Obrazy na stronie
PDF
ePub

PRIMA CONTIO.
Enarratio primæ petitionis.

[graphic]

NUNC, filioli, ut hanc orationem intelligere discatis, tum hoc primum discetis; quod nos miseri peccatores non priores prævenimus Deum, nec fundamentum primum ponimus nostræ salutis; sed Dominus et Deus noster, ille incipit, et justificaturus primum vocat nos per evangelium. Primum Deus mittit nobis pios et fideles ministros, et, antequam aliquid boni operemur, offert nobis suam gratiam; mittit concionatores et nuncios pacis qui annunciant nobis promissiones gratiæ et evangelium, jubet conterritos animos confidere misericordiæ, adeoque aperit corda nostra, ut verbis docentium pia attendere et credere possimus; sicut et Christus dicit, Non vos priores me elegistis, sed ego elegi vos.

Quando nunc ita vocavit nos ad fidem, et fidei lucem in corda dedit, ut in ipsum credamus, diis alienis relictis, ut sunt verba primi præcepti; tum et nos exercere nos

debemus ad pietatem, ardenter orare Deum, ut pergere et adjuvare nos velit, et dare nobis ut possimus facere quæ præcepit, et credere tantis promissionibus; nam nihil valet oratio non credentis. Ideo oportet ut Deus incipiat, et vocet nos per verbum, ut fidem det in corda nostra, alias non essemus quicquam unquam petituri. Ergo nos non prævenimus Deum, non ita incipimus initio, Pater da mihi ut credam quod Pater meus sis, sed, Pater noster qui es in cœlis &c. hoc est, Domine Deus Pater cœlestis, tu antequam ego inciperem orare, antequam nomen tuum nossem, dedisti mihi concionatores et prædicatores, et per hos annunciasti quod sis Pater meus per Jesum Christum, et aperuisti cor meum ut credam quod sis Pater meus; ideo oro, mi Pater cœlestis, da, da hanc gratiam, ut nomen tuum sanctificetur.

Et qui hoc ita se habere non crederet, ille saltem ex hac oratione hoc discere posset; nam Christus Dominus noster bene novit voluntatem Patris sui cœlestis, nempe quod velit nobis esse dulcissimus Pater, alias non docuisset nos hunc titulum, Pater noster. Vicissim ergo afficiamur dulci et filiali affectu, et concipiamus maximam fiduciam ad Deum; nam omnium nostrum est Pater.

Nunc videtis quam ardenti amore et miro affectu quilibet pater in terris complectitur liberos suos; nam parentes summam curam adhibent in educandis liberis, his student parare victum et vestitum, propter eos subeunt labores, hos docent, constituunt eis gubernatores et pædagogos. Et si alicubi peccant liberi, ut castigandi sint, tamen amor manet paternus, tamen compatiuntur liberis, et mallent parcere. Et cum resipiscunt pueri, jam omnia remissa sunt, et ad condonandum promptissimi sunt parentes. Ita multo magis Pater noster, ille cœlestis Deus, hic vere vult esse Pater, vult nos alere et custodire, erudire et docere, ut in æternum salvemur. Et ut maxime in peccata aut errata incidamus, tunc hoc per Christum nobis vult condonare, ut maxime corripiat nos; tamen

I

non vult affligere perpetuo, sed ad tempus, ad castigationem solum, ut in viam redeamus.

Ergo de hac tali et tanta paternitate, merito gloriamur, et ingenti et ineffabili leticia afficimur, et merito vicissim diligimus Deum; cum noster Pater sit, et infinitis bonis ac donis nos adobruat. Libenter ergo orabitis hanc orationem; nam quando oratis, loquimini cum Patre in cœlis, et ipse exaudit nos, et paterne benefacit nobis, et dat omnia quæ petimus. Sæpe ergo, et diligenter orabitis, quando mane surgitis, quando templum ingredimini, sub horam prandii, sub horam somnii, ut a teneris assuefaciatis vos, ut libenter et sæpe oretis. Nam per orationem quærimus et consequimur omnia, quæ Christus nobis promeritus est, et quæ Pater ille cœlestis promisit.

Verum hoc quoque diligenter expendetis quod dicimus, Pater noster qui es in cœlis, ad discernendum quod non sentimus de parentibus in terris; nam in terris etiam habemus patres; hi sunt homines sicut nos, et nos salvare non possunt. Verum in cœlis habemus longe alium, majorem, spiritualem et æternum Patrem ; hic in omni necessitate nos adjuvare potest, et tandem etiam salutem et vitam dare æternam. Quemadmodum autem liberi carnem et sanguinem a parentibus habent, et plerumque eos referunt facie; ita spiritum a cœlesti nostro Patre habemus, et secundum spiritum Patrem in cœlis referre et exprimere debemus; id est, credere debemus verbo ejus, obedire mandatis ejus, vitare ea quæ prohibet, et per omnia affecti esse debemus secundum illius sanctam voluntatem et Dei verbum; et tunc vere est Pater noster, nos illius tenelli filii. Et quemadmodum in cœlo est, et lucem inhabitat inaccessam, ita et nos glorificabimur, et erimus in cœlo in æternum, apud illum Patrem. Has tantas res (quæ supra omnem captum sunt humanarum mentium) his brevibus verbis docet Dominus noster Jesus Christus cum inquit, Pater noster qui es in cœlis.

Nunc sequuntur in hac sancta oratione aliquot dis

tinctæ petitiones, in quibus omnia comprehenduntur quæ in Decem Præceptis mandata sunt, et in symbolo promissa. Has, filioli, summa diligentia discetis, ut scire possitis quid petatis. Priores tres petitiones agunt de rebus primæ tabulæ Decalogi. Aliæ quatuor petitiones agunt de promissionibus symboli et rebus secundæ tabulæ, ut audietis.

Prima petitio continet res primi et secundi præcepti, Ego Deus tuus. Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Et hæc sunt ejus verba:

Sanctificetur nomen tuum.

Supra dixi, filioli, quod nos non prævenimus Deum, non oramus priores, quod Deus velit Deus esse et Pater noster; sed Deus misericordia ineffabili prævenit nos, vocat nos per verbum, vocat nos ad fidem, dat nobis spiritum, dat ut ipsum pro Patre et Domino agnoscamus, antequam de hoc cogitare aut quærere Deum possimus.

Cum ergo nunc per verbum et fidem vocarit, et per baptismum inservit Christo, et membra fecit ecclesiæ Dei, non debemus esse segnes, nec ociosi, sed cogitare de profectu, et sic orare: Pater noster qui es in cœlis, cum dederis nobis indignis sanctum evangelium tuum; tu nos elegeris, nos te non elegimus, cum miseris concionatores qui predicant nobis verbum per quod sanctificati et fide edocti sumus, ut te jam pro Deo agnoscamus, atque ita aliquatenus primum præceptum implere possimus. Nunc O Pater noster, quod cepisti perfice, perge auxiliari nobis, ut et secundum præceptum implere possimus, nempe ut tuum nomen sanctificetur, hoc est, tanquam sanctum celebretur. Hæc oratio placet Deo, et exaudit nos, et Deus dat nobis gratiam et vires, ut nomen ejus sanctificare pos

simus.

Sanctificare autem nomen Dei tunc dicimur, quando nomen ejus pro sancto habemus, et ut sancta sanctorum reverenter tractamus, quando ex vero timore et amore Dei nos abstinemus, ne nomen Dei in vanum assuma

mus, quando nomen Dei confitemur, laudamus, celebramus, in omni necessitate invocamus. Nomen enim Dei

per se sanctum est; tunc autem nos violamus sanctitatem nominis Dei, quando eo ad res impias et prophanas abutimur, quando de Deo, aut rebus divinis impie loquimur, quando de Deo et religione falsa docemus, aut nomine Dei ad idolatricos cultus et errores abutimur; aut quando per nomen Dei pejeramus. Item sub nomine Dei hominibus aut aliis creaturis dira imprecamur; aut cum de Deo et de rebus divinis loquentes eas in risum et jocum vertimus, et ad res ludicras abutimur; et quando non vivimus secundum verbum Dei, sed contemnimus Deum et præbemus scandalum, ut et alii de Deo et rebus divinis contemptum sentiant et loquantur.

Nunc admodum hoc horrendum est auditu, filioli, quod nos vocamur ecclesia et Christiani: scimus Deum esse Dominum et Patrem nostrum, et tamen adeo mali, adeo infirmi, pravi et ingrati sumus, ut nomen ejus non sanctificemus seu reverenter tractemus. Ideo valde necessarium est, ut Deum ardenter oremus, velit nobis auxiliari, ne nomen divinum irreligiose tractemus, sed sanctificemus, et amplissime honorificemus, ut et ab aliis honoretur. Hoc autem fit quando verbum Dei syncere prædicatur et docetur, et nos doctrinæ per inculpatam vitam respondemus; id est, quando verbum ejus credimus et confitemur, in omni necessitate invocamus nomen Dei, et pro omnibus beneficiis gratias agimus.

Quando enim falsa doctrina traditur, tunc nomen Dei prophanatur; nam falsa doctrina honoratur quasi sit verbum Dei et sancta, cum tamen sit mendacium Diaboli et prophana. Quomodo autem nomine Dei horribilius possemus abuti, quam cum hoc sanctum nomen prætexitur mendaciis Diaboli, et mendacium sic ornatur ut eo facilius decipiantur homines?

Deinde crudcli et plane Caynica persecutione sanæ doctrinæ etiam blasphematur, et contumelia afficitur, nomen

« PoprzedniaDalej »