Obrazy na stronie
PDF
ePub

Suffragatur ratio, quia natura humana per Incarnationem sublimata est ad esse divinum; ergo pariter elevari debuit ad perfectissimam operationem; atqui perfectissima operatio est visio beatifica. Ergo, etc.

PROB. SECUNDA PARS. Quia visio beatifica debebatur animæ Christi vi suæ unionis hypostaticæ cum Verbo, ut innuitur Joan. 1: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Atqui a primo instanti conceptionis anima Christi fuit unita Verbo: ergo a primo instanti conceptionis habuit visionem beatificam.

PROB. TERTIA PARS. Tum ex dictis in Tractatu de Deo et divinis attributis, ubi probavimus divinam essentiam esse incomprehensibilem omni creata cognitione; tum ex Conc. Basileensi, ubi damnata est hæc propos. Augustini de Roma Anima Christi videt Deum tam clare et intense, quam clare et intense videt seipsum.

OBJECTIONES.

OBJICIES CONTRA PRIMAM PARTEM. De Christo dicitur : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Ergo Scriptura supponit Christum non fuisse glorificatum ante passionem; unde Christus, instante morte, sic orabat: Clarifica me, Pater, apud temetipsum, etc.

RESP. Dist. conseq. Scriptura supponit Christum ante passionem non fuisse glorificatum, quoad corpus, vel quoad ascensionem in cœlum et exaltationem nominis sui, conc.; quoad animam, nego conseq. Primus enim locus intelligitur de glorificatione Christi in ipsa die Ascensionis, quando, videntibus Apostolis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum 3. Secundus locus intelligitur de gloria corporis et nominis exaltatione, de qua Apostolus ait: Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, etc.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

INST. 1. Christus in terris erat viator; ergo non potitus est visione beatifica.

RESP. Dist. ant. Christus erat viator simul et comprehensor, conc.; erat viator tantum, nego ant. Christus enim respectu visionis beatificæ comprehensor, viator erat respectu impassibilitatis et immortalitatis sui corporis, quam mereri debuit; nam1: Oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam, id est, sui corporis.

INST. 2. Visio beatifica cum maximo dolore, maximaque tristitia non potest compati; atqui Christus maximos dolores, maximamque expertus est tristitiam, ut ipse declarat : Tristis est anima mea usque ad mortem. Ergo.

2

RESP. Dist. maj. Visio beatifica non potest compati cum maxima tristitia, naturaliter, conc.; supernaturaliter, scu per miraculum, subdist.; circa idem objectum et ex eodem motivo, conc.; circa objectum et motivum diversum, nego maj. Porro, Christus per miraculum cohibuit vim delectationis quam sua anima percipiebat ex Dei fruitione, ut ipsa posset tristitiæ affectionem percipere, tum ex ejus morte, tanquam malum naturæ, tum ex peccato discipulorum, eum abnegantium, et Judæorum eum occidentium, tanquam malum morale ipsi summe displicens.

OBJICIES CONTRA SECUNDAM PARTEM. Christus sibi meruit scientiam beatificam; ergo illam a primo instanti suæ conceptionis non habuit.

RESP. Nego ant. Neque enim visio beatifica Christo fuit concessa titulo mercedis, sed jure filiationis naturalis : porro, non prius fuit homo, quam Filius Dei naturalis. Ergo.

Prob. ant. Christo tribui debet id quod perfectius est; atqui perfectius est aliquid habere ex merito, quam sine merito. Ergo, etc.

[blocks in formation]

RESP. Dist. min. Perfectius est aliquid habere ex merito, quando illius rei assecutio non derogat dignitati naturali, conc.; quando dignitati naturali derogat, nego min. Itaque cum visio beatifica, ratione unionis hypostaticæ et filiationis naturalis quasi nativo jure, Christo debeatur, fuisset quoddam illius dignitati præjudicium, si illam per studium et laborem debuisset promereri.

QUÆRES: Quænam Christus scientia beatifica cognovit in essentia divina?

RESP. Cognovit actualiter omnia præsentia, præterita, et futura, etiam secreta cordium; non tamen cognovit omnia possibilia actualiter.

Ratio primæ partis est, quia istarum omnium cognitio pertinet ad statum Christi, cum ut homo, sit Judex omnium constitutus, caput Angelorum et hominum, et Dominus omnium ; atqui ex D. Thoma, hic, quilibet beatus videt in essentia divina omnia quæ ad ipsum spectant. Ergo, etc. Unde ', de Christo dicitur: Cum vidisset cogitationes eorum. Et 2: Ipse enim (Christus) sciebat quid esset in homine.

Ratio secundæ partis est, quia omnia possibilia simul actu cognosci non possunt, quin comprehendatur Dei omnipotentia; atqui nullus intellectus creatus potest comprehendere Dei omnipotentiam. Ergo, etc.

CONCLUSIO III.

Christus, ut homo, a primo instanti suæ conceptionis, præter scientiam beatificam, habuit scientiam tum per se, tum per accidens, infusam.

PROB. 1. Christus, a primo conceptionis instanti, fuit vir perfectus, juxta illud: Novum creavit Dominus super terram, femina circumdabit virum. Atqui non fuisset vir perfectus, si, more cæterorum hominum, ad plenam rerum - 3 Jerem. 31.

▲ Matth. 9.

Joann. 2.

omnium scientiam debuisset paulatim, et quasi per ætatis gradus pervenire. Ergo, etc. Unde Apostolus1 de Christo ait: In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.

PROB. 2. Omnis perfectio, quæ non habet oppositionem, vel cum visione beatifica, vel cum statu redemptoris, Christo est tribuenda, utpote ipsi, ratione unionis hypostaticæ, debita; atqui scientia, sive per se, sive per accidens, infusa, est perfectio, quæ nec habet oppositionem cum statu redemptoris, cum ejus carentia nihil conferre potuerit ad finem redemptionis; nec cum visione beatifica, cum res diversimode cognosci possint, nimirum in essentia divina per scientiam beatificam, et in se ipsis per scientiam infusam : ergo Christus, ut homo, habuit scientiam infusam, et quidem a primo instanti conceptionis, cum ipsi debita fuerit ratione unionis, nec ulla fuerit ratio ejus concessionem differendi.

OBJECTIONES.

OBJICIES 1. Scientia infusa inutilis est ei qui scientia gaudet beatifica; atqui Christus scientia beatifica gaudebat: ergo ei inutilis fuit scientia infusa.

RESP. Nego maj. Nihil enim inutile est in beatis; atqui tamen reipsa in beatis, præter scientiam beatificam, qua res videntur in essentia divina, et quæ ideo dicitur cognitio matutina, datur etiam scientia infusa, qua eædem res videntur in se ipsis per species intelligibiles divinitus inditas, quæ ideo vocatur cognitio vespertina. Ergo.

Prob. maj. Per scientiam beatificam cognoscuntur omnia quæ cognosci possunt per infusam; ergo hæc inutilis

est.

RESP. Dist. ant. Cognoscuntur, diverso modo, conc.; eodem modo, nego ant. Nam per scientiam beatificam res cognoscitur in essentia divina; per scientiam infusam co1 Coloss. 2.

gnoscitur in se, seu in propria specie; hic autem modus cognoscendi Christum decebat, sicut et decuit, ut videret oculis corporeis, quod mente per scientiam beatificam videbat.

INST. 1. Scientia infusa est incompatibilis cum beatifica; ergo non possunt esse simul in eodem intellectu.

Prob. ant. Scientia perfecta et scientia imperfecta non possunt simul stare in eodem intellectu de eadem re; atqui scientia beatifica est perfecta; scientia vero infusa est imperfecta. Ergo.

RESP. Nego min. Utraque enim scientia est perfecta, in suo genere et ordine, licet comparative beatifica sit perfectior, hæc enim pertinet ad statum et ordinem gloriæ; illa ad statum et ordinem gratiæ.

INST. 2. Ideo fides non remanet in beatis, quia cognitio per fidem est imperfecta comparative ad cognitionem intuitivam; atqui similiter cognitio infusa est imperfecta comparative ad cognitionem intuitivam. Ergo.

RESP. Nego maj. Vera enim ratio cur fides non remaneat cum scientia beata, est, quia fidei et scientiæ beatæ idem est immediatum objectum, scilicet Deus; et sic cum videatur clare et distincte per scientiam beatam, supervacancum est, ut videatur obscure et abstractive per fidem; at vero non est idem objectum scientiæ infusæ et scientiæ beatæ; hæc Deum habet pro objecto immediato, illa habet pro immediato objecto res a Deo distinctas, illasque videndas in propria specie.

OBJICIES 2. Scientia Christi beatifica, utpote perfectissima, absorbebat potentiam ejus intellectivam; ergo locum non relinquebat scientiæ infusæ.

RESP. Dist. ant. Absorbebat potentiam intellectivam, secundum suum cognoscendi modum, conc.; secundum omnem cognoscendi modum, nego ant. Itaque medium cognitionis scientiæ beatificæ est ipsa divina essentia quatenus repræsentativa rerum, quas eminenter continet; medium

« PoprzedniaDalej »