Obrazy na stronie
PDF
ePub

9. Illud vero inprimis curabunt, ut sub tempus solutionis omnes cessent, ut vulgo vocantur, stationes, quibus permulti ex illo exercitu ita premunt et affligunt miseros homines, ut ad extremam illi paupertatem redigantur, et passim diffugiant solitudinemque et vastitatem in bonis regalibus et spiritualibus relinquant.

10. Priusquam pecunia numerari incipiat, de dissolvenda Confoederatione et de securitate Reipublicae Cautionem Dni Commissarii ante omnia ab illis postulabunt. Quibus omnibus recte et sufficienter gestis, Assecurationem illis ab universa Republica datam exhibebunt.

11. Eorum quoque non minorem rationem Dni Commissarii habebunt, qui absque Confoederatione patienter a Republica solutionem expectarunt. Meretur enim ea pietas et modestia non tantum mercedem laborum, sed etiam remunerationem.

12. Denique quidquid visum fuerit ad Reipublicae utilitatem gerere, communicatis nobiscum consiliis, ita Dni Commissarii agent, quemadmodum dexteritas illorum et cognita fides ex occasione rei gerendae modum praescribet.

Post hanc Informationem lecta sunt ea omnia, quae ad officium Dnorum Commissariorum pertinere videbantur, nimirum ea, quae proximis Comitiis fuere sancita, et Constitutio anni 1591, quoniam ea quoque omnia, quae constitutione illa continentur, ad Dnos Commissarios judicata sunt 2.

His omnibus lectis Illmus Episcopus gravissime et copiosissime Dnos Commissarios monuit, ut quam diligentissime in hoc munere versarentur. Omnium, inquit, oculi in vos conjecti sunt, universam Rempublicam humeris vestris sustinetis, summi, medii, infimi pacem a vobis tranquillitatemque expectant. Itaque si ullo unquam tempore vestram aut in deliberando sapientiam, aut in depellendis periculis animi altitudinem patria imploravit, hoc profecto tempore ita implorat, ut si per naturam liceret, sedibus suis relictis, ad pedes vestros projecta vobis se, fortunas, vitam salutemque commendaret. Quam horrifica enim pestis Reipublicae visceribus contineatur, sine gemitu dici vix potest. Sumptus profunduntur, bona subditorum exhauriuntur, subditi vexantur, tectis atque agris eversio vastitasque infertur, gladii distringuntur non in hostes patriae, qui sanguinem nostrum sitiunt, sed in Reipublicae membra, socios, fratres, ut dicam breviter, infestis ignibus pernitiosae insolentiae patria circumsepta multis jam in locis. fumare incipit, et tanto motu atque agitatione fluctuum concutitur, ut vehementer sit pertimescendum, ne tenebris offussis, demerso populo, undique adversa vi vehementissimorum ventorum et immoderata tempestate concitata, miserum subito naufragium faciat; ipsa mehercule communis salus vix spe exigua extremaque pendet, quam nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi per vos tenuerimus, nihil est praeterea, quod cujusquam animum aut amplissimi Senatus auctoritas, aut S. Regis Mtas consoletur. Quapropter tantae calamitatis facibus ac taedis obsessa patria vos intuetur, vos vultu appelat, vobis manus supplices tendit, vestram quodammodo flens fidem, morientibus pene vocibus implorat ac repetit cam, quam majores vestri vobis relinquerunt, dignitatem. Collocate igitur in sedibus suis deturbatam motibus Rempublicam, consulite vobis, prospicite famae nationis vestrae, nomen salutemque defendite, conservate vos, fortunas, conjuges, liberos, corpus ipsum denique et animum. Fulcite ruinas virtute, compri

1 24 grudnia r. 1613. Volumina legum, III 120: Asekuracya żołnierzom.

