Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. Deum propter seipsum diligere nequit.

3. Tum1) divina tum naturalis lex statuit deum propter sese diligendum esse.

4. Quod cum non possimus lex in causa est ut seruiliter metuamus deum.

5. Odisse 2) necesse est quod timetur.

6. Lex igitur facit ut et 3) odio nobis est deus.

7. Vt odium amoris inicium non est, ita nec metus seruilis inicium est filialis 4).

8. Consectaneum est penitencie inicium non esse metum seruilem.

vero.

9. Ergo Christi beneficium est iusticia.

10. Omnis iusticia nostra est gratuita dei imputacio. 11. Ergo et bona opera peccata esse non est absimile

12. Intellectus nulli proposicioni 5) assentiri ") potest citra rationem aut experienciam.

13. Nec voluntas per sese intellectum sine") eicotibus 8) cogere potest, ut assentiatur.

14. Voluntas per charitatem rapta ad obiectum credibile imperat intellectui ut assentiatur o).

15. Hic assensus fides est seu sapiencia.

16. Catholicum praeter articulos, quorum testis est scriptura non est necesse alios credere.

17. Conciliorum auctoritas est infra scripture autoritatem.

1) S: Cum.

2) S: Odiisse.

3) Et fehlt bei K.

4) K: scil. amoris, aber es ist zu ergänzen metus.

5) S: unaufgelöst ppoi.

6) K: assentire.

7) Fehlt bei S.

8) So deutlich im Cod. K. setzt für das sinnlose Wort motibus. Münzer schrieb nach Seidemann „ecconibus", was aber auch keinen Sinn giebt.

9) Die ganze These fehlt bei S.

[blocks in formation]

18. Ergo citra heresis crimen est non credere caracterem, transsubstantiacionem et similia 1).

19. Fides acquisita est opinio.

Qui deliquit in uno reus est omnium.

20. Precepta 2) sunt diligere inimicum, non vindicare, non iurare. communia 3) rerum.

citer.

Leges naturae habitus sunt concreati anime.

Natura magis affectat bene esse quam esse simpli

Deus est vnus in categorijs diuinis. omnium summa est.

II. Beilage.

Melanchthonis declamatiuncula in D. Pauli
doctrinam *).

IN DIVI PAULI APOSTOLI FESTUM DIEM.

FESTUM divo Paulo Apostolo diem agimus, quem, quo magis conveniebat, quam festa illius laude, atque adeo

1) S: etc.

2) So S. Cod. praecepti.

3) S: communio.

4) Wie bereits oben in der Einleitung (S. 29) mitgeteilt, hatte die Universität Wittenberg laut Stiftungsbrief den Tag der Bekehrung Pauli durch einen Festakt zu feiern. Am 25. Jan. 1520 hielt nun Melanchthon die hier zum Abdruck kommende Rede in Gegenwart des Hofes und des zufällig anwesenden kaiserlichen Gesandten Heinrich Bronner (C. R. I, 136: Solemnem divi Pauli apostoli diem pro Academiae nostrae ritu declamatione qualicunque nuper dedicavimus. Enders II, 305. Hispaniarum Legatus apud Principem nostrum est, cum quo heri ego et Philippus coenavimus splendide invitati. Orationem heri habitam a Philippo statim excusam etc. Vgl. Spalatins Annalen bei Mencken, Scriptores II, 591). Die auf den Wunsch der Freunde gedruckte Rede wollte er dem Freunde Joh. Hess in Breslau widmen, dedicierte sie aber auf Wunsch des Hofes dem kaiserlichen Gesandten (Orationem tibi dedicaveramus. Sed officii gratiam legatus quidam Caesareanus

coelestium beneficiorum, quae per illum, nempe organon electum, in universum terrarum orbem evolgata sunt, dedicare? Quod est enim Paulo rarius, quod admirabilius divinae bonitatis exemplum? in quem ea nihil non optimarum rerum largissimo sinu effudit. Verum, et spatia dicendi, quam pro ratione tam gravis argumenti breviora sunt, et quae mea est imbecillitas, ingentia Pauli decora, facilius mihi fuerit animo reverenti suspicere et adorare, quam explicare oratione. Video enim in hoc omnino quiddam augustius, quam quod humanis queat verbis effingi. Nam ut sint, quae cum aliis communia habet, patriae gratiae, voluptatum, opum, gloriae, contemptus: frigora, soles, calumniae, fames, vulnera, cruciatus: tamen haec, nescio quo pacto, in Paulo mihi majora videntur, atque solent in aliis.

2

intercepit, cui inscribenda fuit oratio aulae studio, hoc est assentandi gratia. Sic enim sensim et nos theologi assentari discimus, C. R. I, 158), fügte jedoch einen langen, für seine damalige theologische Stellung sehr wichtigen Brief an Hess bei. Sie erschien in Quart unter dem Titel: DECLAMATIUNCULA IN D. PAULI DOCTRINAM. Epistola ad Johannem Hessum theologum, Philippi Melanchthonis. Dann folgt das kurfürstliche Wappen und darunter: Wittenbergae, apud Melchiorem Lotherum juniorem Anno M. D. XX. Auf der Rückseite des Titelblatts die Dedikation an Bronner, darnach die Rede auf 71⁄2 Blättern, zum Schlusse der Brief an Hess. Im Ganzen 14 Bl. (Ein früher Strobel angehöriges Exemplar dieser Ausgabe in der Nürnberger Stadtbibliothek.) Eine zweite Ausgabe (B) erschien unter dem Titel: De D. Pauli theologia. Et con-tra perniciosas theologorum aetatis nostrae scholas Philippi Melanchthonis declamatiun-|cula| et quaedam alia lectio | dignissima. o. O. u. J. 16 Bl. (mit dem Briefe an Hess). 4. Letztes Blatt leer. (Exemplar in meiner Bibliothek). Eine dritte erwähnt Strobel, Miscell. Lit. Inh. III, 1. Samml. S. 234. Sie hat denselben Titel wie die ersterwähnte und erschien Basileae Andream apud Cartandrum (sic) Mense Junio 1520. 4. 41/2 Bogen. Strobel liess die Rede a. a. O. wieder abdrucken, weil sie in Melanchthons Werken nicht zu finden und sehr selten geworden war. Trotzdem sucht man sie auch im C. R. vergebens. Der obige Neudruck beruht auf dem Nürnberger Exemplar der ersten Ausgabe.

.

Etenim, tam varie multis idem se spiritus impertit, ut nec ejusdem virtutis eadem sit in omnibus indoles. Et, ut plaerisque gemmis alius in auro, alius in argento color est, ita suus est singularum virtutum in quovis habitus. Proinde iniquum censeo, Paulum vulgaribus laudibus praedicare, in quo nihil est vulgare deprehendere. Jam haec palam est, huic uni citra exemplum contigisse, summi vim amoris, quod sese pro gente sua devoveri a Christo optavit. Incomparabilem fiduciam quia negat ulla vi sive hominum, sive angelorum, sive daemonum avelli a Christo posse. Abditarum rerum scientiam quod in tertium usque raptus coelum audivit arcana quaedam, quae ne ipse quidem eloqui potuit. Contemptum vitae talem, ut et in lucro mortem numeraverit: rursus tamen lucri, quod e morte facturus erat, contemptum, ut quamvis longe mors optabilior vita jam ipsa esset, vivere tamen maluerit ministerio suo defuncturus. Doctrinae majestatem, qua laude universum Apostolorum senatum anteit. Magnitudinem animi, quod sese pro adferenda gratia vel summis opposuit Apostolis Jacobo et Petro. Quae decora (nam ex innumeris pauca recensuimus) quando peculiariter Paulo debentur, quis queat, praeter Paulum fortassis ipsum, oratione aequare? In iis vero primo, quod arbitror, loco doctrina est. Reliquis enim ornamentis ipse privatim fruitur, doctrinae vero fructus, noster est. Hanc ut pio studio complectamini, visum est hoc tempore, quando plura non licet, adhortari. Quod ut faciam, cum plaeraque alia, tum hoc in causa est, quod cum index sua cuique oratio verissimus sit, non aliunde propius, quam e suis literis Paulum cognoverimus. Non decebat quidquam laudum illius ingenii mei culpa deteri, quare abunde satisfactum puto solennibus feriis, si juventutem qualicunque ratione ad meditandam sapientissimi herois doctrinam invitavero. Nam in eo sum, ut putem nullius literis, nullius commentariis propius cognosci posse Christum atque adeo salutis nostrae summam, quam Paulinis. Qua laude nulla queat Paulum efficacius generi humano commendare. Nam ut vocent ad sua quenque stu

dia rationes aliae, huc certe omnes pariter trahit necessitas. Artium quaedam animi causa, nec a quibusvis, discuntur, quaedam comparantur ad quaestum, quas nihil refert ignorare, immo nonnunquam etiam profuerit non didicisse, sed quae salutis viam, quae rationem absolutae foelicitatis monstrant, eae demum ab omnibus expeti jure debent. Philosophiam et leges vetustas hoc nomine in primis complexa est, ut inde vitae melioris formam peteret, et omnium sapientum consensu semper hoc optimum disciplinae genus habitum est, quod ad mores vitaeque studia emendanda accommodatissimum fuit. Qua parte quid Paulo debeamus, quotquot Christi sanguine abluti sumus, ostendam. Vitae formam par est non ex philosophis, sed ex divinis libris Christianos petere, in his Pauli quae partes sint, nisi molestum est audire, docebimus.

In numero divinorum voluminum, alia leges, alia vitae morumque exempla, alia obscura de Christo vaticinia, alia res Christi gestas memorant. Beneficium vero, quod sanguine suo Christus universo peperit orbi, quis gravius? quis accuratius? quis copiosius divo Paulo explicat? Nonnihil est vivendi leges tenere, ut scias, quid deceat, quid secus; nonnihil item exempla vitae ob oculos posita intueri, quae calcar addant complectendae virtutis; nonnihil et res Christi gestas meminisse, nempe absolutae virtutis exemplar; sed multo maximum est, quae vera est Christi gloria, quare is in terram delapsus sit, quid mundo sermonis aetherni incarnatio conducat, scire: nam in ea summa salutis posita est. Honesti formam leges praescribunt, exprimunt exempla, et in primis archetypus ille Christus. Impertit autem generi hominum beneficentia Christi, quae universo orbi per Pauli Evangelium declarata est. Virtutem leges et exempla adumbrant, sed absolvit Christi beneficentia, quam Paulus praedicat. Jam ut militi satis non est ad vincendum scire quibus artibus cum hoste decernendum sit, si fortis animus, si corporis vires desint, ita nec ad bene beateque vivendum satis est leges aut exempla tenere, nisi et animo sis ad obtemperandum legibus

« PoprzedniaDalej »