Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][graphic]

NUNC audistis quomodo in quinta petitione a Deo petimus, ut dare velit nobis thesaurum illum bonorum et omnia quæ Dominus noster Jesus Christus sua passione, morte, et gloriosa resurrectione promeruit; nempe remissionem peccatorum, sicut et nos remittimus debitoribus nostris, sicut et in secunda parte symboli de Redemptione didicimus.

Sequitur ergo nunc sexta petitio, in qua petimus, quod Deus velit nobis dare omnia quæ in tertia parte symboli de Sanctificatione didicimus et cognovimus; nempe quod velit nobis mittere Spiritum Sanctum, qui adsit nobis in lucta adversus peccatum, carnem, mundum, Diabolum, ut in omnibus tentationibus et agonibus viriliter obniti et eas vincere possimus.

Et ne nos inducas in tentationem.

Ut autem hanc petitionem recte intelligatis, tum ibi hoc diligenter discite. Quando nobis jam remissum est peccatum per Christum, tamen ideo non totum est expurgatum, sed hæret adhuc in carne nostra peccatum, incitans, tentans ac sollicitans nos, ut faciamus contra man data Dei. Nam ex decem præceptis jam didicistis quid sit peccatum, et vera impietas, ut illam fugiatis. Deinde ex symbolo audistis quod Deus remittit nobis peccata, et propter ea non amplius judicat, nec damnat, quando credimus in Filium Dei Christum. Sed tamen nihilominus sentimus peccati tenaciter adhærentis tentationes. Hoc quidem in vobismetipsis experiemini; nam quando aliquid mandant vobis parentes, quod facitis inviti, tum peccatum vos tentat, et sollicitat ad ferociam et inobedientiam erga parentes. Vos autem non cedite huic tentationi, sed patri et matri obedite, sicut Deus præcepit. Similem in modum, quando videtis alios pueros habere aliquam rem elegantem, quæ vobis blanditur, aut vos delectat, tum peccatum tentat et sollicitat vos ut hoc rapiatis, furtim subtrahatis, aut decipiatis proximum. Vos autem huic tentationi resistere debetis, et servare mandatum Dei, quod dicit, Non furaberis. Ita et in aliis præceptis Dei tentamur, an velimus obsequi eis, nec ne; verum nos tentationi obniti et fortiter resistere debemus, ne contra mandatum Dei faciamus.

Quando nunc tentationi resistere eique obsequi non volumus, sed servare mandata Dei, tunc oportet habeamus auxilium Spiritus Sancti; nam sine Spiritu Sancto nemo potest esse justus et probus; ideo et vocatur Spiritus Sanctus, quod homines justos, puros et sanctos reddit. Nunc autem Deus dat Spiritum Sanctum omnibus, qui ex corde in Christum Jesum Dominum nostrum credunt. Ita et Paulus apostolus nos docet cognoscere quod habeamus Spiritum Sanctum. Nemo (inquit) potest Jesum dicere Dominum nisi per Spiritum Sanctum,

1 Corin. xii. Et Johan. in Canonica, Quando Jesum Christum vere confitemur esse Dominum nostrum.

Ideo, filioli, ex corde credite quod Jesus Christus, verus Filius Dei, pro vobis mortuus sit, et resurrexit; quod remissionem peccatorum et vitam æternam vobis promeritus sit, et vester Dominus sit, ita quod vos certo apud eum mansuri estis in vita æterna. Ad hæc credetis quod Christus dat vobis Spiritum Sanctum, hic vos sanctificat et adjuvat, ne inducamini in tentationem, sed obediatis Deo, sicut in decem præceptis audistis.

Neque aliter habent res humanæ et hujus vitæ, quam quod sint obnoxiæ variis tentationibus; jam tentat nos caro, jam mundus ille perfidus, jam cupidissimus ille nocendi spiritus Satan. Et omnes tentationes eo directæ sunt, ut contra mandata Dei faciamus. Nunc oportet ut ejuscemodi tentationibus fortiter resistamus, ne consentiamus malo; et tamen non possumus resistere, nisi auxilietur nobis Deus per Spiritum Sanctum. Ergo quando tentamur ut impie aliquid contra mandatum Dei agamus, nihil est melius quam ut Dei opem imploremus, et dicamus, Ne nos inducas in tentationem. Quando enim hoc facimus, Deus exaudit orationes nostras, mittit Spiritum Sanctum, et adjuvat nos, ne inducamur in tentatio

nem.

Ut autem, filioli, ejuscemodi tentationibus eo facilius discatis resistere, tunc hic discite quod triplices sunt tentationes. Prima est tentatio carnis, ut quando tentamur ad faciendum aliquid quod jucundum est carni, et tamen flagitiosum est, ut quando sollicitat nos caro ad scortationem, libidinem, adulteria, ebrietatem et similia. Vel quando tentamur ad omittendum aliquid, quod asperum et molestum est carni, et per se sanctum et justum, ut quando inviti patimur afflictiones, quando non libenter jejunamus, non libenter damus eleemosynam, metuentes ne nobis desit ad fastum, voluptates et luxum.

Secunda est mundi, ut quando sodalitiis malorum, et in nostris moribus corrumpimur, ad imitanda sceleris exempla. Item quando hominum iram, indignationem, minas, persecutiones metuentes, discedimus a recto. Aut quando homines nos ad iram, invidiam, odium incitant sua perfidia et malicia, suis malis artibus, &c.

Tertia est tentacio a Diabolo, ut quando motus sentimus subitos et vehementiores in animis nostris ad faciendum malum, et tamen neque caro, neque mundus nos incitat; sed cogitationes malæ tam repente et subito præoccupant, quasi involando animos nostros, ut ipsi non satis sciamus, unde veniant: ejuscemodi malæ cogitationes certo sunt a Diabolo. Diabolus enim spiritus est, quem neque palpare, neque videre possumus; ipse autem novit subito inflammare animos, ut non sciamus, unde sint accensio et motus illi celeres. Deinde quando caro et mundus nos tentant, tunc et ipse Satan arripit occasionem, et fortiorem facit tentationem, ut eo difficilius sit nobis resistere et vincere motus illos.

Et hæ tentationes omnes, filioli, sunt contra mandatum Dei; ergo ex hoc discite cognoscere tentationem: quando aliquid vobis in mentem venit, quo sollicitamini ad faciendum contra mandatum Dei, tunc est tentatio; et ideo nolite hoc facere, sed orate et petite a Deo auxilium adversus tentationem.

Nam in hoc sita est Christiana, irreprehensibilis et sancta vita, ut quemadmodum nobis condonata sunt peccata per Christum, ita et semper obluctari et resistere debemus, ne amplius peccatum admittamus. Nam quæ esset monstrosa Christianitas, quando fateremur peccatum esse injusticiam, et peteremus a Deo, ut condonare velit nobis peccata, et ipse (juxta divitias gratiæ suæ) remitteret misericorditer, nos autem velimus pergere in cursu peccatorum ?

Facile resistere possumus etiam peccato et tentationi, modo vere credamus, et ardenter oremus. Sic enim didi

L

cimus fidei doctrinam, quod non ex nobis justi, puri et sancti esse possumus, sed Spiritus Sanctus purificat, mundat et sanctificat nos. Si nunc hoc firmiter credimus, tunc ardenter orare debemus, Domine Pater cœlestis, quæsumus ne nos inducas in tentationem: tunc exaudiet, et adversus tentatorem et tentationem firmabit et corroborabit.

Nam sic habent res vitæ Christianæ, ut non quietem neque pacem habituri simus a tentationibus, sed tentatio tentationem, sicut fluctus fluctum in mari, semper excipit. Quando unam ergo tentationem vicimus, mox adest alia forsan major. Ergo non petimus, O Pater cœlestis, da ne ullæ veniant nobis tentationes, sed, ne nos inducas in tentationem.

Induci autem in tentationem, vocat, quando Deus permittit, ut ita crescat vehementia et impetus tentationis, ut eam superare non possimus, atque ita decipimur et occecamur a Diabolo, ut peccatum nobis dulcescat, et in eo nihil quam voluptatem et commodum videamus. E contra autem non videamus iram Dei, nec venenum latens, nec pœnam sequuturam, sic ut putemus, nulla attentione aut vigilantia amplius opus esse, atque ita consentimus in tentationem et peccatum. Hoc vocat Christus induci in tentationem, sicut alias dicimus, hic me induxit in hanc calamitatem. Ne autem inducamur in tentationem, tum Deum ardenter orare debemus, sicut Christus docuit et nobis præcepit.

Ita videtis, filioli, cujusmodi sit miseria hujus temporariæ et mortalis vitæ, plena est enim tentationibus et laqueis; verum nos non cedere debemus his, sed resistere illis, et pie vivere. Hoc autem non possumus facere, nisi Spiritus Sanctus nos sanctificet, et puros ac sanctos reddat. Ergo orare Deum debemus, ut Spiritum Sanctum dare nobis velit, nos corroborare et sanctificare, ut omnibus tentationibus resistere, et ejus sancta mandata servare possimus.

« PoprzedniaDalej »