2,W czém wszystkiém zażyją komisarze nasi takowego postępku, jaki jest opisany i na przeszłym sejmie i w Konstytucyi anni 1591". L. c., III 118.

mite periculum consilio, depellite molem mali a cervicibus vigilantia, liberate bonos metu, omnes Ordines incendio, universam Poloniam servitute. Porrigite fidem et dexteram vestram afflictae et jacenti libertati, reddite patriae dignitatem, restituite, qua ante floruit, gloriam, revocate a tumultibus ad pacem, ab exitio ad salutem, a desperatione ad spem, a morte paene ad vitam.

Haec aut his similia Illmus Episcopus non eo loquebatur, ut Dnos Commissarios, satis per se vigilantes et ad omnes labores causa Reipublicae paratos, excitaret, sed ut idem faceret, quod olim a spectatoribus iu ludis gymnicis fieri solebat, qui non cursoribus ignavissimis, sed celerrimis et victoriae proximis acclamabant.

Consederant jam in templo universi milites, eo ipso die generalem Conventum incepturi. Itaque quanquam nondum Illmus Palatinus Lenciciensis 1 advenisset, ne quid tamen diligientiae aut studii in Dnis Commissariis requireretur, mittendos ad milites putarunt Generosos Dnos Dnum Charliński, Dnum Madaliński 2, Dnum Lovicki, S. R. Mtatis Secretarios, qui dicerent, Dnos Commissarios etsi nondum omnes adessent, nihilominus esse paratos, in templum ad eos venire et ea omnia postulata, quae habent a S. Rege atque adeo ab universa Republica, in corona illorum exponere. Quod si id differendum in diem posterum putarent, majorem in modum petere, ne quidquam decernerent interea, priusquam vocem universae Reipublicae exaudirent. Id postquam nomine Dnorum Commissariorum ii, quos ante dixi, renuntiaverunt, postea paulo post tale responsum tulerunt: Nunc aliis quibusdam consiliis esse occupatos, sequenti die aures Dnis Commissariis libenter esse daturos, interea nihil, quod esset in praejudicium eorum, decreturos.

Laetis animis id responsum Dni Commissarii acceperunt, tum quod longius tempus deliberationi relinquebatur, tum quod proximo die Illmi Palatini Lenciciensis adventus sperabatur. Sed insolens et effrenatus animus, vi et potentia armatus, quid non audet aggredi ac perficere, quando semel amorem patriae abjecit et legum repagula impudentissime perfregit. Vix dum enim milites e templo discesserant, cum nuntius subito allatus est, omnia eos jam constituisse, moreque barbaro strictis gladiis juramento confirmasse, neque ullam spem proficiendi aliquid Dnis Commissariis superesse. Nemo erat, qui non hoc perditissimum eorum consilium, cum insigni mendacio conjunctum, vehementissime execraretur. Sed ubi plus dominai etur vis quam ratio et furor quam sana mens, soli patientiae locus relinquitur.

Vigesima secunda Februarii. Cum jam quoque Illmus Palatinus Lenciciensis advenisset, inprimis Dni Commissarii de co sibi deliberandum putarunt, essetne ad milites an ad templum discedendum, an per internuntios de omnibus capitibus cum illis agendum. Ac sane non parvae ea res fuit deliberationis, versari in co videbatur Mtas R., dignitas senatoria, auctoritas Commissariorum. Insolentia enim militis, praesertim refractarii et effrenati, postquam semel disciplinae jugum excussit et fines virtutum transiliit, modum postea nullum nullosque terminos habet. Itaque si quippiam illa designasset ejusmodi, quod cum aliquo dedecore aut aliqua labe fuisset conjunctum, id totum sine dubio parum cautae Dnorum Commissariorum considerationi attributum fuisset. Huc accedebat, quod parum jam aut nihil adhortationibus et rationibus profecturos se esse cernebant,

1 Workp. Lenciciensis" lub "Lanciciensis". lub Madalienski".

2 Nicolaum; w rkp. Madalinski“

quoniam milites proximo die juramento sese obstrinxissent, nihil se prorsus de omnibus suis rationibus esse remissuros. Sed ne quis imposterum criminationi locus relinqueretur, neve non satis fecisse suo officio propter animi abjectionem putarentur, post multas in utramque partem prudentissime allatas rationes constituerunt, quasvis sibi potius tempestates esse subeundas, quam id omittendum, quod sibi a S. R. Mtate omnibusque Ordinibus imponeretur.

