Obrazy na stronie
PDF
ePub

Prima virtus est probitas, quae omnes dolos omnemque fallacis ingenii subtilitatem respuit, et gaudet candida simplicitate sinceroque virtutis cultu, neque tam verborum magnificentia, quam vitae non culpata integritate constantiaque animos sibi hominum adjungit. Altera est prudentia, quae longo usu multisque rebus scitu necessariis instructa, praesentia recte moderatur, futura caute providet, antecedentia acute investigat, et in usum suum magno judicio convertit. Tertium locum tenet eloquentia, cujus non solum est apte, distincte, ornate prudentem animi sententiam explicare, sed animos etiam, in quamcunque velis partem, non difficile flectere ac iis quasi dominari; virtus in Senatore adeo necessaria, ut sine illa in Republica, praesertim libera, splendor senatorius vix possit cum aliqua dignitate sustineri. Sed omnibus istis, quae dixi hactenus, nihil est in Senatore praeclarius, nihil laudabilius, nihil Reipublicae fructuosius, quam amor patriae. Sit enim tanta eloquentia, ut ab auditoribus omnia obtineat, sit tanta vitae integritas, quam nulla labes contaminet, sit tanta prudentia, quam nullus error deceptioque a vero abducat: si his non jungatur amor patriae, qui doceat, nullos labores, nullas difficultates, nulla pericula pro patria esse extimescenda, omnia illa, quamvis praeclara sint, parum Reipublicae proderunt, ac quaedam etiam ex iis fortasse nonnunquam nocebunt. Saepenumero enim aut metus, aut offensiones aliorum, aut negligentia, aut commoda privata, plus quam Respublica valebunt. At vero amor patriae quando semel generosum animum, dotibus illis exornatum, occupavit et quasi penetrabili telo transfixit, nulla res potest esse tam molesta, aut gravis, aut difficilis, quam non sit paratus patriae causa aggredi ac suscipere, et se illi animo erecto ultro offerre.

Observavi id ego saepius in Illmo Episcopo, quamvis tacitus, ad quem cum interdum prima luce ingrederer, quosque cum familiaribus sermones misceret, diligenter attenderem: neque se posse somnum capere, neque aliis negotiis vacare, neque animum a cura Reipublicae ullo modo abducere, ajebat, et eo se magis dies noctesque excruciari, quod pauci intelligant, quae et quanta pestis in visceribus Reipublicae versetur. Nimirum ardens amor patriae tantum efficit, ut bonus civis defixus in salute Reipublicae incommoda propria aut non sentiat aut penitus obliviscatur. Itaque quamvis aere alieno premeretur, accensus nihilominus illo ipso vehementi amore patriae, qui eum toties insomnes noctes ducere cogebat, frequentissime sermone illud usurpare solitus fuit, non solum cum jactura rei domesticae maximisque damnis, sed vel cum periculo vitae suae eo se iturum, quo S. Rex, quo Senatus, quo Nobilitas, quo universa Respublica vocabat, et quidquid sibi superesset sumptus, quidquid virium, quidquid valetudinis ac omnium earum rerum, quae unicuique debent esse carissimae, id totum se Reipublicae forti et alacri animo esse consecraturum:

Εἰς οἰωνὸς ἄριστος ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης ',

Unum augurium optimum, pugnare pro patria.

Hoc igitur animo cum esset et cum jam firmiter proposuisset, negligere res privatas, toto animo atque omni cura servire publicis: putavit illud tempus Volboriae 2 esse consumendum, quod post Comitia ad diem 23 Februarii interfluebat. Haec enim dies tanquam principium totius istius

Homeri Iliad., XII 243; w rkp. przez kopistę przekręcone: Eię atшva άpios àμóveσ περί πάτρης. 2 Wolborz w wojew. sieradzkiém o 2 mile od Piotrkowa, miasto biskupów kujawskich.

negotii praefixa fuerat. Quamquam vero ita essent militibus omnia complexa, ut angustus locus pro aula Illmi Episcopi videretur, tamen in hac communi patriae calamitate expediebat, ut id acciperet patienter et non repugnanter; quod enim dura necessitas ferre cogit, id evitare velle temerarium est. Et esse nimium sollicitum de iis, quibus obviam ire nullo consilio queas, impatientiae est potius quam prudentiae, neque cum adversis procellis periti nautae pugnant, sed in anchoris serenum tempus malaciamque expectant; nimirum pati etiam interdum fortia non solum agere, fortis est et excelsi animi.

