Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

bonum, nempe creatura quaepiam, posse igitur et maius bonum diligi1). Scilicet 2) hic est sermo Christianorum,

1) Gemeint sind zunächst wieder Scotus und Gabriel Biel. Ersterer schreibt In sent. lib. III dist. 27: Et haec procedunt de cognitione et amore naturali, qua homo ex cognitione et amore sui ascendit ad cognitionem et amorem dei: quia enim naturaliter homo se ipsum diligit amore amicitiae diligit etiam omne quod sibi bonum est amore concupiscentiae et ita deum suum summum boпит. Et quoniam ex eo quod cognoscit deum esse bonum suum, cognoscit eum in se bonum, ideo ex amore concupiscentiae assurgit ad amorem dei amicitiae. Der Trugschluss liegt daran, dass der Mensch das liebt, was ihm gut scheint, nicht notwendig das, was an sich gut ist, so dass also das Urteil über die Güte des zu liebenden Gegenstandes von seiner eigenen sittlichen Beschaffenheit bedingt und ein rein subjektives ist. Noch weiter geht unter ausdrücklicher Berufung auf Scotus Gabriel Biel, der in der dilectio dei super omnia das letzte und vollgenügende Ziel der Selbstbefähigung für die gratia infusa sieht: In sent. lib. II dist. 28 L: actus dilectionis dei super omnia est dispositio ultima et sufficiens de congruo ad gratiae infusionem: qua existente simul tempore gratia infunditur; hoc tamen non est propter impotentiam liberi arbitrii absolute, posset enim actum dilectionis dei super omnia elicere ex suis naturalibus, etiamsi gratia non infunderetur, sed ex liberalitate dei gratiam liberaliter infundentis libero arbitrio aliqualiter bene disposito. Etiam actus ille tamquam dispositio praecedit gratiae infusionem natura, etsi non tempore. Et ideo non requiritur gratia ad eliciendam actum illum, quo disponitur ad suscipiendam gratiam simpliciter, sed superadditur actui tamquam praeviae dispositioni, qua subjectum disponitur ad susceptionem gratiae. Gegen beide Auslassungen hatte sich Luther schon 1517 sehr energisch in seinen von Franz Günther verteidigten Thesen ausgesprochen; vgl. Nr. 18: Diligere Deum super omnia naturaliter est terminus fictus sicut Chimaera. Nr. 20: Actus amicitiae non est naturae sed gratiae praevenientis. Nr. 26: Actus amicitiae non est perfectissimus modus faciendi quod est in se, nec est dispositio perfectissima ad gratiam Dei aut modus convertendi et appropinquandi ad Deum. Nr. 27: Sed est actus iam perfectae conversionis tempore et natura posterior gratia etc. Erl. Ausg. I, 316 ff. Weim. A. I, 224 f.

2) Scilicet auch hier wieder wie schon mehrfach ironisch.

[blocks in formation]

quem Paulus vult esse sale conditum? Adeo hoc est et festivum et mere Aristotelicum et Aristotelicis dignum theologis commentum. Primum ea est amoris natura, ut non amemus, nisi quae nobis bona, tum iucunda tum commoda videntur, adeoque quidquid amamus, nostri commodi respectu amamus. Amas opes, amas pecuniam, non quod ipsa per sese bona res sit, sed quod usibus vitae tuae servitura videtur. Sic deum non amas, quantumvis bonum, nisi tuis rationibus tibique utilem esse senties. Jam etiam, si hac ratione respectu tui commodi amares, serviliter amares et pravo perversoque adfectu naturae planeque peccares. At ne sic quidem unquam amas; neque enim ex deo ulla commoda sentiuntur, nisi per spiritum sanctum jam cor sit purificatum et insculpta sit puro pioque cordi dei beneficentia. Quid autem, cum conscientia tibi deum ostendit iratum, interminantem perpetuam mortem et illud horrendum tempus vultus sui? sic 1) David ait. Hîc cum non bonorum, sed malorum tantum sensu, nempe poenarum, quae a deo infliguntur, tangatur, quaeso eo potest advertere animum natura humana, ut amet, ut benigne ferat etiam inferorum poenam? Atqui ubi conscientia perculit animum, jam ita aversatur, et exhorret deum ut carnificem crudelem et vindicem, et, quod est atrocissimum, iniquum. Hîc, Sophistae, quid illi vestri actus eliciti, quid illa egregia vestra voluntas, quam finxistis, efficiet? Annon ille irae dies 2), ille ignis declarabit, nihil nisi mendacium et cerussam 3) esse humanas illas liberi arbitrii justitias et omnem gloriam carnis esse veluti foeni gloriam? Nonne ignem ac caliginem, immo ipsam etiam Mosi faciem reformidabat Israel, cum lex promulgaretur?

1) So auch B; erst die Ausgabe von 1522 (C) hat das richtige sicut. Mel. meint Ps. XXI, 10: pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui.

2) Wohl eine Hindeutung auf das Lied des Thomas a Celano: Dies irae, dies illa.

3) Cerussa, Schminke.

