Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTIO IV.

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(Enarr. in Ps. 109, n. 17.) CHRISTUS Secundum id quod natus de Patre, Deus apud Deum, coæternus gignenti, non sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victímam quam pro nobis offerret à nobis accéptam. Jurávit Dominus. Quid est Jurávit Dóminus?' firmávit. Non enim pœnitébit, non mutabit. Quid, Tu es Sacerdos in æternum? Ideò in æternum, quia non pœnitebit eum, Sed sacerdos secundùm quid? Numquid erunt illa hóstia, víctima oblátæ à Patriarchis, aræ sánguinis et tabernáculum, et illa primi testamenti veteris sacramenta? Absit, jam illa subláta sunt, averso jam templo, remoto illo sacerdótio, pereunte víctimà córum, et sacrifício.

B. Omnis sacerdos præstò est, quotídie ministrans, et easdem sæpe ófferens hóstias quæ numquam possunt auferre peccata; * Jesus autem unà oblatione consummávitin sempiternum sanctificatos. . Locútus est Dóminus ad Móysen: Per singulos dies unum agnum mane, álterum verò agnum offeres ad vésperam.

Je

sus. Hebr. 10. Exod. 29. :

LECTIO Y

(Lib. ro de Civ. Dei, c. 20.) VERUS ille mediátor in quantum formam servi accipiens mediátor effectus est Dei et hóminum homo Christus Jesus, cum in formà Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus Deus est; tamen in formà servi sacrificium máluit esse quàm súmere, ne vel bac occasione quisquam existi– maret cuilibet sacrificandum esse creatúræ. Per hoc et sacerdos est, ipse ófferens, ipse et oblátio. Cujus rei sacramentum quotidiánum esse voluit Ecclésiæ sacrifícium, quæ cùm ipsíus cápitis corpus sit, seipsam per ipsum discit offerre. Hujus veri sacrificii multiplícia variaque signa erant sacrifícia prisca sanctórum, cùm học unum per multa figuraretur, tanquam verbis multis res una dicerétur, ut sine fastídio multùm commendarétur.

R. In prióri tabernáculo semper introíbant sacerdótes in secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine; * Christus autem non per sánguinem hircórum, sed per próprium sanguinem introívit semel in sancta. V. Pontifex, cum mactaverit hircum pro peccáto populi, inferet sánguinem ejus intrà

J

velam sanctuarii. * Chris

tus. Hebr. g. Levit. 16.

LECTIO VI.

(Enarr. 1. in Ps. 33, n. 5 et 6.) ERAT ut nostis, sacrifi cium judæorum anteà se cundùm ordinem Aáron in víctimis pécorum, et hoc in mystério nondum erat sacrificium córporis et sán guinis Dómini, quod fidéles norunt, et qui Evangélium legerunt; quod sacrificium nunc diffúsum est toto orbe terrárum. Propónite ergo vobis ante óculos duo sacrifícia, et illud secundùm órdinem Aaron, et hoc se cundùm ordinem Melchíse dech. Scriptum est enim : Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum : Tu es sacerdos in ætérnum secundùm órdinem Melchisedech. De quo dícitur: Tu es sacerdos secundùm ordinem Melchísedech? De Dómino nostro Jesu Christo. Quis erat Melchisedech? Rex Salem. Et tantus erat Melchisedech à quo benedicerétur Abra ham. Prótulit panem et vi Aum et benedixit Abra ham, et dedit ei décimas Abraham. Vidéte quid prótulit, et quem benedixit. Et dictum est posteà: Tu es sacerdos in æternum secundùm ordinem Melchisedech. De quo álio dicit David: Tu es sacerdos in æternum

[ocr errors]

secundùm ordinem Melchi

[blocks in formation]

IN III. NOCTURNO. In Ps. Te decet, 73, Ant. 6. F. Omnis pontifex ad offerendum múnera et hóstias constitúitur. Hebr. 8.

In Ps. Quàm dilecta, 95, Ant. 7. a. Si sanguis hircórum inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis, quantò magis sanguis Christi emundábit conscientiam nostram ab opéribus mórtuis. Hebr. 9.

In Ps. Dóminus regnávit, irascuntur, 40, Ant. 5. C. Novi testamenti mediátor est, ut, morte intercedente, repromissiónem accipiant qui vocáti sunt æternæ hæreditátis. Hebr. 9.

V. Pópulus ejus et oves páscuæ ejus. R. Confitémini illi. Ps. 99.

LECTIO VII.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam.

