicum neque in cœlo neque in terra habere, quam semetipsos, sed hoc quoque longissime aberat a veritate. Cum autem ita in semetipsis confiderent, et semetipsos perdite amarent, mox sequebantur formidines, metus et concupiscentia; nam mox incipiebant hæc odisse, ab his refugere, quæ dolerent et aspera essent carni, et perdite concupiscere et cupere ea, quæ placida et suavia essent carni.

Hic nunc videtis, filioli, quatuor horrenda vitia, imo morbos, quos Adam et Eva, per hanc maliciam serpentis, contraxerunt miseri. Primum, quod non confidunt Deo: secundo, quod non diligunt Deum: tertio, quod perhorrescunt Deum, tanquam crudelem tyrannum: quarto, quod pleni sunt concupiscentia et cupiditatibus malis. Et hæc quidem sunt damna peccati originis, ex quo omnia reliqua peccata oriuntur.

Ita Adam et Eva horribiliter lapsi sunt, et in animo simul corporis viribus corrupti, peccato originis. Et sicut ipsi, ita et nos omnes, qui ex Adam nati sumus; omnes autem nati sumus ex Adam et Eva, primis illis parentibus. Perinde autem atque ex parentibus podagricis liberi nascuntur podagrici, et quemadmodum ex parentibus lepra infectis liberi nascuntur leprosi; ita et cum Adam et Eva Deo non sint confisi, tum ex his nati Deo etiam non confidunt. Et cum Deum non dilexerint, tum ex his nati Deum etiam non diligunt. Et cum formidine et concupiscentia pleni fuerint, jam ex his nati etiam refugiunt a Deo, et perhorrescunt Deum. Atque ita omnes homines super terram sunt peccatores, etiam in utero matris; nam non confidunt Deo, non diligunt

Deum, serviliter metuunt, pleni sunt pravis affectibus et concupiscentia, ut in nono et decimo præcepto, filioli, audistis. Ideo et omnes sumus natura filii iræ, sicut Paulus ad Ephe. ii. dicit; hoc est, Deus irascitur nobis propter hoc peccatum. Omnes in peccatis concepti et nati sumus ex utero matris, ut David in Psal. li. conqueritur; ideo et omnes essemus damnati, nisi Christus nos redemisset. Ergo omni diligentia, filioli, illam alteram partem symboli discetis, ut discatis cognitionem Christi, et quomodo nos redemit.

Primum autem in symbolo appellatur unicus seu unigenitus Filius Dei; est ergo natura Deus, natus ex Deo Patre ab æterno; est Sapientia æterna, et Verbum Dei, per quod Deus Pater creavit omnia. Et quanquam hæc jam puerilem captum longe superant, tamen cum tempore in illa cognitione robustiores eritis et proficietis. Hoc autem discite jam, quod Jesus Christus est vere et natura Deus, ex Deo Patre ab æterno natus.

Deinde vere est homo, nempe unigenitus Filius illibatæ et purissimæ virginis Mariæ, conceptus ex Spiritu Sancto. Hoc nunc brevius aut aptius complecti non possumus quam his verbis, Christus Dominus noster est verus Deus, verus homo.

Secundo et hoc discite, quomodo Christus nos redemit. Quæcunque in decem præceptis Deus mandavit et præcepit nobis, quæ implere non possumus, (eo quod peccatores sumus,) hoc Christus pro nobis implevit. Et quæcunque nostris peccatis promeruimus, pro quibus nos iram Dei ferre et pati debuimus, (quæ nobis intolerabilis fuisset, et adegisset ad desperationem,) hanc Christus pro nobis tulit et passus est.

Hic nunc videtis, quare Christum oportuit esse verum Deum verumque hominem, natum ex pura virgine; nam si Christus redempturus esset nos, et satisfacturus pro peccatis nostris, oportuit ipsum esse sanctum et sine peccato; nam si et ipse fuisset reus et peccator, tum sibi

ipsi consulere non potuisset, sed indiguisset alio salvatore et redemptore non aliter atque nos; nam quæ fecisset et passus esset, pro suis peccatis passus esset, et tamen non satisfecisset; ergo pro aliis pati non potuisset.

Nunc audistis nos omnes inde ab utero matris peccatores esse, cum parentes nostri peccatores fuerint. Ergo necessarium erat Christi nativitatem puram, sanctam esse; concipi ex Spiritu Sancto, nasci ex virgine, ut nativitas esset plane pura, et non redderet eum peccatorem, sicut nos nostra nativitas reddit peccatores; ut nostra inmunda et damnata nativitas per Christi sanctam, illibatam nativitatem remitteretur et purificaretur. Ideo dicimus in symbolo, Credo in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, &c.

Si nunc Christus non est peccator, tunc pro peccatoribus satisfacere eosque redimere potest. Si autem Christum oportuit pati et satisfacere pro nobis, omniaque facere quæ nos facere debuimus, tum necesse fuit eum hominem fieri; si n. non esset verus et natura homo, tunc non posset facere et implere quæ homines debebaUt autem vere et perfecte pro nobis satisfaceret, ab omni peccato immunis, per omnia placens Deo Patri, necesse fuit eum natura et vere Deum esse. Nam nemo potest perfecte implere voluntatem Dei præterquam ipse Deus. Ideo hæ duæ naturæ in hac persona unitæ sunt, et Christus est Deus et homo.

mus.

Præterea, cum Christus pro nostro reatu vellet pati, necesse fuit eum esse natura et vere hominem; nam alias non potuisset pati pro hominibus peccato obnoxiis. Reatu horrendo tenebamur, æternæ mortis et inferni; ideo oportuit Christum esse vere et natura hominem, mori pro nobis. Deinde ut mortem et peccatum vinceret et tolleret, oportuit esse naturaliter et vere Deum ; nisi enim fuisset natura Deus non potuisset evadere solutis doloribus mortis, neque a mortuis potuisset resurgere. Ergo oportuit eum esse verum Deum, verumque

« PoprzedniaDalej »