Obrazy na stronie
PDF
ePub

posse. Sic judicabis de lege Episcopi, ut de tyrannide magistratus civilis. Quidquid enim episcopi praeter scripturam imperant, tyrannis est. Nam imperandi jus non habent. Feres ea onera propter caritatem, juxta illud (Matth. V, 39): Qui te percusserit in dexteram, obverte et sinistram. Porro si sine scandalo possis diversum facere, nihil vetat; ut si sine motu publico possis effringere carcerem, in quo a tyranno vinctus teneris, nihil vetat, juxta illud (I. Cor. VII, 21): Si potes liber fieri, magis utere. Et Christus dispensavit de traditionibus pharisaicis Matth. IX. et XII. De legibus autem civilibus non dispensavit. Et pharisaicis legibus dispensandis liberiores sumus, ut quae et privatim singulorum magis quam communia onera sint et conscientiam facile illaqueent. Sunt autem omnium legum humanarum et regula et dispensatio fides et caritas adeoque et necessitas. Haec liberat ab omnibus traditionibus, sicubi vel anima vel corporis vita per traditionem adducta fuerit in discrimen.

DE SCANDALO.

Quaeris autem, quatenus habenda sit scandali ratio? Primum omnium moneo, quod et antea, fidem et caritatem regulas esse omnium functionum humanarum; sed in his fides potior est.

Est autem scandalum offensio, qua in proximo aut fides aut caritas laeditur. Fides, ut si quid a sacris literis doceatur diversum, fides proximi offenditur. Hujusmodi scandalum tota doctrina scholastica est, quae satisfactiones, quae opera liberi arbitrii probans, obscuravit gratiam. De hoc genere Christus loquitur Matth. XVIII (v. 6): Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, satius fuerat, eum mola asinaria de collo suspensa demersum esse etc. Caritas laeditur, si quis egentem non adjuvet, interturbet publicam pacem. De hoc genere Christus loquitur Matth. XVII (v. 26) de tributo persolvendo, ne scandalizemus eos.

I.1) In iis, quae exiguntur iure divino, nullo respectu

1) Die Nummern I-IV fehlen in A.

[blocks in formation]

scandali iuri divino obtemperandum est, faciendum et docendum, quod exigitur iure divino. Semper enim fides caritati praeferenda est. Atque huc iterum facit, quod est in Actis V (v. 29): Oportet deo magis obedire quam hominibus. Et Christus inquit (Matth. X, 34): Non veni pacem mittere, sed gladium. Sic Daniel non obtemperabat legi de statua aurea adoranda. Nec nos pareamus impiis principibus damnantibus evangelium hoc tempore.

II. In iis, quae sunt iuris humani et media, ut coelibatus, abstinere a carnibus, non obligat traditio humana in casu necessitatis. Nam et Christus de divina lege in casu necessitatis dispensat Matth. XI (XII, 1 ss.) discipulis spicas vellentibus. Quanto magis licet hominum traditiones, si necessitas vitae postulet, violare? Multo magis violare liceat, si periclitetur anima, ut si uratur sacerdos, ut vocant. Juxta illud II. Corint. ult. (XIII, 10): Data est nobis potestas in aedificationem, non in destructionem. Paulus ad Coloss. II. damnat leges, quae corpus immodice

onerant.

III.1) Coram pharisaeis exigentibus suarum traditio

1) Für die Abschnitte III, IV u. V Habes rerum findet sich in C folgende Fassung: III. In iis quae media sunt, satis est docuisse, quod nec peccent, qui violant eiusmodi traditiones, nec pietas sit, observasse, qualia sunt, carnem edere, vel non edere, vestire rubro aut nigro etc. Et quia sine aliquo animarum periculo servari possunt, serventur propter imperitos et ignorantes libertatis, tanquam aliae observationes politicae. Nemo pietatem in eo ponit, quod adsurgat seniori, neque rursus peccari, si ille forte fortuna praeteriens, a nobis non fuerit conspectus. Pro eiusmodi humanis ordinationibus, seu elementis mundi habeantur et pontificiae leges, quas ordinationes qui ex contemptu violat, peccat. Sunt enim creaturae dei bonae, publici mores, quibus nihil peccatur. Notum autem est illud Apostoli, neque abundare edentem neque egere abstinentem. Et regnum dei non esse in cibo et potu, sed iustitiam, pacem, et gaudium, in spiritu sancto. Et in Coloss. non damnavit elementa mundi, tantum non voluit nos doyμarísɛovai, id est conscientiis vexari, propter huismodi mores.

Nunc videmus quantum concilient invidiae Evangelio, qui

Melanchthons Loci.

17

num observationem, quasi necessariae sint ad salutem, nullo respectu scandali violentur. Fecit hoc in iure divino Paulus, cum Titum circumcidere nollet, ad Galat. I (II, 3). Quanto magis liceat in stultis traditionibus Papisticis? Et Christus iubet sinendos esse eos, qui scandalizabantur, quod caeci essent et caecorum duces.

IV. Docendae libertatis gratia violare licet traditiones humanas, ut intelligant imperiti, non peccari, etiamsi quid contra traditiones hominum admittant. Plane in tali casu reprehendit Petrum Paulus (Gal. II, 11 ss.), quod cesserat imperitis leges stulte observantibus et ignaris libertatis evangelicae.

V. Apud infirmos et qui nondum audierunt Evangelium, faciendum est caritatis officium et serviendum traditionibus humanis, modo contra divinum ius nihil admittamus. Sic Paulus in actis (XXI, 24 ss.) Hierosolymis rasus est, cum in tanta multitudine pauci admodum essent, qui libertatem Evangelicam satis intelligerent. Et hic Paulus perpetuo mavult carnibus abstinere quam fratris animam perdere. Et Roma. XIV (v. 1): Infirmum in fide suscipite. Quanquam illis temporibus de divina lege agebatur, nunc, cum de traditionibus humanis agatur, liberius dispensemus. Immo impium est obtemperare, sicubi sunt episcopi, qui earum observationem exigunt, ita ut conscientiam peccato oneratam velint, si violentur. Sunt enim, cum exiguntur, daemoniorum doctrinae; ceterum, si non exigantur, Pauli regula servetur: Neque abundat, qui manducat, neque eget, qui non manducat, I. Cor. VIII (v. 8).

Habes rerum theologicarum communissimos locos, quorum exactiorem rationem e scripturis pete; nos contenti

libertate abutuntur, ad quos Evangelium prorsus nihil pertinet. Sues enim sunt, quibus non sunt obiiciendae margaritae. Impii homines qui cibo fratrem perdunt, pro quo Christus mortuus est. Itaque, quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt invicem custodiamus. At quid aedificent, qui Evangelica libertate ad suam tantum libidinem abutuntur.

sumus indicasse, quid observes. Adeoque mecum etiam bene actum puto, quod tenuius res tantas, quam debui, tractavi, ne quem infelici diligentia a scripturis ad meas disputationes avocarem. Censeo enim non aliter atque pestem fugiendos hominum commentarios in rebus sacris: quod doctrina spiritus pure nisi e scripturis hauriri non possit. Quis enim spiritum dei propius expresserit, quam ipse sese?

Οὐκ ἐν λόγῳ ἡ βασιλεία τοῦ
Θεοῦ, ἀλλ' ἐν δυνάμει.

I. Beilage.

Melanchthons Baccalaureatsthesen
vom 9. September 15191).

PHILIPPUS MELAN: SUB R. D. PETR. FONT: 2)

1. Natura humana diligit sese propter seipsam 3)

maxime.

1) Aus Cod. Ms. theol. lat. octav. 91 auf der Kgl. Bibliothek zu Berlin, Bl. 72, woraus bereits Krafft, Briefe u. Dokumente S. 6 die Thesen mitgeteilt hat. Der von Krafft nicht beschriebene, einstmals dem Joh. Hess in Breslau gehörige Codex, enthält zunächst die seltene Druckschrift: Lutheri, Melanch. Carolostadii etc. propositiones Wittenbergae uiua uoce tractatae, etc. Basileae M. D. XII, ein Geschenk des Joh. Haner in Nürnberg an Hess. Angebunden sind Abschriften von Disputationsthesen mit Randbemerkungen von der Hand des Hess, Bl. 56-77, die demnächst von mir veröffentlicht werden sollen. Dann folgen leere Blätter und hierauf von Hess Hand Abschriften von Briefen Luthers an Hess, Bl. 98-104 und wiederum nach einer Reihe leerer Blätter auf Bl. 111-135 Abschriften von Briefen Melanchthons an denselben, zum Schluss ein Brief Melanchthons an Moibanus. Wie Krafft auf Grund von Mitteilungen Seidemanns in einem Nachtrag zu seinem Buche S. 99 angiebt, waren die obigen Sätze auf Grund einer Niederschrift Münzers als diesem angehörig von Seidemann in seinem Buche über Thomas Münzer, 1842, S. 124 abgedruckt worden. Dass sie Melanchthon angehören, unterliegt nach den Ausführungen Kraffts keinem Zweifel. Ich notiere die Varianten bei Krafft (K) u. Seidemann (S).

2) Der Name Petrus von Borna findet sich in gleichzeitigen Nachrichten teils in Fontanus (vgl. Liber decanorum S. 21) oder Fontinus (ebenda S. 82) latinisiert. Vgl. dazu Enders, Luthers Briefwechsel II, 187 Anm. 24.

3) K: seipsum.

« PoprzedniaDalej »