Hoc constituto cadebat secundo loco in deliberationem, quidnam esset ad milites, quomodo at a quo dicendum. Visum est, caput illud in Informatione S. R. Mtatis septimum 1 esse penitus praetermittendum. Eam enim indagationem de sparsis rumoribus, qui invidiam apud populum S. R. Mtatis conflarent, intelligebant, aliquam forte confusionem aut tumultum posse excitare, parum autem aut nihil plane utilitatis esse allaturam. Auctores ejus rumusculi leves esse ac temerarios homines, propterea neque fidem illis adhiberi, neque Mtati R. magnopere posse his invidiosis vocibus noceri. Contra ejusmodi oblocutiones maximum esse remedium, contemnere. Ut generosum equum latratus canum non extimescere, sic animum virtutibus exaggeratum voces invidiae et livoris non magnopere curare. Quoniam autem loculento testimonio a publico Thesauri Ministro erat ostensum, non dimidium anni quadrantem esse 2 in Informatione, sed totam quartam anni partem donatam esse a S. R. Mtate militibus, id in dubium vocare non videbatur necessarium neque conveniens, ne forte milites in primis principiis, sinistra opinione de Dnis Commissariis concepta, ad alia multo duriores redderentur, quae magis justitiae aequitatique repugnabant. De juramento militum nullam esse mentionem faciendam, putarunt, tunc enim commodius de eo agi posse, cum ipsi milites factum agnoscerent. Reliqua omnia, quae Informatione S. R. Mtatis continentur, magna contentione et diligentia agenda esse judicarunt, ita tamen, ne animi militum ad iram suapte natura proclives offenderentur. Comitati enim jam locum esse, non severitati, ac propterea animos flectendos potius, quam frangendos; illud enim posse fructum aliquem afferre, hoc nonnisi animos eorum exasperare.

Munus perorandi Illmus Episcopus magna cum alacritate Illmo Palatino Sieradiensi deferebat, multi Illmum Palatinum Lenciciensem designabant. Sed cum unus hoc, alter illud ad excusandum se traheret, Illmus quoque Episcopus cum diceret, vereri sese, ut posset tantum animo imperare suo, quin vehementissime in orationis progressu exardesceret, diflicile enim esse tacere, cum dolore gravissimo premaris: tandem ut variis excusationibus ansa praecideretur, magna cum significatione benevolentiae omnes consurrexerunt et perhumaniter petiverunt, ut Illmus Episcopus id in se reciperet et ad eos totius Reipublicae nomine verba faceret; non esse enim difficile, eloquentiam principi etiam autopel omnia prudentissime et ornatissime explicare, quae ad commodum universae Reipublicae pertineant,

Interjecto postmodum parvo temporis intervallo, frequens militum numerus ab exercitu universo in arcem venit, qui nuntiaret, sitientes animos, universum exercitum ad ea audienda esse allaturum, quae S. R. Mtas cum omnibus Ordinibus esset postulatura. Illmi igitur Dni Commissarii sine longiore cunctatione, frequentissimo populo, numerosis aulicis militumque stipati gregibus ex arce in templum magnificentissime descenderunt. Atque hoc in loco liceat mihi more poëtarum 3 sic exclamare:

Pandite nunc Helicona Deae cantusque movete!

1 Cf. wyżej.

2 W rkp. „est“.

3 Vergilii Aeneid., VII 641.

Postquam enim in templo consederunt, de iis rebus, quas Informatio complectitur, eam orationem, gravitatis plenissimam, Illmus Episcopus ad milites habuit, quam ego non effingere, sed ne admirari quidem satis queo. Percuperem sane totam hic ad verbum explicare, sed conari id velle audacis, perficere arrogantis esse videretur; quis enim eam orationem consequatur, quae instar rapidissimi torrentis fertur? afferre autem aliquid mancum et imperfectum, parvi esset judicii argumentum. Quilibet enim, ut existimo, non prout habita est, sed prout a me scriberetur, habitam fuisse arbitraretur, ac proinde minu; semper eo, quod fuit in re ipsa, cogitaret. Ea oratione fieret, ut quidpiam forte detraheretur omnium ore celebratae Illmi Episcopi eloquentiae. Quanquam tametsi ad verbum scripta esset, prodendam tamen propterea nullo modo putarem, quod remoto illo studio contentionis, quem azova Graeci vocant, cetera non possunt habere neque eandem vim neque venustatem. Illmus autem Episcopus si unquam visus est in Republica fortis, in illa certe causa admiratione dignus fuit. Ita mirifice ad animos militum orationem accomodaverat, ut et vehementissime permoverentur et irasci tamen nullo modo possent. Simul enim pungebat et placabat, insectabatur et mulcebat, comminabatur et bene sperare jubebat, vulnerabat denique et sanabat. Itaque si unquam illi nyepata suppetebant, illo profecto tempore, inprimis quod magni erat artificii captandae benevolentiae gratia pro meritis eorum S. R. Mtem totam quartam anni partem donare illis dixit, deberi illis jure optimo hoc et amplius proemium. Incredibiles enim labores exantlasse, famem, sitim, frigus tolerasse, sanguinem fudisse, cicatrices retulisse, asperrima quaeque supra humanam fidem passos esse. Haerent adhuc in animo illae xodo, quibus hunc locum valde graviter pertexuit. Deus immortalis, quanta cum svavitate patriae amorem inculcabat, quanta vero cum vehementia luxuriam, crudelitatem, libidinem, insolentiam insectabatur 2. Sed malo de his unumquemque secum tacite cogitare, quam elegantissimam verbis meis impolitis deformare. Ad extremum, cum jam omnia capita, quae Informatione continentur, copiosissime pertexuisset, ac cum gravissime quereretur, nisi ab hoc suo instituto desciscerent, eversum iri Ecclesias, cessatura sacrificia, defecturum Dei cultum, victuros eos sine lege, sine religione, sine Deo, haec, inquam, cum ad aram conversus gravissime quereretur, reperti sunt non pauci, qui profusis lachrimis, gravissimum conscientiae morsum testarentur. Cognoscere tum licuit, quid illud sit, quod ait: Ille regit dictis animum mentemque gubernat.

Ita cum admirando plausu cum orationem finivisset, eam laudem tulit, ut multi eum, quemadmodum M. Cethegum Ennius, suadae medullam. appellandum censerent. Ac sine ulla dubitatione, id quod ipsi postea milites fatebantur, multum haec oratio apud eos momenti habuisset, nisi sese prius impio ac temerario juramento obstrinxissent. Sed ubi superstitio cum pertinacia animum occupavit, frustra ibi industria, frustra ingenium. desudat.

Hac igitur finita oratione, totius exercitus Marschalcus ut assurexit, multa de meritis exercitus deque ejus laboribus, periculis ac sanguine, magno cum verborum apparatu magnificentiaque commemoravit, ac tandem collatis cum universo exercitu consiliis, responsum se brevi esse daturum, promisit.

Sequens dies 3 Sacris pietatisque officiis totus est tributus.

W rkp. „intaedibiles".

