Obrazy na stronie
PDF
ePub

rate, et diligenter discite. Nomine Dei triplicem in modum pie et recte utimur, invocatione, confessione nominis et verbi Dei, et gratiarum actione: sic ergo et non aliter debemus nomine Dei uti.

Primum invocare debemus nomen Dei, in omnibus necessitatibus, et quibuscunque periculis, tota fiducia confugere ad eum, non ad incantationes, aut alias res vanas. Ipse enim dicit, Invoca me in die tribulationis, eruam te Psal. xlix. et honorificabis me. Ibi auditis filioli, postulare Deum ut se invocemus, et extra Deum, nullam aliam creaturam. Et diserte dicit, Invoca me in die afflictionis, id est, rebus adversis, cum angustia aut periculum premit. Nemini ergo desperandum est, quæcunque ullo modo incidant mala, sed implorandum auxilium e cœlo, invocandum nomen Domini, hic potest forti et robusta dextera, et vult etiam paterno affectu eripere, juvare, qualiscunque et quantacunque sit afflictio, aut tentatio: ideo dicit, exaudiam te.

Hic attendite filioli, obligatos vos esse coram Deo ad orandum, et peccant gravissime, qui non orant: ideo discetis orationem Dominicam, quam ipse Christus præscripsit, et quotidie orabitis. Hoc enim mandatum obligat ad orandum, cum prohibet abusum nominis Dei, et præcipit nomen Dei tractari reverenter et religiose. Non est autem splendidior, aut major honos nominis Dei, quam invocare Deum, et ex corde orare. Ideo non servant hoc mandatum qui non orant.

Secundo, nomen Dei confiteri debemus, id est, fidem nostram, et omnia, quæ de Deo et Domino nostro Jesu Christo credimus et scimus, confiteri debemus, et non negare, etiamsi ideo oneremur odio coram mundo, aut pericula subire cogamur. Nam Christus consolatus est nos et dixit, Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; et iterum, Lucæ xxi. Capillus de capite vestro non peribit sine Patre vestro. Proinde non terreamur, sed nomen et verbum Dei, et fidem nos

tram confiteamur. Deinde et alios quoque erudire et docere debemus (quilibet in sua vocatione) ut multi, imo omnes ad cognitionem veritatis perveniant. Et quando hoc non facimus, tunc peccamus, et damnabimur: nam Christus dicit, Lucæ cap. xii. Dico autem vobis, quicunque me confessus fuerit coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

Tertio, laudare et celebrare debemus nomen Dei, et illi pro omnibus beneficiis corporalibus et spiritualibus, quæ nobis exhibuit et quotidie singulis horis et momentis exhibet, laudem illi tribuere, sicut ipse inquit Dominus in Psalmo, Invoca me in die tribulationis, exaudiam te et honorabis me. Hic auditis filioli, quod Deus ille Pater celestis ideo nos exaudit, et infinitis bonis et donis accumulat, ut illum laudemus alacriter et exultanter in Spiritu Sancto, et ex toto corde gratias agamus. Ergo cum oramus, debemus etiam Deo agere gratias, laudare atque celebrare eum, pro tantis opibus bonorum, quæ nobis jam olim antea dedit, tum exaudit nos eo libentius, et confirmatur, corroboraturque fides nostra, cogitantibus nobis, quomodo Deus nos sæpe exaudierit, et liberarit, ut eo Psal. xvii. minus dubitemus adhuc exauditurum esse: ideo dicit propheta David, Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvabit me. Hoc nunc discetis filioli, et assuefacietis vos, ut primum Deo laudem canatis, pro omnibus beneficiis suis, et postea invocetis in omnibus necessitatibus vestris, tum Deus eo propensior est ad exaudiendum, et fides vestra alitur atque confirmatur. Vere enim orantem, ante omnia credere oportet, se certo exaudiri.

Ita ergo intelligetis hoc secundum præceptum, ut nomen Dei non sumatis in vanum, ut non idololatriæ dediti sitis, non juretis inaniter, non diris devoveatis quemquam, non ad turpes confabulationes abutamini nomine et verbo Dei, non incantationibus manganeumatis vacetis. Hæc

enim nunquam ulli abierunt impune coram Deo. E contra nomine Dei pie debetis uti ad gloriam Dei, et commodum proximi, invocando, confitendo: nam hæc est sententia et mens ipsa hujus præcepti, quod Deum super omnia timere et diligere debemus, ne pretextu nominis divini, idololatriæ operam demus, ne pejeremus, ne mentiamur, aut fraudemus quenquam, sed ut nomen illud sacrosanctum, in omnibus necessitatibus invocemus, confiteamur, illud laudemus et celebremus.

Ideo filioli attendite. Cum ergo vos interrogabimini, Quomodo intelligitis secundum præceptum? Respondebitis, Deum super omnia timere debemus et diligere, ut nomine illius non abutamur ad idololatriam, ad incantationes, perjurium, detestationes, ut non ad scurriles jocos abutamur nomine Dei, non ad imposturas, sed ut illud in omnibus necessitatibus invocemus, confiteamur, magnifaciamus et celebremus.

[merged small][graphic]

NUNC audistis, quomodo secundum præceptum intelligere debeatis, in quo discimus quomodo erga Deum, nos cum corde, tum verbis gerere debeamus. Nunc sequitur tertium præceptum.

Memento ut diem sabbatum sanctifices.

Hoc præceptum filioli docet, quomodo nos gerere debeamus erga Deum operibus, nempe quando Deo volumus servire, et illi tanquam Domino et Creatori nostro summam præstare obedientiam, tunc neque hoc, neque illud opus eligendum est, sed sabbatum agendum, et hoc est sanctificandum, id est, divinis et sanctis operibus impendendum.

Et hoc pueri diligenter discite, quod in Veteri Testamento Judæis mandatum erat, observare sabbatum, et semper septimo quoque die servabant sabbatum, unde et in hodiernum diem apud nos Germanos, Sabbat, vel Sampts tag appellatur. Sed nos Christiani in Novo Testamento, ejuscemodi Mosaicis mandatis de discrimine temporum, dierum et ciborum, et quicquid ejusmodi est, non sumus obstricti, sed liberi sumus, ut aliis diebus utamur ad audiendum verbum, ad sabbatizandum, &c. Ideo ut illa Christiana libertas servetur et defendatur, jam non amplius sabbatum, in morem Judeorum, sed tantum diem Dominicam, et quosdam alios dies observamus, secundum quod magistratui, pastoribus ecclesiarum, honestum et utile esse videtur, cui in hoc parendum.

Ut autem hoc mandatum recte intelligatis, tum diligenter et bene attendite filioli, quam mirabile hoc sit præceptum. Quando terrenis dominis, aut hominibus serviendum est, tunc varia nobis proponunt opera in obsequium ipsorum facienda : Dominus autem Deus noster longe aliter facit, neque hoc, neque illud opus jubet nos facere, non jubet sacrificare, non cereos accendere, non statuas Mariæ aut sanctorum ornare, non peregrinando circumvolitare passim, aut alia hypocritica opera, seu falsos cultus

exercere; (sicut olim persuasi eramus et a monachis seducti ;) verum enimvero nihil hic jubet nos facere, cum Deo servire volumus, sed jubet nos agere sabbatum. Est ne hic mirificæ et immensæ bonitatis Dominus, qui suis servis illi servituris nullum alium laborem imponit, quam ut sabbatum illi agamus, et religiose illud sanctificemus?

Plurima autem sunt bona opera, quibus inservire possumus proximo, ut gubernare, defendere subditos, prædicare verbum Dei, docere, eleemosynas dare, et similia; hæc Domino Deo valde placent, quando ex charitate Christiana, in commodum proximi fiunt. Ideo non existimetis filioli, cum de sabbatismo auditis ab operibus, hæc opera intermittenda esse; nam Deus ejuscemodi bona opera præcepit fieri, et serio a nobis postulat. Sed tamen ut maxime faciamus hæc opera, solum proximis per hæc inservimus propter Deum. Quando autem ipsi Deo inservire volumus, ejuscemodi opere, quod non pertineat ad proximum, sed proprie ad Deum, tum (ut audistis) nullum opus externum proponere nobis debemus, sed sabbatismum agere; nam hoc postulat Deus a nobis in hoc mandato.

Nunc autem pueri audite etiam causam, quare Deus ita faciat. Ipse adeo potens majestas, et dives Deus est, ut nostro cultu externo, aut operibus nostris non indigeat. Ad hæc adeo beneficus, clemens, et effuse misericors, ut ultro omnibus benefacere optet, ut laudetur et celebretur. Ideo qui vult pie servire Deo, hic sane ab operibus ferietur, sabbatizet et sileat, et tantum patiatur in se effundi beneficia divina. Credere autem quod omnia bona accipiam a Deo, eaque in fide agnoscere, pro illis gratias agere et alacriter laudare Deum, hic tum excellentissimus et summus cultus Dei est, qui in hac vita præstari potest.

Sed non satis est sabbatum agere, verum Dominus dicit, Sabbatum sanctificabis, id est, postulat ut in sab

« PoprzedniaDalej »