S. RITUUM CONGREGATIONIS, HÆC AD BREVIARIUM ROMANUM ATTINENT. ACRA Rituum Congregatio declaravit et decrevit, non potuisse post Bullam SSPii Vide Breviario Romano, neque posse locorum ordinarios, tam Secula res quam Regulares, addere Kalendariis, etiam propriis, Sanctorum Officia nisi ea dumtaxat, quæ Breviarii Romani Rubricis, vel Sacræ Rituum Congregationis, seu Sedis Apostolicæ licentia conceduntur: neque propria auctoritate, quovis prætextu, mutare ritum, qui habetur in Kalendario Romano, seu Rubricis Breviarii, in altiorem ritum neque extendere concessa Officia de loco ad locum. Item vetuit et prohibuit celebrari per totam civitatem vel Diœcesim, etiam de cujuscumque Ordinarii auctoritate, Festum cum Officio, eo quod in loco adsit Ecclesia Parochialis, vel Regularis, vel Abbatialis, aut aliqua Reliquia, sed tantum in ipsius Sancti Ecclesia titulari, seu ubi asservatur corpus aut insignis Reliquia, et non alibi. Insignes autem Reliquias declaravit esse caput, brachium, crus, aut illam partem corporis, in qua passus est Martyr, modo sit integra, et non parva, et legitime ab Ordinariis approbata. De sanctis Episcopis locorum, Martyribus, Civibus, et aliis Festis, de quibus in Kalendario Romano, seu Rubricis Breviarii nihil habetur, uti etiam de Beatis nondum _canonizatis, nihil propria auctoritate constituatur, sed omnino consulatur Sacra Rit. Congr. Decretum quoque nuper editum super electione Sanctorum in Patronos, et Facta demum relatione horum Decretorum SS. D. N. Urbano Papæ VIII. ea laudavit et approbavit, atque ab omnibus ubique sub prædictis pœnis servari præcepit, necnon in novis Breviariis de mandato Sanctitatis suæ imprimendis apponi jussit. Loco + Sigilli. T. TEGRIMIUS, Episc. Assisiens. Secret. EJUSDEM PRO SANCTIS E AD LIBITUM. ADEM Sacra Rituum Congregatio habita die 2. Decembris 1673, statuit ex mandato Clementis X. Festa Sanctorum ad libitum in posterum non esse transferenda, si eorum festivitas incidat in diem Dominicam, vel aliquam diem Festorum mobilium; sed tunc illo anno eorum Officia esse omittenda. Quod ipsum postea Innocentius Papa XI. in Congreg. habita 24 Januarii 1682 generali Decreto confirmavit, et extendit insuper etiam ad Octavas et Natalitia Sanctorum, de præcepto in aliqua Religione vel Dicæcesi, ex indulto Apostolico recitanda. Ita ut ne quidem dictis Festis, vel Octavis Festa ad libitum tunc incidentia possint recitari, sed omitti prorsus debeant. Permisit tamen, ut Festum translatum quod alias eo die celebrandum foret, in alium diem non impeditum transferatur: item ut eodem die omitti possit Officium semel per hebdomadam, aut mensem recitandum ex indulto Apostolico, ut ita locus sit celebrando Officio ad libitum. EJUSDEM PRO SANCTIS IN MARTYROLOGIO NON DESCRIPTIS. FFICIA Sanctorum ratione Corporis, seu insignis Reliquiæ recitanda ex Decr. Sac. Rit. Cong. 11 Augusti 1691 intelligi debere de Sanctis dumtaxat in Martyrologio Romano descriptis, et dummodo constet de identitate Corporis, seu Reliquiæ insignis illiusmet Sancti, qui reperitur in Martyrologio Romano descriptus: de cæteris autem Sanctis in prædicto Martyrologio non descriptis, aut quibus a S. Sede non fuerit specialiter concessum, Officia recitari, et Missas celebrari vetuerunt, non obstante quod ipsorum Corpora vel insignes Reliquiæ in Ecclesiis asserventur, quibus tamen ab Ordinariis locorum approbatis debitam Fidelium venerationem (prout hactenus servatum est) exhibendam esse censue runt, sed absque Officio et Missa, sub pœnis de non satisfaciendo præcepto recitandi Officium, aliisque in Constitutione S. Pii V. contentis. Die 11 Augusti 1691, et Sanctissimus approbavit die 19 Octobris ejusdem anni 1691. Loco + Sigilli. J. VALLEMANUS, S R. C. Secret. DECRETA GENERALIA