Obrazy na stronie
PDF
ePub

Christi et fructum exposuit, cum praedixit, talia passurum Christum, ut omnium hominum videri possit abjectissimus, at ideo passurum, ut justificet multos, siquidem omnes plane peccatores simus nec aliunde justificemur nisi per fidem in Christum. Et de iis, qui suis viribus ac operibus justificari volunt, non per fidem in Christum, inquit: Dabit impios pro sepultura et divites pro morte sua. Item: Fortium dividet spolia. Nam impii, divites, fortes plane sunt isti humanae justitiae, liberi arbitrii, philosophicarum virtutum, breviter humanarum virium assertores, ignari Christi. Vides, quam brevi concione totam evangelii vim descripserit Esaias. Tu vero, Christe, spiritum imperti tuum, qui haec nobis aperiat et explicet mysteria. Jam et Davidem audiamus, qui, cum idem plerisque locis sentiat, ut, cum ait: omnem hominem mendacem esse, tamen toto Psalmo XIII. hoc intonat, cum inquit (v. 1 ss.): Dixit insipiens in corde suo: non est deus; corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis. Non est, qui faciat bonum. Dominus de coelo prospexit super filios Adam, ut videat, num sit intelligens aut requirens deum. Omnes defecerunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum; non est ne unus quidem etc. Ecce non accusat hominem simplicium vitiorum, sed atrocissimorum scelerum, impietatis, incredulitatis, insipientiae odii et contemptus dei, quae vitia deprehendere nemo potest praeter spiritum. Quid hic, hypocritae theologistae? quae nobis opera liberi arbitrii, quas humanas vires praedicabitis? peccatum originale fingitis non negari a vobis, et tamen docetis, posse hominem suis viribus aliquid boni facere. Num arbos mala bonum fructum ferre potest? Annon videtis, ut hic propheta arborem cum fructibus descripserit, cum non modo de corde insipientis, sed et de omnibus hominis studiis, consiliis, desideriis, operibus, conatibus loquitur? Vides autem, quando discrimine de homine judicent philosophia seu humana ratio et sacrae literae. Philosophia non respicit nisi externas hominum larvas. Sacrae literae penitissimos et incomprehensibiles adfectus observant, quibus cum regatur homo, de operibus

[blocks in formation]

pro adfectuum ratione judicant. Et cum in omnibus operibus nostra quaeramus, necesse est ea revera peccata esse. Et ut non dicam interim de crassissimis cupiditatibus, nonne eorum, qui in speciem bene vivunt, alius ad hujusmodi mores trahitur fastidio rerum humanarum, alius metu fortunae, alius ambitione, alius amore tranquillitatis, nam hae causae melioris in speciem vitae et quondam fuere philosophis et nunc sunt plerisque hominibus, alius simulato quodam poenarum divinarum metu, alii aliis causis? Quis enim labyrinthum humani cordis possit explicare? maxime cum tanta sit adfectuum, quanta ingeniorum diversitas. Quis est 1) autem omnium hominum secundum naturam, qui non malit licere indulgere genio, qui non aegro ferat, coherceri lege? Quod si nunc non sentis, nihil refert; erit enim cum certissime senties, quam indignetur animus cupiditates suas lege coherceri. Praeterea Johannis primo (I, 12): Quotquot receperunt, dedit eis potestatem filios dei fieri, iis, qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt. Vides damnari sanguinem, voluntatem viri, voluntatem carnis, hoc est omnino quidquid est virium naturae, ex deo vero filios renasci. Et ut multos locos praeteream, quos studiosus lector per sese observabit, Johannis decimoquinto (XV, 4): Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec nisi in me manseritis.

vos,

Obiter incidit confutandum, quod impii isti Sophistae hîc ogganniunt, cum diluunt has tam claras sententias, verum esse, hominem secundum naturam non posse bene agere meritorie sic enim loquuntur 2). Itaque duplex

1) Fehlt in A.