Volboriae igitur cum non injucunde quamvis inter sui dissimiles moraretur, avide literas S. Regis ac modum eorum omnium, quae totius Reipublicae nomine Bydgostiae peragenda erant, expectabat. Sed cum jam prope esset dies 23 Februarii, neque quidquam tamen literarum ab aula. S. Regis afferretur, sane vehementer animo permovebatur, rem tantam tam negligenter agi. Rumor certus percrebuerat, universos milites Conventum 20 Februarii Bydgostiae 2 habituros; in eo quidquid communi consensu constituissent, providebat, pertinaciter amplexuros esse frustraque jam in iis rebus Commissarios laboraturos. Itaque non jam arbitrabatur expectandum tempus Commissioni praefixum, sed antevertendum et ad militum generalem Conventum eundum, neve quid ibi Reipublicae nocivum statueretur, diligenter cavendum esse.

Quae res cum moram propter temporis angustiam non pateretur, ipse quidem Volboria statim Bydgostiam versus iter suscepit. Literis autem ad S. Regem de consilii sui ratione diligentissime scriptis, quidquid negligentia ab aliis peccatum fuit, id sua celeritate resarcire aut corrigere studuit. Eas literas, quoniam luculentum continent illius de Republica curae testimonium, transferendas esse de lingua Polonica in Latinam existimavi. Ac quanquam vereor, ne de bonis Polonicis Latinas faciam non bonas, tamen id, etiam si ita sit, permultis non ingratum fore puto. Exemplum igitur 'earum tale est:

Serenissime Rex!

Instat tempus Commissionis Bydgostiensis, quod antevertunt milites generali Conventu, pro 20 Februarii indicto. Meminimus, Dnos Commissarios, qui ad Zborovianos 3 milites erant missi, nihil prorsus eorum infringere potuisse, quae illi ante adventum Commissariorum in generali item suo Conventu constituerant. Ac quanquam magna sumus in expectatione, hunc exercitum Smolenscianum non usque adeo oneri fore S. V. R. Majestati neque Reipublicae, consultius tamen videretur, Dnos Commissarios ad diem Conventui militum destinatum Bydgostiam ire, cum sufficienti S. V. R. Mtatis informatione, quidnam esset ab illis 5 nomine S. R. V. Mtatis requirendum. Agitur de allevatione miserae plebusculae tempore solutionis, cum jam extrema egestate laboret universa Polonia magnaque

Uchwałą sejmu z 24 grudnia r. 1613 naznaczony był dzień 23 lutego r. 1614 na zapłatę skonfederowanym żołnierzom, i tego dnia powinien się był już Gębicki razem z innymi komisarzami znajdować w Bydgoszczy.

Bydgoszcz, niem. Bromberg nad Brdą w wojew. inowłocławskiém, siedziba skonfede rowanego wojska smoleńskiego.

3 Do Zborowczyków czyli żołnierzy stołecznych" skonfederowanych we Lwowie, mię dzy którymi réj wodziły pułki Alexandra Zborowskiego.

4 W maju r. 1613 w kole starszyzny wojska stołecznego w Lublinie, cf. S. Maskiewicza Pamiętniki, str. 85 i 86. Komisarzy ówczesnych wylicza Konstytucya sejmu z dnia 19 lutego 2 kwietnia г. 1613, cf. Volumina legum, III 81-82. 5 W rkp. aliis".

sit multis in locis vastitas. Unum est solatium, quod sine caede et 1 sanguine, quibus rebus hostis saevire consuevit, leniori sensu doloris, nostrorum manibus ad exitum perniciemque ducimur. Agitur, ne duodenas anni partes, quod magna pars cupere videtur, usurpare sibi pertinaciter velint, quanquam multi iique graviores novem tantum sibi juste deberi fateantur. Agitur de eo quoque, ut tandem commoti postulatione S. V. R. Mtatis, nihil sibi de eo relaxandum putent, quod praetendunt. Agitur denique de aliis gravibus et multis rationibus, in quibus et publice pax dignitasque S. V. R. Mtatis et imposterum patriae nostrae tranquillitas consistit, quae nisi in Conventu eorum generali tractentur, haud facilem postea progressum habuerint. Velit igitur S. V. R. Mtas et cum Senatoribus, quos ad latus habet, et cum iis, quos muneribus aulae suae praefecit, omnes circumstantias ardui istius negotii suo momento ponderare, ac omnem curam sollicitudinemque eo conferre, ut liberet populum, in afflictione clamantem, ab hac tanta, quam patitur, servitute. Deus id requirit et praecipit, ut subveniant Principes oppressis, et pro his pollicetur praesentis aeternaeque vitae praemia. Ego et valetudinem et reliquum substantiae meae in hoc Reipublicae emolumentum impensurus, hinc me in Cujaviam recipio et Bydgostiam prope mandatis S. V. R. Mtatis praestolabor. Aderit Illmus Palatinus Sieradiensis, pollicetur quoque Illmus Lenciciensis, non longe se abfuturum, ut communicatis inter nos consiliis id, quod S. V. R. Mtas impositura est, tanto facilius conficiamus. Deum Optimum Maximum praecor, ut ille suppeditet salutaria consilia S. V. R. Mtati, et omnes ejus actiones prosperet, domumque Regiam in longam posteritatem tueatur. Cum his humillima mea S. R. V. Mtati officia consecro.

Haec epistola magnum sane pondus habuit. Scriptae sunt subito a S. Rege ea de re ad praecipuos Dnos Commissarios literae, Informatio Illmo Episcopo allata, et Vladislaviae 2 occurrit S. R. Mtatis Aulicus, qui Bydgostiam quoque properabat. Tantum interest viris gnaris et prudentibus Reipublicae negotia committere, qui possint, tanquam e specula futura prospicere, et non casu, sed consilio certaque ratione res maximas administrare. Quam turpe enim quamque odiosum est, cum illud exprobratur:

Ταυτόματον 3 ἡμῶν καλλίω βουλεύεται,
Casus melius quam nos consulit.

Visitata igitur prius Ecclesia sua cathedrali, non parva, qui Vladislavia eum comitabantur, caterva stipatus, Vigesima Februarii Bydgostiam magnis itineribus circa vesperam venit. Ac ea quidem vespera permulti ex militibus lauta sunt coena accepti; prudenti cnim consilio id sibi Illmus Episcopus proposuerat, ut gratias omnium eorum militum, qui aliquid in exercitu posse videbantur, non modo retinendas, verum etiam requirendas putaret. Sunt enim in qualibet communitate principes quidam ac signiferi, quos uno verbo Aristoteles payoyous appellat; horum gratia inprimis si colligatur, tota postea multitudo facile flectitur, in quamcunque partem volueris. Dempto enim capite, non movetur cadaver, in insectis interdum ad tempus trepidat, sed vires nocendi amplius non habet. Itaque eorum animos quoque modo Reipublicae causa devincendos sibi putabat, ita tamen, ut semper senatoriam dignitatem maxima cum laude tueretur: neque blanda vanitate eis adulari, neque rustica quadam et incondita

W rkp. przez pomyłkę „est". główna siedziba biskupów kujawskich.