CIRCA RUBRICAS. C UM Sacrorum Rituum Congregationi demisse supplicatum fuerit sequentia dubia declarare: Primum. An, cum multis Congregationibus, Religionibus, sive Ecclesiis, vel Nationibus concessum sit a Sancta Sede Apostolica, ut semel, vel pluries in sin gulis hebdomadis, vel mensibus celebrentur varia Officia per annum, verbi gra. tia de SS. Sacramento, vel de Sanctis, in diebus non impeditis aliquo Festo Duplici vel Semiduplici, liceat ejusmodi Officia facere etiam in diebus sanctæ Qua dragesimæ, Adventus, Vigiliarum, et Quatuor Temporum etiamsi de his diebus nulla sit facta specialis mentio in aliquibus Officiorum concessionibus. Secundum. An dies impeditus Festo Duplici vel Semiduplici pro dictis Officiis recitandis, intelligantur etiam dies, in quibus ponendum est Officium de Festo Duplici, vel Semiduplici translato; quemadmodum dicitur responsum fuisse olim a Sacra Congregatione Quod scilicet Festum Duplex, vel Semiduplex etiam translatum, necnon dies octavæ sit dies impeditus respectu talium Officiorum. Tertium. An Regulares absque speciali privilegio, sed sola communicatione privilegiorum aliarum Religionum possint addere nomen Sancti Fundatoris in Litaniis, et Confiteor, itemque recitare Officia et Missas concessas aliis Reli gionibus. Sacrorum Rituum eadem Congregatio ad relationem Eminentissimi et Reverendissimi Domini Cardinalis Colloredo respondit : Ad Primum. Negative, et hujusmodi indulta non habere locum in Feriis Adventus, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Vigiliarum, sive cum jejunio, sive absque jejunio, nec in Feria ij. Rogationum, nec in illa Feria, in qua secundum Rubricas sit reponendum Officium Dominicæ. Ad Secundum. Affirmative. Ad Tertium. Negative in omnibus. Et ita declaravit, ac servari voluit, ac insuper ut Declarationes seu Decreta prædicta omnibus innotescant, typis ea imprimi mandavit. Die 20 Martii 1706. G. Card. CARPINEUS. Loco + Sigilli. B INGHIRAMI. Sac. Rit. Congreg. Secret. VICTOR AUGUSTUS ISIDORUS DECHAMPS, DEI ET APOSTOLICE SEDIS GRATIA ARCHIEPIS COPUS MECHLINIENSIS, PRIMAS BELGII, SANCTITATIS SUÆ PRÆLATUS DOMESTICUS ET SOLIO PONTIFICIO ASSISTENS. Papa URBANO VIII. decretum sit ne quis Typographus CBreviarium Romanum, S. PII V. Pont. Max. jussu editum, CLEMENTIS VIII. primum, nunc denuo ipsius URBANI PP. VIII. auctoritate recognitum, imprimat vel in lucem edat sine licentia eaque in scriptis obtenta ab Ordinario loci, ac nisi prius ab eodem cum exemplari typis Vaticanis anno 1632 excuso concordare fuerit repertum, hinc est quod Nos dederimus licentiam dilecto Nobis Huberto DESSAIN, Archiepiscopatus nostri Typographo, illud imprimendi, quin et cæteros omnes libros qui ab eodem ortum habent et seorsum imprimi consueverunt; dummodo tamen, in impressione absolvenda. nuperrima vel alia correctiori uteretur editione Romana, et illius exemplo absolute et strictissime se conformaret: super quo tam præmemorati Typographi, quam revisoris R. D. C. L. J. ANSEMS, Presbyteri a Nobis deputati, conscientiam oneravimus; cui revisori diligentem novorum typorum cum exemplo collationem instituendi, ut errores quicumque averterentur, curam commisimus. Insuper in hoc Breviario apponi jussimus non tantum Officia nova præcedentibus editionibus jam inserta, sed et Officia a SS. D. N. PIO Papa IX. ad universalem Ecclesiam extensa. Postquam autem Brev. in-120, ut vocant, prædicti edicti H. DESSAIN, opera ac typis absolutum intelleximus, et per revisorem a Nobis, ut præfertur, deputatum, fuimus legitime informati illud cum suo originali, diligenti collatione facta, convenire, atque prædicta Officia apposita fuisse, dictum Breviarium in 120, in quatuor partes excusum approbavimus evulgandique licentiam dedimus, prout per præsentes