Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

dam 1), sed sparsim. Ego, quandoquidem non sequar hominum opiniones, et simplicissime et planissime rem exponam, quam fere obscurarunt auctores tum veteres tum novi, quia sic interpretabantur scripturas, ut simul vellent tamen rationis humanae judicio satisfieri. Parum civile 2) videbatur, docere, necessario peccare hominem; crudele videbatur reprehendi voluntatem, si non posset se a vitio ad virtutem convertere. Ideo et plura viribus humanis, quam par erat, tribuere et mire variarunt, cum rationis judicio viderent ubique refragari scripturas. Et in hoc quidem loco, cum prorsus Christiana doctrina a philosophia et humana ratione dissentiat, tamen sensim irrepsit philosophia in Christianismum et receptum est impium de libero arbitrio dogma et obscurata Christi beneficentia per profanam illam et animalem 3), rationis nostrae sapientiam. Usurpata) est vox liberi arbitrii, a divinis literis, a sensu et judicio spiritus alienissima, qua videmus sanctos viros non raro offensos esse. Additum est e Platonis philosophia vocabulum rationis aeque perniciosum. Nam perinde atque

an dieser Stelle Bernhard erwähnt, wird wie sein Urteil über ihn daher kommen, dass Eck auf der Leipziger Disputation sich auch auf ihn berief (C. R. I, 93 f. 99. Löscher III, 295 und öfter), wie denn überhaupt wohl zu beachten ist, dass der ganze Abschnitt nicht ohne Bezugnahme auf die speziellen Streitpunkte, die bei der Kontroverse zwischen Joh. Eck und Carlstadt zur Verhandlung gekommen waren, geschrieben ist. Zu der ganzen Darlegung ist ferner der entsprechende Abschnitt in Luthers Assertio omnium articulorum etc. opp. v. arg. V, 229 ff. zu vergleichen.

1) Vgl. Luthardt, die Lehre vom freien Willen. Leipzig 1863. S. 12 ff.

2) Parum civile, Spal.: „Dann sy haben das fur vnhöflich vnd vngelimpflich gehalten"; von Mel. ironisch gemeint.

3) Animalem, Sp.: „durch die weltlich vnd flaischlich weysshait." Melanchthon denkt an 1 Kor. II, 13 f., wo die Vulgata yuzizós mit Animalis wiedergiebt.

4) Usurpata, Sp.: „ist in Gebrauch kommen."

his posterioribus ecclesiae temporibus Aristotelem pro Christo sumus amplexi, ita statim post ecclesiae auspicia per Platonicam philosophiam Christiana doctrina labefactata est. Ita factum est, ut praeter canonicas scripturas nullae sint in ecclesia sincerae literae. Redolet philosophiam, quidquid omnino commentariis proditum est 1).

Ac primum quidem in describenda hominis natura non habemus opus multiplicibus philosophorum partitionibus, sed paucis in duo partimur hominem 2). Est enim in eo

1) Beachtenswert ist die an dieser Stelle hervortretende Geringschätzung der dogmatischen Arbeit auch der alten Kirche, die von dem späteren Bestreben, an die Traditionen derselben anzuknüpfen, stark abweicht.

2) Zum Verständnis dieses und des folgenden Abschnitts ist auf die kurzen Bemerkungen in der Lucubratiuncula zurückzugehen. C. R. XXI, S. 14:

Hominis duae partes sunt

Vis cognoscendi

Vis in qua affectus nascuntur. Primum: vis cognoscendi est qua sentimus aut intelligimus, ratiocinamur, aliud ex alio cognoscimus. Secundum: Cognitio neque bona neque mala vis, e qua affectus oriuntur, est qua aversamur aut persequimur cognita. Hanc vim alii voluntatem alii appetitum vocant. Tertium: Cognitio servit voluntati atque li. arbitrii novo vocabulo vocant coniunctam voluntatem cum cognitione seu consilio intellectus. Nam perinde ut Tyranno est in republica ita voluntas in homine. Et ut consiliarius Tyranna obnoxius i. e. subjectus, sic et intellectus: qui alia bene alias male consulit: Penes voluntatem est obtemperare aut refragari. Nos simpliciter vocemus liberum arbitrium voluntatem. Imo non utemur liberii arbitrii appellatione. Sic et intellectum cum voluntate coniunctum vocant rationem. Nos simpliciter rationem vocabimus cognitionem. Imo nec rationis vocabulo utemur. Nam per usum nominum passim variant scriptores. Quartum. Ad vim cognoscendi pertinet lex i. e. consilium bene faciendi. Ad vim affectuum virtus, vitium, peccatum, gratia. Quod discrimen accurate observandum est, quia vis cognoscendi in plura vulgatur quam vis affectuum. Natura enim bona et mala cognoscimus, tantum mala affectamus. Neque vim legis aut gratiae facile cognoueris. Nisi huius discriminis habeas rationem. Aliud esse cognitionem. Aliud affectum. Quin

[blocks in formation]

vis cognoscendi, est et vis, qua vel persequitur vel refugit, quae cognovit. Vis cognoscendi est, qua sentimus aut intelligimus, ratiocinamur, alia cum aliis comparamus, aliud ex alio colligimus. Vis, e qua adfectus oriuntur, est, qua aut aversamur aut persequimur cognita. Hanc vim alias voluntatem, alias adfectum, alias appetitum nominant. Non puto magnopere referre, hoc loco separare sensus ab intellectu, quem vocant, et adpetitum sensuum ab adpetitu superiore. Nos enim de superiore loquimur, hoc est, non modo de eo, in quo fames, sitis et similes brutorum adfectus sunt, sed de eo, in quo amor, odium, spes, metus, tristitia, ira et qui ex his nascuntur adfectus, insunt; ipsi voluntatem vocant1). Cognitio servit voluntati, ita liberum arbitrium novo vocabulo vocant conjunctam voluntatem cum cognitione seu consilio intellectus. Nam perinde, ut in republica tyrannus, ita in homine voluntas est et ut senatus tyranno obnoxius est, ita voluntati cognitio, ita ut, quanquam bona moneat cognitio, respuat tamen eam voluntas feraturque adfectu suo, ut posthac clarius explicabimus. Rursum intellectum, cum voluntate conjunctum, vocant rationem. Nos neque rationis neque liberi arbitrii voce utemur, sed hominis partes nominabimus vim cognoscendi et vim obnoxiam adfectibus, hoc est amori, odio, spei, metui et similibus. Haec oportuit monere, quo facilius postea indicari posset legis ac gratiae discrimen, immo quo certius etiam cognosci posset, num qua sit penes hominem libertas. Et in hac re mirum est, quam operose versati sint tum veteres tum novi. Nos, si quis

tum. Libertas proprie non cadit in partem cognoscendi. Verum ea libera videtur, quatenus obtemperat huc atque illuc impellente voluntate.

1) Die folgende Ausführung bis zur Summa genügte Mel. sehr bald nicht, weshalb er sie in der von ihm selbst besorgten Ausgabe von 1522 umarbeitete. Er schreibt darüber am 10. Mai 1522: in hypotyposibus meis locum unum atque alterum dilucidius exposui, rationem liberi arbitrii et libertatis christianae. C. R. I, 572. Siehe den umgestalteten Text am Schluss dieses Abschnittes.

haec calumniabitur, libenter et fortiter tuebimur nostra. Volui enim modo pinguissime deliniare hominem et videor mihi, quantum omnino retulit, de hominis partibus dixisse.

Pertinet autem ad vim cognoscendi lex, id est cognitio faciendorum; ad vim adfectum virtus, peccatum. Libertas proprie non dicitur 1) cadere in partem cognoscentem; verum ea voluntati obtemperans huc atque illuc rapitur. Est autem libertas, posse agere aut non agere, posse sic aut aliter agere. Itaque in quaestionem vocatur, sitne libera voluntas et quatenus libera sit?