2 Włocławek w wojew. kujawskiém nad Wisłą, 3 W rkp. σταυδύματος".

severitate objurgare eos placebat, nam illud animi abjecti, hoc parum prudentis et agrestis videbatur. Quid enim abjectius, quam animum suum ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam vultum ac nutum convertere? Quid porro prudentius, quam ea vulneri remedia applicare, quae prae doloris impatientia aegrotus nullo modo possit supportare? Contumax scilicet animus in contrarium nititur, idque proprium est refractariorum, asperum nihil pati et acerbitate magis exasperari, quam sanari. Propterea praeclare dicebat Servius, Consul Romanus: Concitatos animos potius esse Îenibus remediis flectendos, quam asperis frangendos.

Illmus igitur Episcopus cum non ignoraret, non minus esse probandam medicinam, quae sanaret vitiosas partes, quam quae exsecaret, mediam viam, qua sola est recti judicii ingressus, condiebat gravitatem mirifica comitate. Eos sermones de Republica semper cum illis miscebat, quibus et placaret ut amicos, et moneret ut juniores, et objurgaret ut errantes. Interdum vero festivis liberoque homine dignis jocis lepidissimisque facetiis, lautissime eos, ut ait quidam comicorum, versabat atque ludebat. Hac sua dexteritate ingeniique felicitate tantum proficiebat, ut omnes illum et colerent propter gravitatem, et amarent propter comitatem, et extollerent propter sinceritatem. Quis animo complecteretur ilius coenae omnia cum militibus colloquia? Interdum merita eorum in Rempublicam jucundissime commemorabat, quod erat comitatis, interdum de gravissima oppressione querebatur, quod erat veritatis, interdum cum quadam miseratione atrocissime comminabatur, quod erat auctoritatis. Peropportune autem salutatum eum Marschalcus totius exercitus cum numeroso delecti militis coetu ea ipsa vespera advenerat, quibuscum omnibus ita ille tum egit, ut facile perspicerent, aegre se causam suam defensuros fuisse, nisi cuniculos quosdam fallacissimasque cum vi ac mendacio conjunctas machinas adhibuissent.

Sequenti die, quae erat 21 Februarii, primus fuit introitus in hoc gravissimum Reipublicae negotium. Aderant jam ex Commissariis Illmi Palatini Sieradiensis 2 et Brestensis, Castellani Brestensis et Bydgostiensis, Dnus Mielżyński 3, Succamerarius Calissiensis, Dnus Charliński, Aulicus S. R. Mtatis. Hi postquam in unum ad Illmum Episcopum in arcem Regiam convenissent, inprimis lectae sunt S. Regis ad universos Dnos Commissarios literae. Lecta est deinde Informatio, quam, quia primaria capita totius istius negotii complectitur, commodissime hic inserendam putavi: Instructio Dnis Commissariis ad militem

Smolenscianum a S. R. Mtate et universa Republica data.

1. Dni Commissarii gratia Regia exercitui Smolensciano significata, ostendent curam, diligentiam S. R. Mtatis, qua egit apud universam Rempublicam de stipendiorum solutione. Explicabunt Comitiorum scopum et militibus persuadebunt, ut cum patria ita, quemadmodum pii filii cum parente propria agendum sibi putent, nihilque ab ea praeter id, quod aequum et justum est, nihil supra facultatem viresque ejus extorqueant. Illud addent, hanc fuisse semper de illis S. R. Mtatis opinionem et hanc spem, quam luculentis indiciis, probata eorum virtute, conceperat, ut putaret, eos modestiae fines nunquam excessuros, sed certo judicio omnia

1 Sbigneus Silnicki. Syradiensis".

lub Charleski".

n

2 W rkp. pisane różnie: „Sieradiensis“, „Siradiensis" lub 3 W rkp. zawsze Mielzinski". 4 W rkp. Charlinski“, „Charlęski“

[ocr errors]

moderaturos esse, idque immortalis gloriae suae causa, propter quam tot incommoda cum periculo vitae suae in hostili terra longo tempore sustinuissent.

