Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

(Cap. I.) FIDES, quam sancti Patriarchæ atque Prophétæ ante Incarnatiónem Fílii Dei divínitùs accepérunt; quam étiam sancti Apóstoli ab ipso Dómino in carne pósito audiérunt, et Spíritûs sancti magistério instructi, non solùm sermóne prædicavérunt, verùm étiam ad instructiónem salubérri

mam posterórum, scriptis suis índitam reliquérunt; unum Deum prædicat Trinitátem, id est, Patrem, et Fílium, et Spíritum sanctum. Sed Trínitas vera non esset, si una eademque persóna dicerétur Pater et Fílius et Spíritus sanctus.

R. Benedictus Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, * Qui elégit nos in ipso, ut essémus sancti et immaculati in conspectu ejus. V. Recordátus est Dóminus pópuli sui: pósuit in médio ejus Spíritum Sancti sui,* Qui. Ephes. 1. Is. 63.

LECTIO V.

Si enim sicut est Patris et Fílii et Spiritûs sancti una

substantia, sic esset una persóna; nihil omníno esset in quo veráciter Trínitas dicerétur. Rursus Trínitas quidem vera esset, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemádmodum Pater et Filius et Spíritus sanctus personárum sunt ab invicem proprietáte distincti, sic fuissent naturárum quoque diversitáte discréti. Sed quia in illo uno vero Deo Trinitáte, non solùm quòd unus Deus est, sed étiam quòd Trinitas est, naturáliter verum est; proptérea ipse verus Deus in persónis Trínitas, et in una natúra unus

[blocks in formation]

nitúdine, aut súperat potestáte quia nec Fílio nec Spíritu sancto, quantum

ad natúræ divinæ unitátem ́ pértinet, aut antérior aut major Pater est: nec Filii ætérnitas atque imménsitas, velut antérior aut major, Spíritus sancti æternitátem immensitatemque aut præcédere aut excédere naturáliter potest.

*

B. Sanguis Christi qui per Spíritum sanctum semetipsum óbtulit immaculátum Deo, Emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviendum Deo viventi. V. Cùm vénerit quasi flúvius violentus quem Spíritus Dómini cogit, et vénerit Sion redemptor *Emun

dábit. Glória Patri. *Emundábit. Hebr. 9. Is. 59.

IN III. NOCTURNO.

Ant. 8. c. Misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Galat. 4.

Ant. 6. F. In Christo unxit nos Deus, et signávit nos, et dedit pignus Spíritûs in córdibus nostris. 2. Cor. 1.

Ant. 8. G. Nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu sancto. 1. Cor.

C. 12.

. Confitémini Dómino, quóniam bonus, R. Quóniam in séculum misericórdia ejus. Ps. 117,

LECTIO VII.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum. (Cap. 28.)

IN illo témpore, Dixit Jesus discípulis suis Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Euntes ergo, docéte omnes gentes baptizantes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritûs sancti. Et réliqua.

Homília sancti Gregórii
Nazianzéni.

(Or. 49.)

QUIs Catholicórum ignórat Patrem verè esse Patrem, Fílium verè Fílium, et Spíritum sanctum verè esse Spíritum sanctum ? sicut ipse Dóminus ad Apóstolos suos dicit: Euntes, baptizáte omnes gentes in nómine Patris, et Filii, et Spíritûs sancti. Hæc est perfecta Trínitas in unitáte consistens, quam scilicet uníus substántiæ profitémur. Non enim nos secundùm córporum conditiónem, divisiónem in Deo fácimus; sed secundùm divínæ natúræ potentiam, quæ in matéria non est et nóminum persónas verè constáre crédimus; et unitátem divinitátis essé testá~

[blocks in formation]
[blocks in formation]

NEC extensiónem partis alicújus ex parte, ut quidam putavérunt, Dei Fílium dícimus; nec verbum sine re, velut sonum vocis accípimus; sed tria nómina, et tres persónas uníus esse esséntiæ, uníus majestátis atque potentiæ crédimus. Et ideò unum Deum confitémur; quia únitas majestátis, plúrium vocábulo deos próhibet appellári. Dénique Patrem et Fílium catholicè nominámus; duos autem deos dícere nec póssumus, nec debemus. Non quòd Filius Dei Deus non sit; imò verus Deus de Deo vero: sed quia non aliunde quàm de ipso uno Patre, Dei Fílium nóvimus, perinde unum Deum dicimus. Hoc enim Prophétæ, học Apóstoli tradidérunt; hoc ipse Dóminus dócuit, cùm dicit Ego et Pater unum sumus. Unum ad unitátem divinitátis, ut dixi, refert: Sumus autem, persónis assignat.

[blocks in formation]

tum sanctum accepérunt? Et jussit eos baptizári in nómine Jesu. . Cùm requievisset in eis Spíritus, prophetavérunt.*Tunc respondit Petrus. Act. 10. Num. 11.

LECTIO IX.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam.

(Cap. 6.) IN illo témpore, Dixit Jesus discípulis suis: Estóte misericordes, sicut et Pater vester miséricors est. Et réliqua.

