The Conditional Period in the Writings of Quintus Horatius Flaccus

Przednia okładka
Mail Publishing Company, 1900 - 128
0 Recenzje
Nie weryfikujemy opinii, ale staramy się wykrywać i usuwać fałszywe treści
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 25 - ... numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem 55 quo personatus pacto pater, his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias, praeponens ultima primis, non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra 60 Belli ferrates postis portasque refregit,' invenias etiam disiecti membra poetae.
Strona 70 - ... non laudem merui. vos exemplaria Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Strona 46 - Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Strona 17 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Strona 16 - Publica materies privati iuris erit, si non circa vilem patulumque moraberis orbem, nec verbo verbum curabis reddere fidus interpres, nec desilies imitator in artum, unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex. 135 Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim : « Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.
Strona 80 - Quodsi dolentem nec Phrygius lapis Nec purpurarum sidere clarior Delenit usus nec Falerna Vitis Achaemeniumque costum Cur invidendis postibus et novo Sublime ritu moliar atrium ? Cur valle permutem Sabina Divitias operosiores ? II.
Strona 92 - Sic te diva potens Cypri, Sic fratres Helenae, lucida sidera, Ventorumque regat pater...
Strona 70 - Vergili. 10 tu frustra pius heu non ita creditum poscis Quintilium deos. quid, si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem ? num vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida, non lenis precibus fata recludere, nigro compulerit Mercurius gregi ? durum : sed levius fit patientia, quicquid corrigere est nefas.
Strona 94 - Quid dignum tanto feret hie promissor hiatu ? Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Quanto rectius hic qui nil molitur inepte : 140 ' Die mihi, Musa, virum captae post tempora Trojae Qui mores hominum multorum vidit et urbes.
Strona 20 - Chrêmes túmido delitigat ore; 95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque proicit ampullas et sesquipedalia verba, si curat cor spectantis tetigisse querella, non satis est pulchra esse poemata : dulcía sunto 100 et quocumque volent animum auditoris agunto.

Informacje bibliograficzne