2. Rationibus subductis secundum literas, quibus adsciscendi militis facultas conceditur ab eo tempore, quo unusquisque nomen militiae dedit, usque ad illud tempus, quo se servitiis Reipublicae apud Illmum Palatinum Braclaviensem abdicaverant: postulabunt, ne ullas auctiones in quartis anni partibus praeter morem militarem faciant, neque ad exemplum in Republica velint manere, quod sit posteritas sine dubio gravissime reprehensura.

3. Post victoriam Kluszynensem 2 dimidiam anni quartam partem S. R. Mtas juste eis debere fatetur. Ductoribus ipsorum se promisisse, ut pares essent iis, qui proelio interfuerunt, quoniam alacriter saepius in expugnationibus versati sunt et fuso sanguine Smolenscum oppugnarant 3. Rescriptum autem eorum apud S. R. Mtatem mansisse, quo testantur, nullas se imposterum remunerationes petituros, etiam rebus optime peractis.

4. Illam quartam anni partem, quando cum S. Rege oppugnatum Regiam Moschoviticam abiverant, illis solummodo deberi, qui in hoc itinere fuere in cohorte Dni Adami Żólkiewski 4, castrorum Praefecti.

5. Pro murornm custodia nescio quam pecuniam item Capitaneorum excubitorum aliorumque munus aliquot inter milites sustinentium stipendia, quoniam praeter contuetudinem nationis nostrae absque sancito publico, absque S. R. Mtatis scitu et consensu inducuntur, decet penitus negligere, cum novi quilibet sumptus ditissimam etiam Rempublicam possint exhaurire et potentissimam enervare. Aliena praeterea debita, ad expeditionem non pertinentia, Confoederatione velle extorquere, iujustum videtur, cum ea testimoniis computisque certis indigeant, et aliis viis a Republica aut publico Thesauro obtinere possint.

6. Exactiones pecuniarum ex Pruthenicis Palatinatibus 5, quae tantae sunt, ut toti quadranti persolvendo sufficiant, tum pecuniae commeatus loco datae, justissimum est, ut ad rationem stipendiorum recipiantur, quoniam praeter eam pecuniam quaelibet turma, ubicunque stativa habuit, commeatum quoque ab egena et misera plebe petebat. Miles autem duplici commeatu gaudere nullo jure potest, quin potius in patria praesertim ex stipendiis prorsus essent omnia necessaria neglecto commeatu, ut et consuetudo et jus ipsum docet.

7. Magna cura id Dni Commissarii agent, ut omnibus vestigiis id indagetur, quinam illi fuerint, qui ut S. R. Mtati invidiam conflarent, eos vulgo sermones dissiparunt, jussu S. R. Mtatis exercitum Smolenscianum illas terras reliquisse et huc propterea commigrasse, ut licentiam equestris Ordinis coërcerent, cum S. R. Mtas, tantum abest, ut id jusserit aut optarit, ut magna etiam cura et solicitudine hisce malis obviam ire voluerit.

8. Quibus est aliquid ereptum neque restitutum, aut quibus in stativis plus justo miles oneri fuit, ac generatim omnibus injuria aliqua affectis ut justitia solutionis tempore administretur, curae sit Dnis Commissariis.

który

1 Jacobum Potocki, † 26/1 1613. Był wojewodą bracławskim po bracie swoim Janie, bezdzietnie 2/IV 1611 przy oblężeniu Smoleńska; rycerstwo na Smoleńsku zostawione nazywa w Petitach do króla r. 1613 Jakuba Potockiego wodzem naszym". Rękopis bibl. Jag. ner 5 str. 55. 4 Julii a. 1610.

2

3 Smoleńsk zdoby to 13 czerwca г. 1611.

[ocr errors]

Adama Żółkiewskiego, oboźnego koronnego, synowca hetmana Stanisława.
Culmensi, Malborgensi et Pomeraniae.

« PoprzedniaDalej »