Obrazy na stronie
PDF
ePub

vice fungi censuerunt, equos vocarunt adfectus. Sed vincitur adfectu ratio. Et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas, immo non aliter atque Phaëthontem solis equi rationem affectus excutiunt. Quae peccati vis solius Christi beneficio superatur. Idem Paulus agit, ubi cum spiritu timoris spiritum caritatis confert. Servilis enim animus est, qui officium suum metu coactus facit. Quem metum tantum abest, ut virtutis materiem vocemus, ut ne vitio quidem liberare conveniat. Contra, summam virtutis recti amori debemus, qui plane gustus quidam divinae bonitatis est. Idem, ubi de litera mortis auctore deque spiritu vivificante disseritur. Est enim litera sciographia quaedam virtutis, hoc est lex, qua erigi hominum animos, ad virtutis studium et Philosophi et Philosophorum feces, scholae theologicae hujus aetatis censent. O somnia. Quanto verius Paulus terreri et occidi animos humanos lege, spiritu autem Christi vivificari, docet? Nam, ut indigne fert hominis genius, quod ardenti libidini laxare frena non licet, ita, cum id lex vetet, necesse est et legem odio habeat. Sed spiritu Christi fit, ut ne jucundum sit, etiam si liceat indulgere cupiditati. Quod quaeso, quae hominum Philosophia? quis usus? quae gymnasmata effecerint? ne oblectet, qui tam gratiosus carni videtur cupiditatis fructus, quo tam jucunda nobis sit virtus, quam carni vitium est. Novus hic certe mundus est, cui amarescunt vita, gloria, voluptas, denique quidquid est rerum, in quas propensa caro fertur. Talem quendam mundum, talem spiritum, tales animos unde petamus, Paulus indicat, ubi antiquata lege, exciso peccati legisque regno, regnum gratiae et pacis describit. Sacri libri reliqui fere legibus nos erudiunt. Hic vero, cum constet humanos animos a legibus natura abhorrere, Christum oculis mortalium proponit, a quo spiritum virtutum ac pacis auctorem impetremus. Atque haec est ad beatitudinem compendiaria via, non per Philosophiam, non per sacras leges, sed per Christum.

Error est Philosophia, legibus divinis animi nostri non

sunt pares. At spiritus Christi id exhibet, quod divinis legibus jubetur. Proinde si vobis salus vestra cordi est, si Christum, si Christi beneficium cognoscere cura est, divinos Pauli libellos in manus vel tandem accipite, vosque coelesti sapientia oblectate. Adhortetur ad haec juventutem cum aetas, nullis non exposita periculis, tum corruptissimi hujus seculi mores, in quo plurimum refert, quibus opinionibus, quibus magistris rudes animi formentur. Nam, quod vulgo putant, prophanis literis posse adolescentes erigi ad amorem virtutis, vereor, ne ipsi nos frustremur. Contra, in divinis admiranda quaedam vis inest, qua rapiuntur, inflammanturque sedulae mentes, neque usquam praesentius Deorum manus, quod ajunt, agnoveris, quam in sacro sermone. Et Paulus hoc aptior est ad formandos mores, quod non modo vivendi leges praescribit, sed et Christum exhibet, a quo impetres, e cujus vulneribus haurias spiritum virtutum. Et hactenus quanta jactura scholae Theologicae Paulum neglexerint, horreo dicere. Postquam enim contempta hujus doctrina Aristotelem complexae sunt, vix Christi nomen reliquum est, certe beneficentia ignoratur, e qua una divinitas proprie cognosci solet. Debebant humanae beneficentiae dii gentium, in quibus sua cuique classis, suus cuique census, sua cuique tribus scribebatur, et tantus erat quisque, quantum esse stultis mortalibus videbatur. Caeterum tale hominum studium ingrati dii nullo beneficio pensabant, id quod et incivile et inhumanum, nedum non divinum est. At Christi ea est vere divina beneficentia, ut cum sua in nos omnia largus effundit, cognosci amet, verius ut commodet, quam ut colatur. O vere inaestimabilem bonitatem! Et quae gens alia est usquam, quae deos appropinquantes sibi habet, sicut deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? Quam Christi beneficentiam qui tollit e medio, Christum tollit, qua blasphemia nulla potest dici detestabilior. Contra, nullus Christo gratior cultus est, quam hanc suam bonitatem pio studio complecti. Hac una re gentibus ac Judais praestamus Christiani, quod ob oculos positum ha

bemus Christum, qui derivat in suos spiritum, tum pignus, tum auctorem virtutum. Hunc prophanant, qui aliunde trepidis conscientiis solatia, qui robur male affectis animis aliunde parandum docent, atque ii vere sunt, qui Spiritum sanctum incessunt, quae blasphemia neque in hoc neque in futuro seculo condonabitur. Regnum venturi Christi prophetae plusquam heroicis verbis cecinere futurum ceu perpetuum quendam justitiae pacisque triumphum. Quod regnum, quos triumphos ignorant scholae, quae miseris modis excarnificant afflictas conscientias per summas suas, quae adfectibus vitiorum adeo non medentur, frivolis et nugacibus disputationibus, ut et morbo morbum addant, nempe, cum plerosque vitiosos adfectus virtutum loco habeant. Duo inprimis sunt beneficia, quae Christum orbi commendant, pacata conscientia et animus compos affectuum suorum. Utrumque, id quod palam res ipsa coarguit, a Theologorum aetatis nostrae scholae neglectum est. A Mercurio gentes fraudum successus, a Marte rerum bellicarum fortunam, e Junone opes petebant. Nos quo minus a Christo proprie quid petendum sit, sciamus, scholis debemus, quae hunc propemodum inter scenicos deos numerant, qui corporum morbis medeatur, qui copias familiares augeat, denique qui fortunet stultissimas cuique cupiditates, cum carnem induerit in hoc, ut presto sit consolandis, confirmandisque hominum animis. Sed quid ego hic longius immoror? Inter scholas et sacram Pauli doctrinam quantum intersit, facile cernent, qui vel hunc a limine salutaverint. Neque jam ago, quale sit in scholis sermonis genus, quam impura et sordidata docendi disserendique ratio, sed hoc moneo, quam his cum Christiana doctrina non conveniat, planeque obscurari Christi beneficentiam. Interim de sacramentorum usu, deque aliis coelestibus mysteriis qualia prodiderint, non est hujus loci excutere. Vulgo dici solet, potum non inveniri ex aqua coeno turbata. Ita nec in scholastica theologia animo satisfecerit pius quispiam, tot hominum argutiis, nugis, technis et tradiciunculis conspurcata. Porro, non habeo necesse hic refellere sententiam nempe frivolam eorum, qui

Melanchthons Loci.

18

Pauli doctrinam unius seculi spacio metiuntur, et rudibus adhuc Christianis scriptam nugantur, quibus jam adultis, sublimiore theologia opus sit. Floruerunt enim illis temporibus in primis cum reliquae vere Christianae opes, tum maxime linguae, et Prophetia seu scripturarum enarratio, quom puris mentibus familiarior esset coelestis spiritus, qui unus abdita scripturae mysteria revelat. Fortasse submovet aliquos et absterret a Paulo difficultas orationis et ratio disserendi impedita, ut videtur: quos velim periculum facere, quanto minore negocio summam disputationum Paulinarum adsequi liceat, quam contensiosas et impias istorum quaestiunculas. Et ut dicam id quod res est: Quod Paulina minus intelliguntur, debemus eximiis istis Magistris nostris, qui cum omnis veteris literaturae rectaeque eruditionis imperiti essent, divinam Pauli orationem et rhetoricis vinctam membris, et suis compactam articulis, primam novis interpunctionibus dissecuerunt, deinde dissectam suo more secundum Aristotelem enarraverunt; ita ut nusquam ne versus quidem, cum versu conveniret. Ad haec non erat vulgaris hominis officium, de quatuor sensibus in singulis prope syllabis nugari. Nec puduit audaces homines in re tam seria ludos agere, atque ibi variis certare sententiis, ubi nihil tam erat agendum, quam ut certa quaedam eademque simplicissima juxta Grammaticorum et rhetorum figuras, perinde atque ERASMUS in Methodo monet, expediretur, vel quod graeci dicunt, ut unum ad unum compararetur. Neque enim ita prodita est scriptura, ne intelligatur; immo hoc agebat benignus dei spiritus, qui lux est, ut ab omnibus piis communiter intelligeretur. Cedat laus, si qua est, obscuritatis Philosophis, hanc sibi vindicat dei spiritus, quod pariter et teneros rudesque erudit ac oblectat et acerimum quemque exercet. Divus Augustinus, vir et ingenio singulari et magno sacrarum rerum usu, non desiderat, inquit, intellectorem acutum Apostolus, sed auditorem solum intentum. Non admittit Pauli sapientiam, qui carnalis Philosophiae opinionibus infectus est. Proinde faxis ad hanc animum afferas, primum pium, deinde et

a vulgi opinionibus liberum. Etenim nisi syncerum vas fuerit, quidquid infuderis, acescet, et Antisthenes gravis in primis Philosophus adulescenti cuidam, qui se formandum ei tradebat, roganti, quibus rebus esset ad Philosophandum, stilo ait et nova tabula, usum significans et animum non infectum pravis opinionibus. Quod consilium et in discendo Paulo sequendum censeo. Nam sacrae literae ut per sese purae sunt, ita in puras infundi mentes amant. Requiris autem a Paulo proprie, quod ante dixi, Christi beneficium, hoc est spiritum virtutum, unde is proficiscatur et quid in mortalium animis efficiat. Neque nihil perfeceris, usu crebraque meditatione, ubi quae inertia est, cum tantum laboris in inferioribus disciplinis exsudes, hic cessare, ubi salutis negotium agitur? Paulinae doctrinae summam perstrinxi, paucioribus quidem, quam res tanta ferebat, sed tempori serviendum fuit, alioqui in votis erat, persequi hoc argumentum longius. Vos interim, ut nihil convenit serius habere Christo cognoscendo, ita modis omnibus adniti decet, ut Christi beneficium quam rectissime intelligatis. Si quidem Christum scire non est aeternae generationis aut admirandae incarnationis modos scrutari, sed beneficia, quibus viam salutis aperuit orbi terrarum, agnoscere, in terras proprie cur delapsus sit, impetrari ab ipso quid possit, quarum rerum pignus caro sit, quam induit, aut crux, in qua mortem nostra procul dubia causa obiit. Hoc demum studium et salutare est et Christiana mente dignum, atque haec est Philosophia, quam Paulus profitetur. Gratia Christi est, quam neglectim universa recens Theologia tractat, Paulus vero copiosissime persequitur. Disserant alii de ventorum stationibus, de rerum formis, de motibus, de fulminibus; hic de iis rebus disserit, in quibus solis veram absolutamque foelicitatem consistere liquet. Atque huc accedunt inaditi Philosophis loci innumeri. Quid in comparanda virtute leges possint unde propagata sit, et quatenus grassetur in animis humanis vis, qua ad vitia propensi rapimur, affectibus ut imperare mortalium captus possit.

« PoprzedniaDalej »