approbamus, et licentiam damus. In quorum fidem hasce subsignavimus sigilloque nostro ac Secretarii nostri chirographo muniri fecimus, Mechliniæ, 15 Novembris 1872. + VICTOR AUGUSTUS, Arch. Mechlin. De Mandato Illmi ac Rev. Dni Archiepiscopi. LL. GRIETENS, Secret. ET EJUS PARTIBUS, A NNUS menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum, dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas: tanto enim temporis intervallo sol Zodiacum perlustrat. Quater autem sex horæ singulis quaternis annis diem consti tuunt: hinc annus ille intercalaris Bissextus, vel Bissextilis dicitur. DE ANNI CORRECTIONE, FJUSQUE NECESSITATE, AC KALENDARIO GREGORIANO. UOD dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intelligendum est, sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant. Ex quorum minutorum neglectu pro. gressum est, ac si annus, ultra dies 365, contineret integras sex horas; et factum est, ut minuta quæ ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invi. cem juncta constituerint dies decem, qui causam dederunt, ut Æquinoctium vernum sedem suam mutaverit. Cui malo occurrens Gregorius XIII, non solum Æquinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicæno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 præcedendo recesserat, quod a Concilio ad xij. Kal. Aprilis fuerat constitutum, et xiv. Lunam paschalem suo in loco reposuit, sed viam quoque tradidit, et rationem, qua caveretur ut in posterum et Æquinoctium vernum, et xiv. Luna paschalis a propriis sedibus numquam removerentur. Ut enim Æquinoctium vernum ad xij. Kal. Aprilis restitueretur, statuit, ut dicti decem dies in mense Octobris ipsius anni 1582 eximerentur, ut post quartam diem Octobris S. Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta Octobris. Et ita error, qui in præteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus. Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xij. Kal. Aprilis Æquinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, Bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere præterquam in centesimis annis; qui quamvis Bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600, anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur centesimi, non omnes Bissextiles essent, sed in quadringentis qui busque annis primi quinque tres centesimi sine Bissexto transigerentur : quartus vero quisque centesimus esset Bissextilis, ita ut annus 1700, 1800, et 1900 Bissextiles non sint: anno vero 2000 more consueto dies Bissextus intercaletur, Februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi in. tercalandique Bissextum diem in qua. dringentis quibusque annis perpétuo conservaretur. QUATUOR TEMPORA UATUOR Tempora çelebrantur quarta et sexta Feria, ac Sabbato post tertiam Dominicam Adventus, post primam Dominicam Quadragesimæ, post Dñicam Pentecostes, post festum Exaltationis S. Crucis. NUPTIÆ QUANDO CELEBRARI NON POSSINT, JUXTA DECRETUM CONCILII TRIDENTINI, A DOMINICA prima Adventus, usque in diem Epiphaniæ, et a Feria iv. Cinerum usque in Octavam Paschatis inclusive, sancta Synodus solemnitates nuptiarum prohibet in aliis vero temporibus nuptias solemniter celebrari permittit. DE CYCLO C YCLUS decennovennalis Aurei num., est revolutio numeri 19 annorum ab I usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia, anno 1577 numerus Cycli decennovennalis, qui dicitur Aureus, est ; anno sequenti 1578 est 2, et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19, quí Aureus numerus cadet in annum 1595. post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 Aureus num. sit rursus I, et anno 1597, sit 2, etc. Igitur ut Aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella Aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in per |