Obrazy na stronie
PDF
ePub

cuisse. Quid autem illa Hieremiae sententia apertius, quam, velint nolint Sophistae, referri oportet ad Mosi legem? Ait autem cap. VII (v. 22 ss.): Non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocaustomatum et victimarum; sed hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite vocem meam et ero vobis deus et vos eritis mihi populus. Dic, Thoma, quid in mentem venerit, cur doceres, Mosaica lege nihil exigi praeter pharisaismum, hoc est externa opera, cum toties etiam Moses exigat nihil obscuris verbis adfectus? 1) Et ut multos locos omittam, nonne vetat concupiscere rem alterius etc. Exodi XX (v. 17). Opus iam ante interdixerat, cum furari, cum moechari prohiberet. Dabis igitur, de adfectu caveri his verbis: Non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius, servum etc. Et Deuteronomii X (v. 12): Et nunc Israel quid dominus deus tuus petit a te, nisi ut timeas dominum deum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias domino deo tuo, in toto corde tuo et in anima tua custodiasque mandata domini et ceremonias eius, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi. Et rursus: Circumcidite praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis etc. Hoc genus in Mose sexcentos locos reperias, ut nihil sit obscurum et adfectus et opera a Mose exigi.

non

Proinde exponit legem Christus; non enim potest praedicari gratia sine lege, et pharisaeorum ac scribarum interpretationem reprehendit, cum a principio ait, non ingressuros in regnum coelorum, ni nostra iustitia superet

1) Thomas von Aquino bestimmt an vielen Stellen den Unterschied zwischen altem und neuem Gesetz dahin, dass das erstere sich auf die exteriores actus, das letztere sich auf interiores bezieht, z. B. wenn er sagt: omnes exteriores actus pertinere intelliguntur ad manum, sicut interiores actus pertinent ad animum. Sed haec ponitur differentia inter novam legem et veterem, quod vetus lex cohibet manum, sed lex nova cohibet animum. Summa II, 1, qu. 108. 1.

Pharisaeorum ac scribarum iustitiam. Sic interpretabantur Pharisaei, satisfactum legi, non occides, si manu caedem non faceres; legi, non moecheberis, si alterius uxorem non comprimeres. Christus docet, cordis adfectus exigi a lege, non externam tantum operum simulationem; vetat enim lex concupiscere. Vindictam lex etiam prohibebat adeoque exigebat inimicos diligi. Levitici XIX (v. 17): Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum nec portes adversum illum peccatum; ne vindica nec memor esto iniuriae filiorum populi tui, diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quod nescio cur maluerit Hieronymus vetere amicum 1); sic enim in nostris codicibus legitur, cum vox hebraea magis cognatum significet, et septuaginta interpretes verterint: ληolov, quos secutus est ad Rom. XIII (v. 9) Paulus, ubi hanc ex lege paraenesin citat. Est autem haec summa Mosaicae illius sententiae, ut inter se Judaei ament tum amicos tum inimicos, ut bene mereantur etiam de male merentibus. Accedit huc caput Esaiae LVIII. quod plane vetat vindicari et exigit amorem etiam inimicornm. Et Proverbiorum XX (v. 22): Ne dicas: reddam malum pro malo; exspecta dominum et liberabit te.

Jam in lege, quod ego sciam, nusquam reperias haec verba: Odio habebis inimicum tuum; ut satis appareat, non legis sententiam, sed pharisaicam traditionem Christum retulisse, ut damnaret. De Chananaeis acceperant Judaei praeceptum, ut eos perderent, Exod. XXIII: quorsum adlusisse Christum nonnulli opinantur, cum ait, dictum esse de persequendis inimicis (Matth. V, 44). Quod si verum est, quid aliud dicemus voluisse Christum, quam ut revelato evangelio et diruto interstitio maceriae, ut Pau

1) Melanchthon übersetzt frei nach dem Grundtexte, während die Vulg. hat: non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeras ultionem nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum ()sicut te ipsum.

lus ait (Eph. II, 14), et sublato inductoque discrimine gentium ac Judaeorum, sicut antea Judaeis Judaeos diligere, tum amicos tum inimicos, mandatum fuerat, ita nos tum gentes tum Judaeos, cum amicos tum inimicos diligeremus? Quid autem, quod de solis etiam Chananaeis Israeli praeceptum fuit? Quid quod advenas etiam jubentur diligere 1)? Huc pertinet, quod de foenore decretum est, exteris foenerandum, non cognatis. Nunc cum nulli sint exteri, omnes cognati, in universum interdictum est foenus 2).

1) Weil Mel. keinen wesentlichen Unterschied zwischen den Gesetzen des alten Bundes und den Pflichten des Christenlebens gelten lassen wollte, vor Allem die volkstümliche Gestaltung des ersteren nicht genug anerkannte, mussten ihm die letzten Fragen unbeantwortet bleiben.