2 W rkp. insetabatur".

3 Dominicus.

Vigesima quarta Februarii quamvis Sancto esset Matthiae dicata 1, quoniam id tamen necessitas requirebat, peracto SS. Missae Sacrificio, omnes Dni Commissarii ad Illmum Palatinum Lenciciensem sese contulerunt. Ac quia jam aliqui Quaestores aut Exactores cum publica pecunia, pro militari solutione collata, advenerant, de loco inprimis, ubi esset deponenda et numeranda, agendum putarunt. Curiam multi proponebant, idem quoque Leopoli factum esse ajebant, sed visum est nihilominus, arcem esse multo accommodatiorem; non tutum esse omnem pecuniam inter milites esse, multo eam tutius in manibus Dnorum Commissariorum fore. Ipsam enim pecuniam ad sui potiundum temere et effrenate animorum cupiditates incitare, ac propterea ad omne facinus saepenumero impellere. Fortuitos praeterea casus, praesertim incendii, non tantopere extimescendos esse, cum arx sit ab aedificiorum multitudine remota.

His constitutis Dnum Kleinfeldium, civitatis Gedanensis Secretarium, a Senatu illius civitatis Bydgostiam missum, audiverunt. Is exhibitis literis et officiose salutatis Dnis Commissariis, magnopere questus est de militari insolentia: vias obsideri, commercia perturbari, equos eripi, pro libitu gravissimas exactiones imponi, nihil denique esse tutum, nihil tranquillum, nihil securum. Nuper Trilatkovium 2 quendam cum trecentis equitibus Dirschoviam 3 irripuisse, ac multis magnisque injuriis illatis, non exiguam pecuniam a misera plebe extorsisse. Propter ejusmodi infestationes non audere mercatores ad nundinas libere commeare, neque eam ob causam Gedanenses ausos esse pecuniam, quae ex tributis est collecta, transmittere. Illud vero esse plane miserandum et intolerabile ostendebat, quod Dnus Sierakovius Honoratum civem, Dnum Barnabam, in via publica raptum, in captivitate ad hoc usque tempus injustissime detineret. Magnopere igitur Senatus nomine petebat, ut Dni Commissarii pro suo in civitatem Gedanensem studio omnibus istis obviam irent, ac inprimis de liberando cive suo cogitarent. Pro eo officii genere omnia, quaecunque a Senatu aut civitate in Dnos Commissarios proficisci possent, prolixe pollicebatur.

Ad ea Illmus Dnus Episcopus nomine Dnorum Commissariorum ita respondit, ut ea, quae accidissent, non nisi cum magno bonorum dolore accidere potuisse declararet, Dnorum Commissariorum id nunc munus esse, de omnibus injuriis cognoscere, et pacem tranquillitatemque pro virili tueri ac stabilire, quapropter ea omnia, quae exposuisset, subito ad milites esse relaturos, et fusius postea responsuros.

E vestigio igitur Perillustris Castellanus Bydgostiensis cum Generosis Dnis Mielżyński et Charliński ad milites, qui jam in templo deliberaturi consederant, missi sunt, ut omnia, de quibus Secretarius Gedanensis questus est, explicarent.

In summa res eo rediit, ut milites pollicerentur, viarum securitatem publicis se literis esse praestituros, exactionibus autem modum imposituros. De captivitate civis istius totum negotium ut clarius intelligatur, operae pretium est, altius causae istius telam exordiri:

Generosus Dnus Sierakowski cum nondum se militiae addicasset, forte suorum negotiorum causa aliquando Dantiscum 4. Ibi cum rebus suis diligenter occuparetur, casu incidit in civem quendam, nunquam antea sibi ne quidem de nomine notum, Kierlej 5. Is vultus lineamentis orisque simi

1 Dzień św. Macieja był wówczas uroczystém świętem.

2 Petrum Trzyłatkowski.

4 Brak czaso

3 Tczewo nad Wisłą w wojew. pomorskiém, o 4 mile od Gdańska.
5 W rkp. pisane Kierley" lub "Kierlei".

wnika contendit" lub podobnego.

« PoprzedniaDalej »