Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nota 2. Incarnatio considerari potest duobus modis : 10 secundum substantiam, nempe, prout dicit hypostaticam Verbi cum humanitate unionem; 2o secundum varias illius circumstantias, v. gr. quod facta sit ex tali gente, familia, muliere, hoc vel illo tempore, etc.

Nota. 3. Quæstio hic est, utrum Christi humanitas, veteres Patriarchæ, et B. Virgo Maria meruerint Incarnationem Verbi? Quam sequentibus conclusionibus resolvemus. Itaque

CONCLUSIO I.

Humanitas Christi, nec de condigno, nec de congruo, meruit hypostaticam cum Verbo divino unionem.

PROB. 1° Quia Christi humanitas sine unione hypostatica nunquam fuit, siquidem in primo instanti suæ conceptionis unita fuit cum Verbo, ut fides docet adversus Nestorium; ergo illam non meruit; alias effectus esset prior sua causa. 2. Quia principium meriti non cadit sub meritum ; atqui unio hypostatica fuit principium meritorum Christi. Ergo, etc. Hinc Incarnatio in Scripturis clementiæ divinæ unice tribuitur: Benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.

Suffragatur D. August., dicens: Hic granditer et evidenter Dei gratia commendatur: quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personæ unici Filii Dei singulariter esset assumpta ?... Quæ bona opera præcesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo?

OBJECTIONES.

OBJICIES 1. Apoc. 5 de Christo dicitur: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem et Divinitatem. Ergo humanitas Christi meruit suam cum Divinitate unionem.

[blocks in formation]

RESP. Nego conseq. Neque enim textus agit de merito Christi in ordine ad urionem personalem cum Divinitate, sed solum in ordine ad manifestationem suæ Divinitatis, id est ad gloriam externam, quatenus Christus morte sua meruit ut suum nomen, toto passim orbe, cultu latriæ celebraretur, ut docet Apost. : Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur.

OBJICIES 2. Psalm. 44 de Christi humanitate prænuntiatur Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Ex quo sic arguo: Unctio, de qua loquitur Psaltes Regius, est unio hypostatica Divinitatis cum humanitate; atqui hanc unionem meruit Christi humanitas, ut constat ex hac particula causali, propterea. Ergo.

RESP. 1. Nego maj. Nam, juxta multos Patres per illam unctionem non intelligitur unio hypostatica, sed gloria quæ Christo resurgenti concessa est in mercedem amoris, quo, dum viveret, flagrarat in justitiam.

RESP. 2. Nego min. Particula enim, propterea, non sumitur in hoc textu causaliter meritorie, sed finaliter, ita ut sensus sit, quod humanitas Christi fuerit uncta divinitate, non quia aliquid egisset istius unctionis meritorium; sed potius eo fine, ut justitiam diligeret, et omnia præstaret quæ ab eo perfecta sunt. Ita D. August. 3, Greg. Nazianz. ✨.

CONCLUSIO II.

Veteres Patriarchæ, nec de condigno, nec de congruo meruerunt Incarnationem sumptam secundum substantiam.

PROB. Veteres Patriarchæ nulla ratione meruerunt id quod cuilibet merito præsupponitur; atqui Incarnatio, se'Philipp. 2. 2 D. Hieronym., Epist. 140; Ambros., in cap. 1 ad Hebr. - 3 In Psalm. 44. Orat. 36.

cundum substantiam sumpta, præsupponitur cuilibet merito de fide enim est nullum, in statu naturæ lapsæ, meritum esse, nisi ex meritis Dei incarnati; ergo veteres Patriarchæ nulla ratione meruerunt Incarnationem secundum substantiam.

OBJECTIONES.

OBJICIES 1. D. Thom. ait: Acceleratio Incarnationis potuit cadere sub merito de condigno, Incarnatio autem sub merito de congruo. Ergo veteres Patriarchæ meruerunt de congruo Incarnationem, sumptam secundum substantiam. Divus enim Doctor hic distinguit Incarnationem secundum substantiam ab Incarnatione sumpta secundum circumstantiam temporis, quæ secundum hanc circumstantiam mereri potest de condigno.

RESP. Nego conseq. Licet enim D. Thomas illam tenuerit sententiam, dum scriberet in Sententias, eam tamen correxit in sua Summa, dicens: Gratia non potest cadere sub merito, quia est merendi principium: unde multo minus Incarnatio cadit sub merito, quia est principium gratiæ, secundum illud 2: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

INST. Div. Thom. in loco citato Summæ addit: Ex congruo tamen meruerunt SS. Patres Incarnationem desiderando et petendo. Ergo non correxit priorem sententiam.

