Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deum ac Dóminum confitéri homo: ex ánima rationáli,

[blocks in formation]

et humána carne subsistens. Equális Patri secundùm divinitátem :* minor Patre secundùm humanitátem.

*

Qui licèt Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem, non conversióne divinitátis in carnem;* sed assumptióne humanitátis in Deum.

Unus omninò, non confusióne substántiæ ; * sed unitáte persónæ.

Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo: *ità Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salúte nostra, descendit ad ínferos:* tértiâ die resurrexit à mórtuis.

Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: * indè ventúrus est judicáre vivos et mór

tuos.

Ad cujus adventum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis, et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.

Et qui bona egérunt, ibunt in vitam æternam ; * qui verò mala, in ignem æternum.

Hæc est fides Cathólica ;* quam nisi quisque fidéliter, firmitérque crediderit, salvus esse non póterit.

Ant. 1. D. In toto corde meo exquisívi te, Dómine: doce me justificatiónes tuas Ps. 118.

Capitulum. (Ephes. 5.) ERATIS aliquandò ténebræ ; nunc autem lux in Dómino. Ut filii lucis ambuláte; fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia; et veritáte : probantes quid sit beneplácitum Deo.

B. breve. Christe, Fili Dei vivi, *Miserére nobis. Repet. Christe, Fili Dei vivi,* Miserére nobis. Ñ. Qui sedes* ad dexteram Patris, (hic versus quandoque mutandus est, ut notatur in Proprio) Miserére nobis. Glória Patri, et Fílio et Spíritui sancto. Repel. Christe, Fili Dei vivi, Miserére nobis. Matth. 16, Tob. 8, Hebr. 1.

*

V. Exurge, Dómine, ádjuva nos; R. Et rédime nos propter nomen tuum. Ps. 43.

V. Dóminus vobiscum, B. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

DOMINE, Deus omnipotens, qui ad princípium hujus diéi nos perveníre fecistì, tuâ nos hódié salva virtúte : ut ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciendam nostra procédant elóquia, dirigantur cogitatiónes et ópera : Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritûs sancti Deus, per ómnia secula seculórum. R.

Amen.

V. Dóminus vobiscum, B. Et cum spíritu tuo. V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.

Officium Capituli, etc., habentur in Ordinario Breviarii.

AD TERTIAM.

EX PSALMO 118.

LEGEM pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum; * et exquíram eam semper.

*

Da mihi intellectum, et scrutábor legem tuam; et custódiam illam in toto corde meo.

Deduc me in sémitam mandatórum tuórum ;* quia ipsam vólui.

Inclína cor meum in testimónia tua, * et non in avaritiam.

Averte óculos meos ne vídeant vanitátem; * in via

tua vivífica me.

Státue servo tuo elóquium

tuum, *in timóre tuo.

Amputa opprobrium meum, quod suspicátus sum; quia judícia tua jucunda.

*

Ecce concupívi mandáta tua; * in æquitáte tua vivífica me.

Et véniat super me misericórdia tua, * Dómine; sa lutáre tuum secundùm elóquium tuum.

Et respondébo exprobrántibus mihi verbum; * quia sperávi in sermónibus tuis Et ne áuferas de ore meo

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

dax est, et in hoc véritas non est: qui autem servat verbum ejus, verè in hoc cáritas Dei perfecta est.

R.br. Inclína cor meum, Deus, * In testimónia tua. Inclína. V. Averte óculos meos, ne videant vanitátem: * in via tua vivífica me, * In testimónia tua. Glória Patri. Inclína cor meum.

V. Deduc me in sémitam mandatórum tuórum; R. Quia ipsam vólui. Ps. 118.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »