Obrazy na stronie
PDF
ePub

dilige proximum sicut teipsum. Non iustificat autem caritas, eo quod nemo diligat, quantum debet. Fides iustificat, quae misericordia dei, non suo merito fidit 1).

Superest Jacobi sententia (II, 17): Fides sine operibus mortua est. Bene quidem ille 2). Nam eos reprehendit, qui iudicabant, historicam opinionem de Christo fidem esse. Propterea sicut Paulus aliam fictam fidem appellat, aliam veram, ita Jacobus aliam vocat fidem vivam, aliam mortuam; vivam fidem efficacem illam et ardentem 3) fiduciam misericordiae dei, nunquam non parturientem bonos foetus. Hoc est, quod ait (II, 22): Operibus fides consummata est. Item, quia vivacem in Abrahamo fidem fuisse opera de

1) C hat hier folgenden interessanten Zusatz: Quid autem, quod inter tria, fidem, spem et caritatem, maximam caritatem esse dicit? Primum, ut maxime donarem eum Pauli locum de amore dei exponi debere, permitteremque amorem, maiorem esse fide, non statim consequeretur, non esse ex fide iustitiam. Sed Paulum satis adparet, fidem, spem et caritatem inter se penes fructus conferre. Nam ibi de iustificatione non disserit. Amplior autem caritas et plus fructuum fert caeteris. Nam fidei cum deo res est, caritati cum proximo, cui per opera servitur.

2) Luther hatte in der resol. super propositionibus Lipsiae disputatis a. XIX auf Ecks Heranziehung der betreffenden Stelle geantwortet: primum stilus epistolae illius longe est infra apostolicam maiestatem nec cum Paulino ullo modo comparandus. Deinde de fide viva loquitur Paulus. Nam fides mortua non est fides, sed opinio. Löscher, Reformationsakte III, 773. E. A. opp. v. ar. III, 273. Melanchthon nimmt nur den zweiten Gedanken auf und macht wohl unter dem Eindruck des kräftigen Eintretens Carlstadts für die Authenticität und Canonicität des Jacobusbriefes (in der sichtlich gegen Luther gerichteten Schrift de canonicis scripturis vom August 1520; vgl. Jäger, Carlstadt S. 93 ff.; Th. Kolde, Martin Luther II, 14) einen Vermittelungsversuch. Über seine und anderer Zeitgenossen Stellung zum Jacobusbrief vgl. G. Kawerau, Das Schicksal des Jakobusbriefes im 16. Jahrh. in Ztschr. f. kirchl. Wiss. 1889 Heft VIII S. 359.

3) Ardentem fiduciam, im Gegensatz zur frigida Parisiensis opinio.

clarant, ideo scriptura impleta est dicens (II, 23): Credidit Abraham deo et reputatum est ei ad iustitiam. Itaque in summa hoc agit Jacobus, mortuam fidem, hoc est, frigidam Parisiensem opinionem non iustificare. Vivam vero esse, quae se in opera effundit. Sic enim inquit (II, 18): Ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Non autem ait: ego ostendam tibi opera sine fide. Quadrat autem ad hanc expositionem aptissime id, quod dictum est: Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa, ut satis appareat, eum hoc tantum docere, quod in iis intermortua sit fides, qui fructum fidei non faciunt, quanquam in speciem credere videantur.

Non erit inutile et hoc monere, de quo ambigi passim video, quî sciat homo, num in gratia dei sit, cognoscine possit in nostro corde fidem1) inesse? Duplex quaestio est. Nam priore de voluntate dei ergo nos, non de nostris adfectibus, posteriore de nostris tantum adfectibus quaeritur. Et scholastici quidem foedissimo errore neutrum sciri posse tradiderunt. Ut vel hoc solo loco satis appareat, nihil fuisse spiritus in toto isto genere. Nam quod ad carnem attinet, cum illa in universum sit ignorans dei, voluntatem erga se divinam quî cognoscat? Et quomodo de spiritualibus adfectibus caro iudicabit, quae ne suos quidem adfectus bene compertos habet? (Hier. XVII, 9): Pravum enim cor hominis et inscrutabile est. Sic ergo scholastici fingebant, in hominis anima stertere 2) aliquot qualitates, quas ipsi nos ignoraremus. Praeterea, ut nobis velit deus, ne quaerendum quidem esse, ita ut apud sese conscientia perpetuo in incerto fluctuet. Quod quid aliud est, quam desperationem docere? Equidem sic sentio. Primum quod ad divinam voluntatem attinet, fidem non aliud esse nisi certam et constantem fiduciam benevolentiae divinae erga Voluntas dei cognoscitur, sed fide ex promissione

nos.

1) A und B: fide, erst C: fidem.
2) A: sternere.

seu evangelio. Non enim tribuis gloriam veritatis deo, si ita velle deum, ut evangelio testatus est, non credis. Sciunt se esse in gratia dei, hoc est habere benevolentem deum, qui verbo dei credunt, qui voluntatem dei aestimant ex verbo suo, non ex nostris meritis. Sic Paulus ad Ro. IV. cum multis argumentis docet ex fide iustitiam esse, tandem velut efficassimam rationem hanc subiicit: Quod si ex operibus nostris potius esset iustificatio, quam ex fide, nunquam conscientia conquiesceret, iam hoc, iam illud in vita, in opere nostro desiderans, ut fieri non posset, quin desperaret. Sic enim inquit (Rom. IV, 16): Ideo non ex operibus, ut secundum gratiam firma sit promissio. Et prophetae quoties de securitate gloriantur? Oseae II. (v. 18): Dormire faciam eos fiducialiter. Et Hiere. XXIII. (v. 6): In diebus illis salvabitur Juda et Israel habitabit confidenter. Quid autem aliud significant voces, fiducialiter, confidenter et similes, nisi securitatem? Atque eam quidem securitatem pulcherrime expressit Micheas (IV, 4): Sedebit vir sub vite sua et sub ficu sua. Et nihil obscure Esaias XXXII (v. 17): Et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Ad hunc modum prophetae describunt regnum Christi fore regnum securitatis. Quae autem securitas erit, si de voluntate dei perpetuo ambigunt conscientiae? Necesse est igitur certos nos esse de gratia, de benevolentia dei erga nos. Hoc est, quod apud Hiere. IX (v. 24) dominus inquit: In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Vult cognosci voluntatem suam deus, vult gloriari nos de voluntate sua 1). Quid est igitur magis