2) Dieser Satz gehört zu den verkehrten Anwendungen des mosaischen Gesetzes auf das Volksleben überhaupt. Melanchthons Ansicht wurde von Vielen geteilt. Jede Art von Zinsnehmen galt in seinen Kreisen als Wucher. Und es gab Zeiten, in denen auch die Kirche mit grosser Entschiedenheit dem Zinsnehmen entgegentrat, aber sie gerade hatte dann im Interesse ihres Besitzes allerlei Wege gefunden, auf denen man das Verbot umging und nach und nach bei dem wachsenden Handelsverkehr scheute man sich nicht, ganz offen Zinsen zu erheben, und Joh. Eck durfte es auf einer Disputation zu Bologna wagen, für die Rechtmässigkeit desselben einzutreten (vgl. Wiedemann, Joh. Eck. Regensb. 1865 S. 60 ff.). In die vielfach erörterte Frage griff auch Luther 1519 in seinen beiden Sermonen vom Wucher ein (E. A.2 16, 77 ff. W. A. VI, 1 ff.). Auch er verwirft das Zinsnehmen, namentlich dann, wenn das Kapital nicht auf einem Grundstücke lastete (Zinskauf), sondern etwa in Kaufmannshänden war, aber mit anderer Begründung. Dass es durch das Gesetz verboten ist, ist ihm nicht entscheidend, obwohl auch er sich darauf beruft, sondern die darin zu Tage tretende Lieblosigkeit und falsche Gewinnsucht, die Abneigung, selbst mit dem Gelde zu arbeiten, die mit dem Mangel an Gottvertrauen zusammenhängt, indem man sich scheue, sich selbst der Gefahr des Verlustes auszusetzen etc. Vgl. Th. Kolde, Martin Luther I, 217 ff. Melanchthon steht dagegen mehr auf dem rein gesetzlichen Standpunkte, den wir noch weiter unten beobachten werden. Am weitesten ging in dieser Beziehung ein paar Jahre

Quanquam negari non potest, quin aliqua in lege novarit Christus, quale illud est de divortio; quale item est, quod cum Judaeis praeceptum fuerit gladio legalia defendere, evangelium non jubet Christus armis defendi, imo Petro ait (Matth. XXVI, 52): Converte gladium in locum suum. Qui gladium acceperit, gladio peribit1). Tamen non est Christi primarium ac proprium officium legem condere, sed gratiam donare. Moses legumlator est et judex, Christus salvator, sicut ipse de sese testatur Joh. III (v. 17): Non misit deus filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Lex damnat, quandoquidem per nos ei satisfieri nequit; Christus gratiam peccati donat credentibus. Saepe quidem legem etiam Christus praedicat, quod sine lege peccatum cognosci non possit, quod nisi sentiamus, vim gratiae et amplitudinem non intelligemus. Proinde simul et lex et Evangelium praedicari debet, ostendi debent et pecatum et gratia. Duo Cherubim arcae impositi erant, Lex et evangelium; quare fieri nequit, ut evangelium sine lege, legem sine evangelio recte aut feliciter doceas. Et ut cum evangelio Christus legem conjunxit, ita cum lege evangelium prophetae. Habes hujus rei exempla etiam in Apostolorum concionibus in Actis; inprimis autem epistolas Pauli omnes in quibus fere primum de ratione evangelii disserit, postea paraeneses praescribit.

später Jacob Strauss von Eisenach, der es schon für Wucher angesehen wissen wollte, wenn jemand einen Pfennig über die geliehene Summe verlangte und es für nicht minder sündlich erklärte, Zinsen zu geben als zu nehmen. Vgl. über ihn und Luthers Stellung dazu Th. Kolde a. a. O. II, 118 ff. Zur ganzen Frage: ausser Schmoller a. a. O. S. 555 ff. M. Neumann, Gesch. des Wuchers in Deutschland, Halle 1865; Otto, Joh. Cochlaeus, Breslau 1874 S. 60 ff.; Funck, Gesch. des kirchl. Zinsverbotes, Tüb. 1877; Linsenmann, Conr. Summenhardt, Tüb. 1877.

1) C schiebt hier ein: Nam Evangelium spiritus iusticiam tantum tradit, quae gladio extorqueri hominibus non potest, sicut civilis iusticia.

DE VI LEGIS.

Evangelium non esse legem, sed promissionem gratiae diximus; nunc superest, ut, quae legis, quae evangelii vis sit, utcunque doceamus. Nam hinc legis et evangelii discrimen aliqua ex parte cognosci potuit. Ac principio quidem de vi legis variat scriptura ab humana ratione. Scriptura legem vocat virtutem irae, peccati, sceptrum exactoris, fulmen, tonitru. Ratio humana emendationem vitiorum et doctrinam vivendi. Sic enim vocat Cicero de legibus. Et nihil vulgo laudibus legum celebratius est, ut carni videri possit etiam insanire Paulus, cum virtutem peccati legem vocat. Sic Judaei Joan. IX (v. 28) cum se Mosis discipulos profitentur, agnoscere Christum nolunt. Proinde ut de vi legis exacte disputemus, duo hominum genera inter se conferamus.

Ex primo genere sunt, qui legem carnaliter intelligunt nec sentiunt exigere impossibilia, caeci, qui nec peccatum nec legem nec justitiam vident. Sunt autem hypocritae Sophistae omnium seculorum. Hujusmodi justitiam Paulus vocat justitiam ex operibus legis, nempe eorum, qui cum legem audiunt, facere aggrediuntur suis operibus et ad legem adferunt manus, pedes, os; cor autem non adferunt; mallent enim sine lege esse, quantumvis sibi sancti videantur. Adhuc placent voluptates, opes, honor. Hi quales sint, nemo melius quam spiritus dei dixerit. Principio fide carent, hoc est, cor eorum nihil intelligit dei et, ut scriptura loquitur, deum non requirit, hoc est non magnifacit, sed contemnit. Deinde declinant, juxta Psalmum XIII. id est, cum nec timeant deum nec credant deo, ad sua consilia deflectunt, contempto deo, per quae sibi aut ad opes aut ad dignitates viam faciunt. Praeterea etiam suis operibus conantur se justificare, cujusmodi operarios iniquitatis scriptura saepe perstringit. Ps. V (v. 10 ss.) a Davide describuntur hypocritae ad hunc modum: Quod non sit in ore eorum rectum, candor; quod interiora sint

« PoprzedniaDalej »