Des Q. Horatius Flaccus Satiren, Wydanie 2

Przednia okładka
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 244 - Lucili ritu, nostrum melioris utroque. ille velut fidis arcana sodalibus olim 30 credebat libris, neque si male cesserat usquam decurrens alio, neque si bene : quo fit, ut omnis votiva pateat veluti descripta tabella vita senis.
Strona 61 - Bacche ! modo summa Voce, modo hac resonat quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini fuit ffli ; saepe velut qui Currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 10 Junonis sacra ferret ; habebat saepe ducentos, Saepe decem servos ; modo reges atque tetrarchas, Omnia magna loquens ; modo, " Sit mihi mensa tripes et Concha salis puri et toga quae defendere frigus Quamvis crassa queat.
Strona 102 - in me iacis ? est auctor quis denique eorum 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hie niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Strona 34 - Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit.
Strona 97 - Itaque video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.
Strona 215 - ... est brevitate opus, ut currat sententia neu se 10 inpediat verbis lassas onerantibus aures, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto, ridiculum acri 15 fortius et melius magnas plerumque secat res.
Strona 191 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam,
Strona 54 - ... cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. discincta tunica fugiendum est ac pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Strona 178 - OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum ; Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum.
Strona 196 - Felices! nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna: 30 hunc neque dira venena nee hosticus auferet ensis, nee laterum dolor aut tussis, nee tarda podagra; garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.

Informacje bibliograficzne