Obrazy na stronie
PDF
ePub

critarum. Hîc profunda cordis deus scrutatur. Tantum abest enim, ut ratio humana videat peccatum suum, ut sanctos etiam et plenos spiritu oporteat pro ignorantiis supplicare. Exclamat David (Ps. XVIII, 13): Delicta quis intelligit? et (Ps. XXIV, 7): Ignorantias meas ne memineris, et hoc genus multa alias. Hieremias cap. XVII (v.9) pravum et inscrutabile ait esse cor hominis: Ego dominus scrutans cor et probans renes. Et XXXI (v. 18 s.): Castigasti me, domine et eruditus sum, quasi iuvenculus indomitus. Converte me et convertar, quia tu domine deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quum sustinui ignominiam pueritiae meae. Et quis est, qui se legem adsecutum putet, cum praecipiatur, ut nosmet ipsos abnegemus, Matth. XVI (v. 24). In summa: proprium legis opus est peccati revelatio 1), aut, ut clarius dicam, peccati conscientia et, ut Paulus vocat, Chirographum in dogmatibus, quod adversatur nobis. Sic enim Paulus multo elegantius, multo certius definiit conscientiam, quam Sophistae sententiarii, qui nescio quot practicos 2) syllogismos concipiunt, dum vocabulum conscientiae

1) Hierbei geht Mel. auch im Wortlaute auf Luther zurück. Schon in einer Predigt gegen Ende 1516, wo er die Begriffe Gesetz und Evangelium noch nicht so klar schied wie Mel. im Texte, hatte Luther gesagt: sicut opus Dei est duplex, scilicet proprium et alienum, ita et evangelii officium est duplex. Proprium officium evangelii est enunciare proprium opus Dei, id est gratiam, qua pacem et justiciam et veritatem omnibus gratis dat pater misericordiarum, mitigans omnem iram suam. Alienum autem evangelii opus est parare Domino plebem perfectam, hoc est peccata manifestare et reos arguere eos, qui justi erant sibi etc. Weim. A. I, 113. Er braucht hier evangelium noch im weitesten Sinne: evangelium est nihil aliud nisi annunciatio operum Dei, so dass auch das Gesetz darunter fällt. Über die spätere Zeit vgl. Harnack a. a. O. I, 526; Köstlin, Luthers Theologie II, 498.

[ocr errors]

2) Practicos syllogismos, Sp. übersetzt „übliche Syllogismen“, was aber falsch ist. Gemeint sind „praktische“, d. h. durch das

Melanchthons Loci.

11

describant. Quid enim aliud est conscientia peccati, quam legis sententia, in corde ostendens peccatum nostrum? Nam quod Paulus ait in Coloss. Epistola (II, 14): ɣelgóγραφον τοῖς δόγμασιν, ὃ ἦν ὑπεναντίον ὑμῖν, vult conscientiam Chirographum esse idque in decretis, id est, quod per decreta, per legem adversatur nobis.

3

Habes legis opus esse revelationem peccati. Porro, cum peccatum nomino, omnia genera peccati complector, externa, interna, hypocrisin, incredulitatem, amorem nostri, contemptum seu ignorantiam dei, ipsas scilicet radices om

Handeln sich vollziehende Syllogismen. Welche Scholastiker Mel. dabei im Auge hat, kann ich nicht nachweisen. Anklänge finden sich schon in der Summa theol. II, qu. 99 des Albertus Magnus (opp. ed. Jammy Bd. XVIII S. 469). Dort wird „conscientia" definiert als habitus motivus et cognitivus sicut intellectus practicus, und dann (S. 470) das Verhältnis zwischen conscientia und lex naturalis mit einem Schluss verglichen: dicendum, quod lex naturalis et conscientia differunt per essentiam sed conveniunt in ordine ad idem, sicut in syllogismis principium et illata conclusio; lex enim naturalis principium est, quo agitur conscientia, sub quo principio ratio assumit de hoc et de illo: et conscientia concludit de faciendo vel non faciendo. Weiter ausgebildet findet sich derselbe Gedanke bei Antoninus Florentinus († 1456) in der Summa theol. I, tit. 3 c. 10: Fit in animo vel in mente hominis quasi quidam syllogismus cuius majorem praemittit synderesis dicens, omne malum esse vitandum. Minorem vero huius syllogismi assumit ratio superior, dicens adulterium esse malum quia prohibitum est a Deo, ratio vero inferior dicit, adulterium esse malum, quia vel est iniustum vel quia est inhonestum. Conscientia vero infert conclusionem dicens et concludens ex supradictis, ergo adulterium est vitandum. Vgl. dazu Gass, Die Lehre vom Gewissen, Berlin 1869 S. 51 und dess. Gesch. der christl. Ethik, Berlin 1881 S. 384 ff. Merkwürdig ist nun, dass Mel. die von ihm hier verworfene Definition in seinen den Ausgaben der Loci von 1553 beigegebenen Definitiones multarum appellationum, quarum in ecclesia usus est, acceptiert und erklärt: Conscientia est syllogismus practicus in intellectu, in quo maior propositio est Lex Dei, seu quodcunque verbum Dei nobis aliquid praecipiens. Minor vero et conclusio sunt applicatio approbans recte factum vel condemnans delictum etc. C. R. XXI, 1083.

nium humanorum operum. Et in justificandis quidem peccatoribus primum hoc opus dei est, revelare peccatum nostrum: confundere conscientiam nostram, pavefacere, terrere, breviter damnare, ut exemplum indicat Hieremiae, quod paulo ante citavi. Et ait Paulus (Gal. II, 19): Ego per legem mortuus sum. Et David II. Reg. XII (II. Sam. XII, 13) increpatione prophetae confusus, exclamat: Peccavi Domino. Et III. Reg. XXI (I. Regg. XXI, 27): Achab dirupit vestem etc. et, ut ait scriptura, ambulavit demisso1) capite. Et in secundo nagalɛiñoμévwv cap. XXXIII (v. 12) scribitur de Manasse, quod sit coangustatus 2): utendum est enim scripturae verbo. Et in II. capite historiae Apostolicae (v. 37): His auditis compuncti sunt corde. Hic satis sit monuisse, hoc opus legis initium esse poenitentiae, quo spiritus dei terrere ac confundere conscientias solet. Nam natura per sese peccati foeditatem non potest cognoscere, tantum abest ut odisse possit. Animalis enim homo non sentit ea, quae sunt dei, et ad Rom. VIII (v. 5): Caro Adfectat ea, quae carnis sunt. Haec de poenitentiae initio tractant sophistae in quarto sententiarum, nos hîc velut in vestibulo nostri operis 3). Nam justificationem hominis adeoque verum baptismum 4) auspicatur mortificatio, judi

1) A u. B: dimisso, erst Melanchthons zweite Ausgabe (C) von 1522 bessert demisso.

2) Coangustatus, die Übersetzung von 3, er kam in die Enge, ihm ward Angst.

3) Bei dem Lombarden nimmt bekanntlich die Lehre von den Sakramenten fast das ganze vierte und letzte Buch ein. Die Stellung, welche die Scholastiker den sieben Sakramenten, die sie als Gnadenmittel fassten und von denen sie das gesamte christliche Leben getragen sein liessen, in ihrem Systeme gaben, ist nicht so falsch. Der Vorwurf Melanchthons zeigt wieder so recht klar, wie er die Aufgabe der Theologie vollständig anders fasst und es ihm jetzt lediglich um die praktischen Beziehungen zu thun ist. (Plitt).

4) Eigentümlich ist der Ausdruck verum baptismum; es scheint, als ob Melanchthon damit der herrschenden Auffassung von dem

[blocks in formation]

dicium, confusio, quae fit a spiritu dei per legem. Et sicut hinc, nempe a peccati cognitione, vita Christiana auspicanda est, ita a legis officio Christiana doctrina auspicanda est.

Non est operae pretium disputare, sitne hic timor servilis an, ut vocant, filialis? Permittamus hoc genus disceptationis otiosis ingeniis. Quanquam hac de re plerique sic disputant, ut satis appareat, eos neque quid servilis neque quid filiorum metus sit intelligere. Certum est odio peccati tangi neminem posse, nisi per Spiritum sanctum; certum item est sic conterritos fugere vultum dei et conspectum, nisi spiritu dei retrahantur, revocentur ac confirmentur, ut clament cum Paulo (Act. XVI, 30): Domine, quid me vis facere? Fugere conspectum dei conterritos lege, docet historia in Exodo, cum appellat Mosen populus (XX, 19): Non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Et David Psal. CXXXVIII (v. 7): Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Extant testimonia abunde multa hujus loci in scripturis: Mihi satis visum est haec monuisse, quo discrimen legis et evangelii certius teneretur. Vides autem, quantum inter simulatam poenitentiam et veram intersit.

DE VI EVANGELII.

Quos ad eum modum terruit conscientia, ii haud dubie ad desperationem adigerentur, id quod in damnatis usu venit, nisi promissione gratiae ac misericordiae dei, quam 1)

Sakramente, als einem opus operatum entgegentreten will. Er schliesst sich dann an die, auch sonst von ihm herbeigezogene Schrift de captivitate babylonica an, in der Luther die Sakramente unter demselben Gesichtspunkte besprach und auch den Satz aussprach: Significat itaque baptismus duo, mortem et resurrectionem, hoc est plenariam consummatamque iustificationem. E. A. op. v. arg. V, 65.

1) Fälschlich ändern B und C quam in nam; Sp. „welches das Evangelium haisset."

Evangelium dici constat, sublevarentur et erigerentur. Hic si credat afflicta conscientia promissioni gratiae in Christo, fide resuscitatur et vivificatur, id quod mirifice declarabunt exempla.

[ocr errors]

In Genesi cap. III. peccatum, poenitentia et justificatio Adae describitur. Posteaquam deliquissent Adam et Heva et jam nuditati suae tegmen ac regióμata quaererent sic enim solemus hypocritae conscientiis mederi per satisfactiones nostras compellabantur a domino. Ea vero vox intolerabilis erat. Hic nihil perizomata, nullus praetextus excusabat peccatum. Jacet convicta, jacet rea conscientia, peccato ad oculos posito per vocem dei. Fugiunt et causam fugae exponit Adam, quum inquit (Gen. III, 10): Vocem tuam, domine, audivi in paradiso et timui, eo quod nudus essem. Ecce confessionem xai žoμolóɣnow conscientiae. Interim Adam misere secum luctatur, donec audit promissionem misericordiae, vocem de uxore dictam: Semen ejus conteret caput serpentis. Non nihil faciebat ad confirmandas eorum conscientias etiam, quod dominus eos vestiit, haud dubia significatione incarnationis Christi; nam ea caro tandem operit nuditatem nostram et eximit confusionem paventibus conscientiis, nempe in quam opprobria exprobrantium incidere. Psal. LXVIII. Paulo ante Davidis meminimus, ut voce Nathan prophetae confusus sit. Et periisset ille quidem, ni statim evangelium audisset: Dominus sustulit peccatum tuum, non morieris. Sunt, qui putant in veteris instrumenti historiis praeter allegorias nihil requirendum. Sed hic vides, quantum sit eruditionis in uno hoc Davidis exemplo, si solam literam consideres. Immo ea sola est spectanda, in qua cum irae, tum misericordiae suae opera spiritus dei nobis large exhibuit. Quae vox magis evangelica cogitari potuit, quam haec: Dominus sustulit peccatum tuum. Annon haec summa est Evangelii seu praedicationis novi testamenti, sublatum esse peccatum? Addes his, si voles, acervum historiarum evangelicarum Lucae VII (v. 37 ss.). Mulier peccatrix lacrymis lavat pedes domini, quam consolatur his verbis: remittun

« PoprzedniaDalej »