(Cap. 22.)

sedech? nisi de illo cujus IN illo témpore; Discubuit

Jesus, et duódecim Apóstoli cum eo, et ait illis: De sidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobiscum ántequàm pátiar. Et réliqua.

Homilia sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris. (Ep. 63 ad Cæcil. de S. Calice Domini.) IN sacerdóte Melchisedech sacrificii Domínici sacramentum præfigurátum vidémus, secundum quod Scriptúra divína testátur et dicit: Et Melchisedech Rex Salem prótulit panem et vinum. Fuit autem sacerdos Dei summi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum Christi portáret, declárat in Psalmis Spíritus sanctus, ex persónâ Patris ad Fílium dicens: Ante luciferum génui te: Tu es sacerdos in ætérnum secundùm órdinem Melchisedech. Qui ordo útique hic est de sacrifício illo véniens, et inde descendens, quòd Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quòd panem et vinum óbtulit, quòd Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos Dei summi quàm Dóminus noster Jesus Christus, qui sacrificium Deo Patri óbtulit, et óbtulit hoc idem quod Melchisedech obtúlerat, id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sánguinem.

[blocks in formation]

Ur

LECTIO VIII.

ergo in Génesi per Melchisedech sacerdotem benedíctio circà Abraham posset rite celebrári, præcédit antè imágo sacrifícii Christi, in pane et vino scilicet constitúta. Quam rem perficiens, et adimplens Dóminus, panem et cálicem mixtum óbtulit; et qui est plenitúdo veritátis, veritátem præfigurátæ imáginis adimplévit. Sed et per Salomónem Spíritus sanctus typum Domínici sacrificii ante præmonstrans immolátæ hóstiæ, et panis et vini, sed et altáris et Apostolórum fáciens mentiónem : Sapientia, inquit, ædificávit. sibi domum, et súbdidit columnas septem; mactávit suas hóstias, míscuit in cratéra vinum suum et parávit mensam suam. Et misit serVOS suos cónvocans cum excelsa prædicatióne ad cratérem, dicens: Qui est insípiens declinet ad me. Et egéntibus sensu dixit: Ve-. níte, édite de meis pánibus,

[ocr errors]

et bíbite vinum quod míscui vobis. Vinum mixtum declárat id est, cálicem Dómini aquâ et vino mixtum prophéticâ voce prænúntiat, ut appareat in Passióne Dómini id esse gestum quod fúerat antè prædic

tum.

R. Ad interióra veláminis præcursor * Pro nobis introívit Jesus póntifex factus in æternum. . Póntifex ultrà velum intrábit in sancta, ut roget pro universo cœtu Israel. * Pro nobis. Hebr. 6. Levit. 16.

LECTIO IX.

Si Jesus Christus Dóminus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri seipsum primus óbtulit, et hoc fíeri in sui commemoratiónem præcepit, útique ille sacerdos vice Christi verè fúngitur, qui id quod Christus fecit imitátur ; et sacrifícium verum et plenum tunc offert in Ecclésia Deo Patri, si sic incipiat offerre, secundùm quod ipsum Christum vídeat obtulisse. Nam si sacerdótes Dei et Christi sumus, non invénio quem magis sequi quàm Deum et Christum debeamus, quando ipse in Evangélio máximè dicat: Ego sum lumen séculi. Qui me secútus fúerit, non ambulábit in ténebris, sed habébit lumen vitæ. Ne ergo in ténebris am

bulémus, Christum sequi et præcepta ejus observáre debémus; ut cum in claritáte suâ et majestáte cœlesti veníre cœperit, invéniat nos tenére quod mónuit, observáre quod dócuit, fácere quod fecit.

B. Non habemus pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto: * Adeámus ergo cum fidúcià ad thronum grátiæ; ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. √. Bónum est confidere in Dómino, bonum est speráre

*

in Dómino! Adeámus. Glória. * Adeámus. Hebr. 4. Ps. 117.

J. Sacerd. Ego primogénitum ponam illum; R. Excelsum præ régibus terræ Ps. 88.

AD LAUDES. Psalmi de Dominicâ. Ant. 1. g. Talis decébat ut nobis esset pontifex sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus à peccatóribus. Hebr. 7.

Ant. 2. D. Débuit per ómnia frátribus similári, ut repropitiáret delicta pópuli. Hebr. 2.

Ant. 3. c. Dilexit nos, et trádidit semetipsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Eph. 5.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »