Obrazy na stronie
PDF
ePub

huc in carne nostra sævit, per mortem finiatur, sicut Paulus ad Romanos inquit, cap. vi. Quando enim in fide morimur, jam conscientia libera est a peccato; et morte corporis cessant impetus illi et fremitus animorum adversus mandata et voluntatem Dei; deinde et peccata contra proximum, ira, invidia, libido, avaricia, superbia, omnesque malæ cupiditates. Et tandem in extremo die, Deus suscitabit nos a mortuis, ut tales infirmitates et peccata non amplius inveniantur in nobis, sed erimus puri, spirituales, et immortales, adeoque conformes corpori claritatis Christi. Et ut eo firmius hæc credamus, tum Christus ipse surrexit a mortuis, adeoque ipse non solus, sed multi sancti cum eo, sicut evangelium Matth. xxvii. et Daniel xii. testantur.

Quarto, Credenda est et æterna vita; quando enim resurgemus a mortuis, tunc in æternum cum Christo, in leticia quadam inenarrabili et glorificata vivemus, in justicia, perfecta sanctitate, et vita æterna. Et hæc claudamus hac voce Amen, quod tantum valet; id est, certo certo hæc firmissima et vera sunt.

Ideo et, filioli, ex corde credetis in Spiritum Sanctum, qui remissionem peccatorum nobis per ordinarios concionatores, et per omnes veros verbi ministros annunciat, et corda ac animos nostros ad credendum movet et illuminat, et subinde per fidem, in ecclesia Christi, magis purificat et sanctificat, peccatum expurgat et delet, et tandem a mortuis suscitabit ad vitam æternam. Et certo statuetis apud vos, nec dubitabitis, quod hæc omnia operaturus sit in nobis, sicut incepit, modo nos obedierimus, et perseveraverimus in fide usque ad finem. Qui enim usque ad finem perseverarit, hic salvus erit.

Et hæc est summa et simplicissimus intellectus hujus tertiæ partis symboli de Sanctificatione. Credo, quod non ex viribus humanæ rationis, vel conatu meo, credere possum in Christum Dominum nostrum, aut pervenire ad eum; sed Spiritus Sanctus per evangelium me vocavit,

suisque donis illuminavit, et in vera fide sanctificans cor meum firmum et certum reddidit, sicut et totam veram ecclesiam Christi, passim in omnibus gentibus et nationibus sub sole dispersam, per prædicationem evangelii vocat, congregat, illuminat, sanctificat, in una vera confessione et fide Christi corroborat et conservat. In qua ecclesia sancta mihi et omnibus credentibus misericorditer peccata remittit, meque in extremo die et omnes mortuos suscitabit, dabitque vitam æternam. Hoc solum, præ omnibus aliis doctrinis et religionibus mundi, firmum et

certum est.

Ideo, filioli, hoc diligenter discite, et cum vos continget interrogari, quomodo intelligis tertiam partem symboli? respondebitis, Credo, me non ex humano robore, sapientia, non ex viribus mentis aut rationis humanæ, credere posse in Jesum Christum, aut ad eum pervenire; sed Spiritus Sanctus per evangelium me vocavit, donisque suis erudivit, atque in vera fide hactenus me sanctificavit, quemadmodum et totam Dei ecclesiam super terram vocat, illuminat, congregat, sanctificat, et in cognitione Christi ac vera fide conservat, retinet. In qua ecclesia mihi et omnibus credentibus quotidie omnia peccata prolixe condonat et remittit; et in extremo die me et omnes mortuos suscitabit, et una cum omnibus credentibus, per Christum, in quadam æterna vita glorificabit; hoc vere certum et firmum est.

[merged small][graphic]

Generale exordium ad omnes contiones quamdiu de oratione Dominica conciones fiunt.

DOMINUS noster Jesus Christus, filioli, dicit Marci xi. Omnia quæ petieritis, si credideritis, ea accipietis: et Johan. xiii. Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, ego faciam.