1) Vgl. Lutheri opp. in Psalmos E. A. opp. ex. lat. XV, 262. Fides antem esse nullo modo potest nisi sit vivax quaedam et indubitata opinio, qua homo certus est super omnem certitudinem sese placere Deo, se habere propitium et ignoscentem Deum in omnibus, quae fecerit aut gesserit, propitium in bonis ignoscentem in malis.

impium, quam negare, vel non debere vel non posse cognosci voluntatem divinam. Nempe cum eam expresserit verbo suo? Et interrogemus Sophistas, credantne id quod in symbolo apostolico est, remissionem peccatorum? Item, credantne sententiae sacerdotis, cum absolvuntur? Quod si credunt, necesse est, ut agnoscant se esse in gratia dei. Quod si non credunt, cur confitentur? Scelesta Roma et autor Bullae Romanae Eccius damnavit 1) articulum quendam Lutheri de fide, qui docet, absolutioni credendum esse. Respondeant igitur, cur audiant absolutionem, nisi credant. Obscura est impietas haec et perniciosior quam quisquam putet. Nec dubito, quin multas animas necarit, quae ad desperationem isto carnali, sophistico, Parisiensi dogmate 2) adactae sunt. Disperdat Dominus omnia labia loquentia mendacium! Christiana mens facile experientia magistra discet, nihil esse Christianismum, nisi ejusmodi vitam, quae de misericordia dei certa sit. At Ro. XII (v. 2): Ut discatis, quae sit voluntas dei bona, perfecta, bene placens etc. Ergo, inquient Sophistae, nihil est quod timeamus? Recte, si vacet fide timor, impius fuerit. Porro qui cum fide conjunctus est, is non est misericordiae ignorantia. Sed cum Job (IX, 28) inquit: Verebar omnia opera mea. Sancti timent propter opera sua, fidunt autem misericordia dei; hypocritae fidunt operibus, misericordiam dei ignorant; [immo et timorem dei ignorant]3). Sicut

1) B: damnarunt. Mel. meint den zehnten aus den 41 in der Bulle Exsurge domine als Irrlehren verurteilten Sätzen: Peccata non sunt ulli remissa nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; imo peccatum maneret, nisi remissum crederet: non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum. (Denzinger, Enchiridion Symbolorum et definitionum etc., 5. Aufl., Wirceburgi 1874, S. 189). Vgl. dazu Luthers Assertio omnium articulorum E. A. Opp. v. arg. V, 191. E. A.2 XXIV, 96.

2) Unter den von den Pariser Theologen verurteilten Sätzen fand sich auch der: Pessime docent theologi, quando dicunt nos nescire, quando sumus in caritate. E. A. opp. v. arg. V, 48.

3) Immo et timorem dei ignorant steht erst in B.

dixit Propheta: Timor dei non est coram oculis eorum. Id quod apparet in hypocrita apud Lucam XIII (XVIII, 10 ss.). Docebit autem scripturae usus collationem timoris et fidei: Nunc hoc monuisse satis sit, timorem ad opera nostra, fidem ad misericordiam dei referri debere. Sancti timoris fides autor est. Qui metus fiducia bonitatis dei vacat, is impius sit necesse est.

Quod ex Ecclesiaste citatur VIII (IX, 1): Nescit homo, utrum amore aut odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur, non efficit ignorare hominem, condonaritne noxam deus, an contra? 1) Alioqui hoc etiam inde effecero, ignorari, irascaturne peccato deus an contra? Neque satis demirari possum hoc loco versutiam Satanae, cum hac sententia scripturae abusum video mirifice non fidem modo, sed et timorem ex hominum pectoribus excussisse. Quid aliud κυβείαν et πανουργίαν πρὸς τὴν μεθοδείαν τῆς πλά vns, vocat Paulus (Eph. IV, 14) si non Parisiensem Theo

1) Dies Wort war auch Luther in seiner Mönchszeit vorgekommen und hatte ihm viel Unruhe bereitet. Vgl. E. A. 31, 286 Bd. 44, 124. Vgl. Köstlin, Luthers Theol. II, 470. Und in Augsburg hatte Kardinal Cajetan Luthers Behauptung: Oportere eum qui ad sacramentum accedit, credere se consecuturum gratiam sacramenti, entgegengehalten: potius incertum esse omnem accedentem, gratiam consequeretur necne. Lutheri Acta Augustana opp. v. arg. II, 369. Auch das Tridentinum verwirft die evangelische Glaubensgewissheit, wenn es lehrt Sess. VI Cap. IX: Sed neque illud asserendum est, oportere eos, qui vere iustificati sunt, absque ulla omnino dubitatione apud semetipsos statuere se esse iustificatos, neminemque a peccatis absolvi ac iustificari nisi eum, qui certo credat se absolutum et iustificatum esse; atque hac sola fide absolutionem, et iustificationem perfici, quasi qui hoc non credit, de Dei promissis, deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet: nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque sacramentorum virtute, et efficacia dubitare debet: sic quilibet, dum se ipsum, suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest: cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.

« PoprzedniaDalej »