Respon. Quandoquidem omnia quae eveniunt, necessario juxta divinam praedestinationem eveniunt, nulla est voluntatis nostrae libertas. Paulus ad Romanos undecimo (XI, 36): Quoniam ex ipso et in ipso etc.; ad Ephesios primo (I, 11): Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae; Mattheus decimo (X, 29): Nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram eine patre vestro. Obsecro, quid hac sententia clarius dici potuit? Proverbium decimo sexto (XVI, 4): Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque ad diem malum. Et rursus XX (v. 24): A domino diriguntur gressus viri, quis autem hominum potest intelligere viam suam. Rursum XVI (v. 9): Cor hominis disponit viam suam, dominus autem dirigit gressus ejus. Hierem. X (v. 23): Scio, domine, quod non est hominis via ejus, nec viri est, ut dirigat gressus suos. Praeterea idem docent divinae historiae. Gen. XV (v. 16): Necdum completae sunt iniquitates Amorreorum. In secundo capite primi libri Regum (1. Sam. II, 25): Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Dominus occidere eos. Quid similius casui fortuito, quam quod Saul abit, quaesiturus asinas, et ungitur a Samuele inauguraturque regno? Rursum in primo Regnorum 2) ca. X (1. Sam. X, 26): Abiit cum Saule pars

1) B: non dicitur proprie; ebenso dann huc aut illuc. 2) Interdum libri Samuelis et Regum juxta Graecorum Baoilέwr et Basileior, quod etiam Hieronymus per Regnorum expressit, ita

exercitus, quorum tetigerat corda deus. In tertio Regnorum cap. XII. (1. Regg. XII, 15): Non acquievit rex populo, quoniam aversatus fuerat eum dominus, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath. Et quid aliud in nono cap. et XI. ad Romanos Paulus agit, quam ut omnia quae fiunt, in destinationem divinam referat? Abhorret ab hac sententia judicium carnis seu rationis humanae; contra amplectitur eam judicium spiritûs. Neque enim vel timorem dei vel fiduciam in deum certius aliunde disces, quam ubi imbueris animum hac de praedestinatione sententia. Annon eam ubique in proverbiis inculcat Solomon, ut alias timorem, alias fidem doceat? Annon inculcat eam in eo libello, cui Ecclesiastae titulus est? Multum enim omnino refert ad premendam damnandamque humanae rationis tum sapientiam tum prudentiam, constanter credere, quod a deo fiant omnia. Annon hoc uno loco efficacissime consolatur discipulos Christus, cum inquit (Luc. XII, 7): Omnes capilli capitis vestri numerati sunt? Quid igitur, inquies, nullane est in rebus, ut istorum vocabulo utar, contingentia 1), nihil

inscribuntur. (Bindseil zu dieser Stelle.) Hieronymus selbst schreibt in seiner Vorrede: meliusque multo est Melachim, id est Regum, quam Melachoth id est Regnorum dicere. Non enim multarum gentium describit regna, sed unus Israeliti populus, qui tribubus duodecim continetur. Die Bezeichnung Regnorum bürgerte sich wahrscheinlich dadurch ein, weil sie sich in dem Kanon Augustins fand Aug. de doctrina christiana lib. II c. 8.

1) Contingentia, Sp.: „zufellige ergeeung." Vgl. Luther in Assertio omnium articulorum etc. Opp. v. ar. V, 231: Fallit hos miseros homines rerum humanarum inconstantia, seu (ut vocant) contingentia, oculos enim suos stultos mergunt in res ipsas operaque rerum, nec aliquando elevant in conspectum Dei ut res supra res in Deo cognoscerent. Nobis enim ad inferna spectantibus res apparent arbitrariae et fortuitae, sed ad superna spectantibus omnia sunt necessaria. Vgl. Duns Scotus in Sent. II dist. 25, qu. 1, 22: voco contingenter evenire, evitabiliter evenire. Über den scholastischen Begriff der libertas contingentiae, als des reinen Wahlvermögens,

« PoprzedniaDalej »