2) Cum diluunt; wenn sie die Widerlegung versuchen; verum esse hängt ab von ogganniunt. Vgl. Thomas Aq. II, 1 qu. CIX Art. II: Natura hominis potest dupliciter considerari: uno modo in sui integritate sicut fuit in primo parente ante peccatum; alio modo secundum quod est corrupta in nobis post peccatum

bonum fingunt, meritorium et non meritorium et in hoc tantum, ne philosophicas liberi arbitrii virtutes, externas istas virtutum umbras, oporteat eos vitii arguere. O impietatem! Annon est haec illa xvßela1) verborum, fingere bonum, alias meritorium vitae aeternae, alias non merito

primi parentis. Secundum autem utrumque statum natura humana indiget auxilio divino ad faciendum vel volendum quodcunque bonum, sicut primo movente quod dictum est. Sed in statu naturae integrae quantum ad sufficientiam operativae virtutis poterat homo per sua naturalia velle et operari bonum suae naturae proportionatum quale est bonum virtutis acquisitae; non autem bonum superexcedens (was über das natürliche, creatürliche Vermögen hinausgeht), quale est bonum virtutis infusae. Sed in statu naturae corruptae etiam deficit ad hoc quod secundum suam naturam potest, ut non possit totum huiusmodi bonum implere per sua naturalia. Quia tamen natura humana per peccatum non est totaliter corrupta, ut scilicet toto bono naturae privetur; potest quidem etiam in statu naturae corruptae aliquod bonum particulare agere.

Sic igitur virtute gratuita superaddita virtuti naturae indiget homo in statu naturae integrae quantum ad unum, scilicet ad operandum et volendum bonum supernaturale sed in statu naturae corruptae quantum ad duo scilicet ut sanetur, et alterius ut bonum supernaturalis virtutis operetur, quod est meritorium; vgl. dazu die Conclusio. Bei weitem vulgärer war aber die durch Scotus angebahnte Unterscheidung des Gabriel Biel. In sent. II dist. 28. Man müsse unterscheiden zwischen der Erfüllung der Gebote quantum ad substantiam actus praecepti (also der thatsächlichen) und derjenigen quantum ad intentionem praecipientis. Erstere ist dem Menschen aus seinen natürlichen Kräften möglich, nicht aber die zweite, denn die intentio Gottes bei jedem seiner Gebote sei die, dass wir durch die Beobachtung desselben verdienten in das ewige Leben einzugehen; die Erfüllung des Gesetzes in diesem Sinne, die aber nur durch die gratia gratumfaciens möglich ist, sei ein bonum meritorium, die andere ein bonum morale. Vgl. hierzu auch Dieckhoff in der Theol. Zeitschrift 1860 S. 663 f.

1) Eigentlich Würfelspiel, Spiegelfechterei. Mel. denkt wohl an Eph. 4, 14. Gemeint ist das Spiel mit Worten, welches bald ein mereri behauptet, bald um dem Pelagianismus zu entgehen, es zu leugnen scheint.

nae

rium? Tu vero certo sic sentias, nihil neque boni neque meritorii fieri posse ab homine per vires naturae. Quandoquidem dicit scriptura, omne desiderium cogitationum cordis humani vanum esse et pravum. Certe, quod vanum est et pravum, id non modo non est meritorium vitae aeteroportet enim uti me illorum verbis sed nec bonum. Sic David (Ps. CXV, 11): Omnis homo mendax. Esaias (IX, 17): Omnes sunt hypocritae et pravi et universum os locutum est stultitiam. Ecce non modo non meritorium dicit, sed plane malum. Porro ex his, quae et hactenus tractavimus et paulo post adnotabimus, hoc genus illorum nugas facile quisque per sese confutabit. Impii Sophistae non aestimabant ab adfectibus cordis opera, sed philosophico more de iis judicabant, quod in causa fuit, cur hallucinarentur.

Jam Paulus in omnibus fere epistolis, maxime vero in iis, quae ad Romanos et Galatas scriptae sunt, quid in universum aliud agit, quam ut doceat peccata seu vitia esse omnia opera et omnes conatus virium humanarum? Habes caput ad Romanos tertium (v. 9) ubi ait, omnes homines sub peccato esse idque magnifice et splendide e prophetarum testimoniis docet. In capite octavo, postquam disputaverat non posse legem a nobis fieri, confert carnem et spiritum, docens carnem esse prorsus obnoxiam peccato, spiritum autem esse vitam et pacem. Hic Sophistae vocant carnem adpetitum sensitivum 1), obliti phraseos ac tropi scripturae. Non enim corpus, partem hominis, sed totum hominem, tam animam quam corpus, scriptura voce carnis signat et quoties cum spiritu confertur, significat optimas naturae humanae ac praestantissimas vires citra

1) Gegen Duns Scotus vgl. in sent. LII dist. 30 in Resol. und namentlich gegen Gabriel Biel, der bei der Untersuchung nach dem Wesen der Concupiscenz in sent. II, 30 schliesslich zu der Definition kommt, sie sei qualitas carnis inordinata, inclinans appetitum sensitivum ad actum deformans et vitiosum in habente iudicium rationis.

spiritum sanctum. Rursus spiritus significat ipsum spiritum sanctum et ejus motiones atque opera in nobis. Sic Johannis tertio (III, 6): Quod natum est ex carne, caro est; quod natum est ex spiritu, spiritus est. Et Johannis octavo (VIII, 15): Vos secundum carnem judicatis. Et Genesis sexto (VI, 3): Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Oportet ergo intelligamus carnis vocabulum de omnibus humanae naturae viribus. Alioqui non consistent Pauli argumenta in tota epistola ad Romanos. Sic enim solet argumentari: Caro non potuit legem implere, ergo spiritu est opus, qui impleat. Ibi si carnem pro parte hominis tantum usurpemus, quomodo consistet Pauli enthymema1)? Posset enim eludi ad hunc modum: Etsi caro legem facere non potuerit, potuisse tamen meliorem aliquam hominis partem, atque ita spiritu non fuisse opus ad implendam legem.

Verum dedidicimus non modo scripturae sententiam, sed et sermonem, doctoribus philosophastris, et ut in Esdra

1) Enthymema, bei Aristoteles ein Schluss aus Prämissen, die allgemein als wahr angenommen sind und erscheinen, aber noch nicht als solche streng bewiesen sind, also ein Schluss, dessen unbedingte Geltung noch angefochten werden kann. Spätere verstehen darunter einen Schluss, dessen Glieder nicht alle ausgesprochen sind, also zum Teile ergänzt werden müssen; vgl. Trendelenburg, elementa logices Aristotelicae, §. 37 und dazu dessen „Erläuterungen"; ferner Überweg, System u. Logik, III. Aufl., Bonn 1868 S. 358. Ihnen folgt Melanchthon, der in seinen Erotemata dialectices erklärt: Enthymema est imperfectus syllogismus, quia fit recitata una syllogismi propositione et addita conclusione. Omittitur autem altera propositio, vel brevitatis causa, quia cum nota sit, videtur recitatio ingrata esse, vel quia non satis firma est. C. R. XIII, 617. Der vorliegende Schluss müsste vollständig lauten: das Fleisch kann das Gesetz nicht erfüllen; der ganze Mensch ist Fleisch; also ist des Geistes Wirken zur Gesetzeserfüllung nötig. Das zweite Glied ist als selbstverständlich weggelassen. Melanchthon beweist seine Notwendigkeit dadurch, dass er ohnedies den ganzen Schluss als einen falschen, ja absurden darstellt, was gegen die Wahrheit des Schriftwortes verstiesse.

« PoprzedniaDalej »