Nunc hactenus audistis in decem præceptis quid debeamus facere, et præterea quod nos non possumus facere neque implere legem Dei, nisi Spiritus Sanctus in nobis operetur. Audistis etiam non dari Spiritum Sanctum a Deo, nisi credentibus in Christum. Et jam probe didicistis quid nobis credendum sit, et præterea quod hoc credere non possumus, nec Christo adherere, nisi Deus aperiat corda nostra et det nobis fidem; nam fides est opus Dei in nobis.

Ergo cum sic sciamus quid facere et credere debeamus, summe necessarium est ut a Domino Deo ardenti

bus votis hoc petamus. Ipse Dominus Mar. vii. dicit, Petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Quando autem petimus, oportet ut in nomine Christi petamus, si modo exaudiri, volumus; ipse enim promisit, Quicquid petieritis in nomine meo, hoc faciam et quicquid non in illius nomine petierimus, hoc non faciet. Petere autem in nomine ejus, est petere secundum voluntatem ejus; id est, ut petamus hoc, quod ipse jussit nos petere, ut ad Deum conversi sic possimus eum invocare, O Deus et Pater noster, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui es in cœlis; ego oro et peto ut des mihi misericorditer hoc vel illud donum; non a me ipso ausus ad tantam majestatem accedere, sed dilectus Filius tuus, Dominus noster Jesus Christus, jussit me sic orare, ac illius nomine et jussu hoc facio; ideo, si me exaudis, exaudis dilectum Filium, Dominum nostrum Jesum Christum; si autem me non exaudis, tunc nec Christum exaudis, qui me huc misit, et jussit hoc petere.

De ejuscemodi oratione in fide Johannes loquitur in sua Epistola, Hæc est fiducia quam habemus ad eum, quod cum aliquid petimus secundum illius voluntatem, exaudit nos; et si scimus quod nos exaudit, tunc scimus quia habemus quod ab eo petimus.

Ad hæc, credere firmiter debemus nostram orationem exaudiri; nam qui non credit, ille nihil accipit; ideo dicit, Si credideritis, accipietis. Ut nunc possimus credere, et certo statuere nos exaudiri, tum promisit se facturum quicquid in ejus nomine petierimus. Et ut sciamus etiam et certi simus nos orare secundum illius voluntatem, tum ipse Dominus docuit nos quomodo orare debeamus.

Proinde non est liberum nobis orare, vel non orare, sed præcepto Dei obligati sumus ad orandum, sicut in secundo præcepto audistis; ideo summa diligentia discite sanctam orationem Dominicam, quam Dominus noster Jesus Christus, magnus ille Doctor, ipse nos docuit ; ergo jam hic in cœtu distincte recitate orationem Domini

cam, ut domi etiam eam recitare possitis. Dominus noster Jesus Christus ad suos discipulos dixit, Vos quidem in hunc modum orabitis :

Pater noster, qui es in cœlis, Sanctificetur nomen tuum; Adveniat regnum tuum; Fiat voluntas tua, sicut in cœlo, et in terra; Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; Et ne nos inducas in tentationem, Sed libera nos a malo. Amen.

Hæc est oratio, quam nec angelus ullus, neque homo, neque ulla creatura, tanto pondere rerum, tanta brevitate præscribere posset; brevis quidem, sed res gravissimas et maximas complectens, filioli. In hac Christus Dominus noster docet nos petere omnia, quæ in Decem Præceptis Dei vivi mandata sunt, et quæ in symbolo nobis sunt pro

missa.

Hic autem adniti debetis, ut hanc orationem sanctissimam, ex ore ipsius Christi magni Concionatoris acceptam, recitare possitis; date operam ut bene intelligatis, et pondus verborum tanti Magistri expendatis; ut interrogati respondere possitis, et vestros liberos sic erudire, sicut vos jam erudimini. Quid enim turpius coram Deo et hominibus, quam si quis nomine profiteatur se Christianum, sciatque quid credere et facere debeat, et tamen ignoret, quomodo a Deo petere debeat, ut det quod, paterne offerens, ubertim se daturum promisit; et ut maxime sciat, tamen ex torpore et desidia et contemptu non petat; cum tamen proprium officium Christiani sit Deum in omnibus rebus et necessitatibus invocare, ei gratias agere, illius nomen gloriosum amplissimis semper laudibus celebrare?

Hoc exordium præmittendum singulis contionibus de oratione

« PoprzedniaDalej »