RESP. Dist. ant. Meruerunt Incarnationem, quoad circumstantiam temporis, hoc est meruerunt accelerationem Incarnationis, conc.; quoad substantiam, nego ant. Alioquin Divus Thomas sibi contradiceret, cum paulo ante docuerit Incarnationem esse principium cujuscumque meriti, ac proinde eam nullo modo cadere sub meritum.

OBJICIES 2. Veteres Patriarchæ enixissime postulaverunt Incarnationem; ergo arbitrati sunt se posse eam promereri.

RESP. Dist. ant. Postulaverunt Incarnationem, secundum In 3, quæst. 3, art. 1. Joann. 1.

illius mysterii ipsis revelati accelerationem, conc.; secundum substantiam, nego ant. Quando enim Moyses dixit Deo: Obsecro, Domine, mitte, addit, quem missurus es; id est mitte quamprimum quem mittere jam statuisti.

CONCLUSIO III.

Veteres Patriarchæ aliquas Incarnationis circumstantias meruerunt, non quidem de condigno, sed de congruo.

2

PROB. PRIMA PARS. 1. Quia Abraham meruit, ut Christus de sua stirpe nasceretur : Benedicentur in semine tuo, id est in Christo ex te oriundo, omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. 2. Quia Daniel suis precibus ac votis meruit accelerationem adventus Messiæ: Ab exordio precum tuarum, inquit Angelus, cap. 9, egressus est sermo.... Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, etc.

PROB. SECUNDA PARS. Quia ad meritum de còndigno requiritur ex parte præmiantis promissio, ut si talia egerint, tales circumstantias mererentur; atqui nulla talis promissio ex parte Dei facta est antiquis Patriarchis. Ergo.

Dixi aliquas meruerunt circumstantias, quia non meruerunt circumstantias Incarnationis, secundum præsens decretum, necessarias, v. gr. quod Christus nasceretur, quod moreretur, nec proinde quod moreretur pro nobis; licet enim ab his circumstantias abstrahat Incarnatio, ut decerni potuit, tamen ab iis non abstrahit, ut actu decreta est.

OBJICIES. Patriarchæ non meruerunt, etiam de congruo, hanc Incarnationis circumstantiam, quod Christus de eorum stirpe nasceretur. Ergo, etc.

Prob. ant. Patriarchæ non meruerunt circumstantias Incarnationis, secundum præsens decretum, necessarias; atqui circumstantia, quod Christus ex stirpe Patriarcharum nasceretur, est, secundum præsens decretum, necessaria. Ergo, etc.

[merged small][ocr errors]

RESP. Nego min. Incarnatio enim, secundum substantiam spectata, abstrahit ab hac circumstantia, quod Christus ab hac vel illa stirpe nasci debeat, et ideo sancti Patriarchæ illam potuerunt mereri de congruo, ut de facto illam meruere valde quippe congruum fuit, ut Deus illam concederet Patriarchis in præmium eorum virtutum, puta, obedientiæ, religionis, etc.

CONCLUSIO IV.

Beata Virgo non meruit divinam maternitatem de condigno, bene vero de congruo.

PROB. PRIMA PARS. Quia ad meritum de condigno, requiritur Deum inter et B. Virginem pactum de danda illi maternitate; atqui Deum inter et B. Virginem nullum tale pactum intercessit. Ergo.

Dices D. Ambros. de Beata Virgine ait : Quid in singulis immoror, quæ digna fuit, ex qua Filius Dei nasceretur. Et de eadem concinit Ecclesia: Ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur. Ergo B. Virgo meruit ut fieret Mater Dei. RESP. Nego conseq. Ex testibus allatis sequitur quidem, quod B. M. V. fuerit condigne disposita, ut esset Mater Dei, ad quod sufficit ut per gratias et dona Dei ita fuerit præparata, ut, quantum fert conditio creaturæ, decenter maternitatem reciperet; sed nulla ratione sequitur, quod de condigno divinam maternitatem meruerit.

PROB. SECUNDA PARS. Beata Virgo aliquo merito meruit maternitatem; ergo merito saltem de congruo.

Prob. ant. 1. Ex ipso B. Virginis Cantico: Quia, inquit respexit humilitatem ancillæ suæ ; quorsum autem Deus respexit humilitatem B. Virginis, nisi ut illi concederet maternitatem, propter quam eam beatam omnes nationes dicturæ essent: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes gene

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »