Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

formam hujus confessionis Matth. XVIII (v. 18), ubi usus clavium proditus est. Nunc ejus exemplum in ecclesia nullum est, cum ad cohërcenda vitia non alia ratio commodior esset. Sed successit ei confessio illa, qua privatim et seorsum apud singulos presbyteros res agitur. Et inter priscam illam confessionem et nostratem hoc interest, quod de publicis tantum et manifestis criminibus prisca agebatur, nostrate de secretis etiam agitur. Vetustissimus mos fuit, accusari publica crimina coram universa ecclesia et totius ecclesiae suffragiis absolvi. Is mos jam olim abrogatus est designatusque unus aliquis ex numero presbyterorum, coram quo privatim accusabantur quanquam publica crimina; is mulctam indicebat flagitiosis pro arbitrio coram ecclesia, nempe pro publicis criminibus. Nec ad Synaxin admittebantur, nisi qui poena illa publica defuncti erant. Ejus exemplum adhuc manet in publicis poenitentiis nostrorum temporum, cum homicidae in ecclesia plectuntur. Hanc poenitentiae formam describit quisquis est Tripartitae, quam vocant, Historiae auctor 1), graecus ut apparet, aitque, Constantinopoli antiquatam, durare adhuc in ecclesiis occidentalibus estque ea, cujus saepe Cyprianus meminit. Qui cum de publicorum criminum confessione loquitur, tamen indicat eam coram sacerdote potius, quam universa ecclesia factam. Require, si libet, ejus sermonem de lapsis. Verba graecae historiae subjiciam: „Visum est antiquis „pontificibus, ut velut in theatro, sub testimonio ecclesia„stici populi delicta pandantur et hac causa presbyterum „bonae conversationis servantemque secreti ac sapientem virum designaverunt, ad quem accedentes hi, qui deli,,querant, delicta propria fatebantur. At ille secundum „uniuscujusque culpam mulctam indicebat. Quod etiam ,,hactenus diligenter in occidentalibus servatur ecclesiis et

1) Über die Historia tripartita, gewissermassen das kirchengeschichtliche Handbuch des Mittelalters, eine Arbeit des Magn. Aurel. Cassiodorus, vgl. Ebert, Gesch. der christlich lat. Litteratur I. S. 384. Die angeführte Stelle hist. trip. IX, 35.

[ocr errors]

,,maxime Romae, ubi etiam locus est certus poenitentium, ,,ubi stant rei, velut ii, qui lugent; porro, ubi sacra cele„bratio impleta fuerit, illi, communionem non percipientes, „cum gemitu et lamentatione seipsos in terra prosternunt. „Ad quos accurrens episcopus, et ipse cum lacrymis et „gemitu spirituali procumbit et totius Ecclesiae plebs illa„crymatur. Postea primus omnium consurgit Episcopus et „jacentes erigit e terra. Tum facta pro poenitentibus ora„tione dimittit omnes. Interim illi se macerant variis af,,flictionibus ex sententia Episcopi. Synaxeos tempus, quod "praescribit Episcopus, exspectant. Quo tempore, velut „jam persoluto debito, una Synaxi cum reliqua Ecclesia „participant. Haec Romani Pontifices ad nostra usque ,,tempora observarunt. Sed Constantinopoli tantisper pres„byter poenitentibus praefuit, dum mulier quaedam primae „nobilitatis post confessionem, in ecclesia poenitentiam ,,agens, cum diacono aliquoties concubuisset. Quod ubi „palam factum est, adversus presbyteros coorta plebs est, „quod ecclesiam violassent. Ibi Nectarius episcopus dia,,conum officio dejecit et veterem poenitentium morem anti„quavit, nullo designato poenitentibus presbytero permisit„que, ut pro suae quisque conscientiae judicio participaret ,,mensae Domini, cum liberet." Haec fere ad verbum Historia Tripartita.

Ex his colliges, duplicem formam publicae poenitentiae fuisse quondam: alterum primae ecclesiae, ubi coram universa ecclesia res gesta est et vel eiecti e communione fidelium flagitiosi qui resipere nolebant, vel absoluti, qui resipiebant. Exemplum huius habes I. Corint. V. et II. Cor. II. de incesto; alteram, ubi poena publica est, confessio non item. Cuius exemplum hodie exstat in homicidarum poenitentia. Poenae vero non debentur iure divino, sed a traditionibus humanis profectae sunt, ut postea dicam. Et de hoc genere poenitentiae fere canones veteres loquuntur, quos ad privatam detorquent inepte fatui iuris pontificum professores.

DE PRIVATIS CONFESSIONIBUS.

Praeter publicam poenitentiam privatae confessiones sunt. Primum illae, cum privatim reconciliamus eos, quos offendimus. De quo genere dictum est Matth. V. (v. 23): Si offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te etc. vade, reconciliare fratri tuo. Et Jaco. ult. (V, 16): Confitemini alter alteri peccata, id est, alter alterum deprecetur offensam.

Deinde sunt ecclesiasticae illae, quarum fere usus hodie est. Eas quondam tales fuisse apparet, ut quorum conscientiae angebantur aliqua de re, sanctos et peritos rerum spiritualium consulerent et ab illis absolverentur. Huius mentio facta est a Basilio, si titulus non fallit, in opere de Institutis monachorum, quod a Rufino latinitate donatum putant. Et tot quidem genera confessionum mihi comperta sunt, quae cum alia sint iure divino tradita, alia hominum inventa, prudenter discernenda sunt.

Exigi iure divino confessionem eam, quae deo fit, satis constat vel ex illa I. Johan. I. sententia quam supra citavimus. Nec enim remittitur peccatum, nisi confiteamur deo, hoc est, damnemus nos ipsos et fidamus misericordia dei condonari noxam.

De confessione publica publicorum criminum coram ecclesia, ubi testibus res geritur, quid attinet disputare? Fateri res ipsa cogit, non ius tantum divinum, si accuseris 1); cogit item ius divinum, ut fratrem places.

Reliquae confessiones sunt hominum traditiones. Nam si te ultro ecclesiae offeras et absolvi velis, sive clam sive publice delinqueris, non exigit ius divinum recensionem factorum. Sic Christus absolvit plerosque, sic Apostoli in actis (II, 38 ss.) absolvunt aliquot millia, nihil postulantes recenseri catalogum peccatorum. Haec dicuntur in hoc, ut imbecillibus eorum conscientiis consulatur, qui, si quid

1) C: adcusaveris.

De privatis confessionibus.

249

in recensenda confessione praeterierint, tantum non desperant 1).

Absolutio privata sic necessaria est, ut baptismus. Tametsi enim audias evangelium communiter universae ecclesiae praedicari, tamen tum demum certus es, id ad te proprie pertinere, quum tu privatim ac proprie absolveris. Non sitit gratiam, qui non efflictim cupit audire sententiam de se divinam. Est enim dei, non hominum sententia, qua absolveris, modo absolutioni credas. Quam certa erat mulier peccatrix Lucae VII. (v. 47 s.), culpam omnem sibi condonatam esse, cum audiret Christi vocem: Remittuntur tibi peccata, tam certus esto tu quoque, cum a fratre, quisquis est, absolveris. Neque vero absolvuntur, nisi qui et absolvi se optant et credunt. Quare non absolvuntur ii, qui coacti pontificia constitutione quotannis confessionem et poenitentiam simulant. Immo ludibrio habent Christum, qui adacti lege pontificia, non desiderio spiritus absolutionem petunt.

Satisfactio nulla est praeter Christi mortem, Esai LIII. (v. 11): Ipse iniquitates nostras portavit. Quae vero nunc poenitentibus satisfactiones imperantur hominum inventum sunt et ortae e canonibus poenitentialibus, qui de publicis quondam poenitentiis conditi sunt. Hoc satisfactionum commento Christi satisfactio et fides in verbum absolutionis egregie extincta sunt. Sunt quidem in scripturis poenae peccatorum alicubi, sed non omnium. Quare satisfactiones eas poenas nemo recte dixerit. Ex satisfactionibus indul

1) Am 24. Juli 1521 schrieb Mel. einem Mönche: „Von der Beicht habt den Bericht, dass ihr nicht schuldig seid zu sagen, was ihr wollt heimlich haben, wie ihr genugsam werdet finden in dem Buch, so jetzund wird allhie gedruckt von der Beicht. (Luthers Schrift: Von der Beichte, ob die der Papst Macht habe zu gebieten. E. A. 27, 318.) Denn ganz kein Spruch in der Schrift die Beicht gebeut. Die Absolution müssen wir haben, aber sie müssen die Sünden nicht wissen, dieweil die doch auch absolvieren von viel Sünden, die uns selbst unwissend. Können sie von denselben absolvieren, warum auch nicht von allen ?" C. R. I, 444.

commu

gentiae, Merx Romana, ortae sunt, quae remittebant poenas illas canonicas publicarum poenitentiarum. Has impii homines pro divina condonatione vendi instituerunt, ut suo potius quam dei verbo fideretur. Porro, ut finiam tandem, poenitentiae partes duae sunt, mortificatio et vivificatio. Mortificatio fit, cum conscientia lege terretur; vivificatio, cum per absolutionem erigeris et confirmaris. Est enim absolutio Evangelium, quo Christus tibi condonat noxam. Signum poenitentiae aliud non est praeter baptismum.

DE PARTICIPATIONE MENSAE DOMINI.

Signum gratiae certum est participatio mensae domini, hoc est, manducare corpus Christi et bibere sanguinem 1). Sic enim ait (Luc. XXII, 20): Hic est calix Novi Testamenti etc. Item (I. Cor. XI, 25): Quoties feceritis, facite in memoriam mei; id est, cum facitis, admoneamini evangelii seu remissionis peccatorum. Non est igitur sacrificium, siquidem in hoc est traditum, ut certo admoneat tantum promissi Evangelii. Nec delet peccatum

1) Auf das manducare corpus, bibere sanguinem wird für den Nachweis, dass Mel. die reale Gegenwart lehrt, kein Gewicht zu legen sein. Mel. folgt dem allgemeinen Sprachgebrauch, indem er den Ausdruck corpus und panis verwechselt (vgl. im Entwurf der Loci C. R. 21, 38: in eucharistia signum est Corpus vel panis). Jedenfalls reflektiert er über die Frage nach der realen Gegenwart ebensowenig als Luther in dieser Zeit. Die Verwandlungslehre hatte er schon in seinen Thesen von 1519 (vgl. oben S. 28 u. Beilage I) für unverbindlich erklärt. Es kommt ihm jetzt vor allem auf Bedeutung und Nutzen des Sakramentes an. Das war gerade im Spätherbste 1521 die brennende Frage in Wittenberg. Mel. veröffentlichte deshalb eine Anzahl Thesen über die Messe, C. R. I, 479. Alle handeln de usu missae. Die Summe ist: missae nullus usus est nisi admonere promissae gratiae et certificare cor de promissa gratia, de voluntate Dei. Besonders kämpft er dagegen, dass die Messe rechtfertige; dies geschehe durch den Glauben ans Wort, ideoque sine verbo sunt inutiles missae. Et semper signo incomparabiliter verbum potius est. Carere signo potes, verbo non potes.

« PoprzedniaDalej »