Homília Sancti Augustíni Epíscopi.

(Serm. 83.)

Duo sunt ópera misericór◄ diæ, quæ nos líberant, quæ bréviter ipse Dóminus pósuit in Evangélio: Dimittite, et dimittétur vobis: Date, et dabitur vobis. Dimittite, et dimittétur vobis, ad ignoscendum pértinet: Date, et dábitur vobis, ad præstandum benefícium pertinet. Quod ait de ignoscendo, et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes álium cui tu possis ignoscere. Rursus, quod pertinet ad tribuendum benefícium, petit te mendicus, et tu es Dei mendícus: omnes enim, quando orámus, mendíci Dei sumus ante jánuam magni Patris-famílias stamus, imò étiam prostérnimur: súpplices ingemísci

mus, áliquid volentes áccipere; et ipsum áliquid, ipse Deus est. Quid à te petit mendícus? Panem. Et tu, quid petis à Deo, nisi Christum, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi? Ignosci vobis vultis ? ignoscite. Remíttite, et remittétur vobis. Accipere vultis date,et dábitur vobis.

Ant. 4. E. Grátia, misericórdia et pax à Deo Patre, et Christo Jesu Dómino nostro. 1. Tim. 1.

Ant. 5. a. Benedicentes Dóminum, exaltáte illum quantùm potestis; major est enim omni laude. Eccli. 43.

Capitulum. (Apoc. 7.) BENEDICTIO, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, et virtus, et fortitúdo Deo nostro in sécula seculórum: Amen. R. Deo grátias.

. Séraphim clamábant alter ad álterum :* Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus exercítuum; + Plena est omnis terra glórià ejus. . Tres sunt qui testimónium dant in cœlo, Pater,. Verbum, et Spíritus sanc-O LUCE quæ tuå lates,

tus; et hi tres unum sunt : *Sanctus. Glória Patri. + Plena est. Is. 6. 1. Joan. 5. Te Deum.

V. Sacerd. Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus; R. Et métuant eum omnes fines terræ. Ps. 66.

AD LAUDES.

Ant. 1. g. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. Ephes. c. 4.

:

Ant. 2. D. Deus erat Verbum in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum; et lux in tenebris lucet. Joan.

C. I.

Ant. 3. à. In uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. 1. Cor. 12.

HYMNUS. S. M.

Beáta semper Trínitas;
Te confitémur, crédimus,
Pióque corde quærimus.
O SANCTE sanctórum Pa-
ter,'

O Nate de Deo Deus,
O charitátis vínculum
Jungens utrumque, Spíri-
tus!

Ur se videt totum Pater,
Coæva Proles náscitur;
Amorque quo se diligunt,
Et ipse procédit Deus.

EST totus in Nato Pater,
In Patre totus Fílius;
Natóque plenus ac Paire
Inest utrique Spíritus.

QUOD Natus est, hoc
Spíritus ;

Hoc est uterque quod Pa

ter:

Tres una summa Véritas,
Tres una summa Cháritas.

ETERNA Patri glória,

Natóque sit cum Spíritu, Qui vivit et regnat Deus In seculórum sécula.

Amen.

V. Quis loquétur poténtias Dómini? R. Audítas fáciet omnes laudes ejus? Ps. 105.

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Duplic. Benedictum, Dómine, nomen glóriæ tuæ sanctum, et laudabile, et superexaltátum in ómnibus séculis. Dan. 3.

: OBATIO. Orémus. OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui dedisti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, æternæ Trinitatis glóriam agnoscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem quæsumus, ut ejusdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur adversis; Per Dómi

num.

Pro commem. Dominicæ. Ant. Nolíte condemnáre, et non condemnabímini: eádem quippe mensúra quâ mensi fueritis, remetiétur vobis. Luc. 6.

V. Mané astábo tibi, Dómine, et vidébo; R. Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es. Ps. 5.

ORATIO. Orémus.

DEUS, in te sperántium fortitúdo, adesto propitius invocatiónibus nostris ; et quia sine te nihil potest mortális infirmitas, præsta

[blocks in formation]

Canones habentur ad calcem. AD TERTIAM

Ant. 2. D. Deus. Capitulum. (Hebr. 1.) FILIUM Deus constituit hærédem universorum per quem fecit et sécula: qui cùm sit splendor glóriæ, et figúra substántiæ ejus, portansque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad dexteram majestátis in excelsis.

[blocks in formation]

R.br. Dóminus dixit ad me: Filius meus es tu, Allelúia, allelúia. Dóminus. V. Ego hódie génui te. Allelúia. Glória. Dóminus. Ps. 2.

*

V. Tecum princípium in die virtútis tuæ, R. In splendóribus sanctórum ante lucíferum génui te. Ps. 109.

AD SEXTAM.
Ant. 3. à. In uno.

Capitulum. (Tit. 3.) Non ex opéribus justitiæ quæ fécimus nos, sed secundùm suam misericórdiam salvos nos fecit Deus.

« PoprzedniaDalej »