Nonne commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota, quoniam iratus est eis deus? Sed hac de re infra, ut spero, multa satis dicemus, ubi de legis vi disseretur. Habes, lector, hîc primum, non amari, nisi quae commoda sunt. At deus nullius commodi respectu amari vult, sed liberaliter. Neque enim deum amat, sed sese, qui commodum amat et contra pravum hunc amorem quam multa passim scripturae monent! Subjicienda est et alia quaedam argutia non admodum huic absimilis, non absurdum videri debere, quod docent, citra spiritus sancti operam posse nos ardentius amare deum, quam nos ipsos, quandoquidem saepe etiam pro caducis rebus, pro hominibus, pro amoribus, pro liberis, pro coniugibus mortem obimus 1). Hîc quid responderi debeat, ex ratione adfectuum colligendum est. Primum enim nemo gaudet mori per naturam et quorum vita pro republica, pro re familiari periclitatur, illi ipsi plane mallent vivere. Mallet enim vivere Curtius, mallet vivere Lucretia. Sed quia adeo refugit adversa natura humana, malumus non esse, quam male esse, quam algere 2). Mallet vivere Pyramus, sed quia infelicem sibi vitam arbitratur

1) Wie man bei solchen Bestimmungen die Liebe nicht als vollbewusste persönliche Hingabe, sondern als unbewussten Zug angeborner Verwandtschaft fasste, beweisen die Worte des Thomas Aq. Prim. Sec. quaest. CIX. art. 3: diligere Deum super omnia est quiddam connaturale homini et etiam cuilibet creaturae non solum rationali, sed irrationali et etiam inanimatae secundum modum amoris, qui unicuique creaturae competere potest. Er beruft sich dafür auf Aristoteles und die pantheistischen Erklärungen des Pseudodionysius. Der Mensch des Urstandes liebte Gott von Natur über Alles, und auch der gefallene Mensch braucht hierzu nur der Hülfe der gratia naturam sanans.

2) Die schon besprochene Rigorosität des Urteils über das sittliche Leben der Heiden zeigt sich auch hier. Die Anwendung, welche dem an sich so richtigen Satze, dass eigenwillige Aufgabe des Lebens meist nicht Zeichen des Mutes, sondern der Feigheit ist, hier gegeben wird, ist eine nicht richtige. (Plitt.)

futuram sine Tisbe, vult abrumpere id mali et vult una cum anima ponere. Mallet vivere Saul, sed metu dedecoris et ira et desperatione 1), velut semel finiturus cum vita omnia adversa, abrumpit vitam. Sed quid ego exactam adeo adfectuum rationem reddere contendo, cum rarae istae neces, qualis est Lucretiae, Saulis et similium sint mirabilia divinae majestatis exempla 2).

Jam quae prodidere Sophistae de merito congrui, scilicet quod ex operibus moralibus, id est, quae viribus naturae nostrae facimus de congruo 3), sic loquuntur, mereamur gratiam, ipse, lector, intelligis, blasphemias esse in injuriam gratiae dei ementitas. Etiam cum naturae humanae vires citra spiritus sancti adflatum non possint nisi pec

1) A: despiratione.

2) Divinae majestatis exempla; es wird dies zu verstehen sein nach jenem Satze Melanchthons in den Annott. zum Römerbrief H. 2a: jam et illa ipsa mala, quae fiunt, ipse ordinat ad suam gloriam. Auch in diesen von Gott nicht nur zugelassenen, sondern gewollten Selbstmorden offenbart er seine Herrlichkeit.

3) Thomas v. Aquino leugnet zwar principiell das Verdienst des Menschen bei seiner Bekehrung, indem er Alles auf Gott als das primum movens zurückführt: Quod homo convertatur ad Deum, hoc non potest esse nisi Deo ipsum convertente. Hoc autem est praeparare se ad gratiam quasi ad Deum converti. Conversio hominis ad Deum fit quidem per liberum arbitrium et secundum hoc homini praecipitur, quod se ad Deum convertat. Sed liberum arbitrium ad Deum converti non potest nisi Deo ipsum ad se convertente etc. S. th. II, 1 qu. 109 art. 6. Aber bei der Frage nach dem Zustandekommen des opus meritorium, welches die vita aeterna verdiene (und von einem Verdienen ist in der Scholastik die Rede, auch wenn die gratia als caussa efficiens gedacht wird) unterscheidet er je nach dem Gesichtspunkt, unter den man die Sache stelle, ein doppeltes: ein meritum congrui (econgruo, congruum) od. condigno (e condigno, condignum). Secundum quod ex gratia spiritus sancti procedit, kommt dem Werke condignitas zu, ist es opus meritorium vitae aeternae. Secundum quod ex libero arbitrio procedit, ist nur eine gewisse congruitas, Angemessenheit vorhanden propter quandam aequalitatem proportionis. Videtur

care, quid merebimur 1) nostris conatibus, nisi iram? Simulationes et mendacia sunt illi actus eliciti, illa fictitia proposita, illae, quas falso vocant bonas intentiones, quas praescribunt Sophistae. Quare tantum abest, ut gratiam per eas impetremus, ut nihil sit quod perinde gratiae adversetur atque illae pharisaicae praeparationes. Porro hanc impietatem pertinacissime insectatur Paulus, cum alias, tum in tota ad Romanos epistola, non aliud agens, nisi gratiam non esse gratiam, si pro operibus detur. Quis est enim misericordiae locus, si respectus est nostrorum operum? Quae est gratiae gloria, ut Paulinis verbis utar, si debetur nostris operibus? Palam Paulus capite tertio ad Romanos docet et omnes homines sub peccato esse et gratis justificari eos, qui credunt. Quid quod capite nono (IX, 31) ait, Israel sectando legem ad legem justitiae non

--

enim congruum ut homini operanti secundum suam virtutem Deus recompenset homini operanti secundum excellentiam suae virtutis. Ebenda Qu. 114 Art. 4 cf. Art. 6. Schon sein Zeitgenosse Bonaventura sprach aber von einem mereri gratiam merito congrui: Omnis radix merendi fundatur in gratia gratum faciente, cuius est facere hominem Deo dignum; propter quod nullus potest eam mereri merito condigni, sed solum merito congrui. Breviloquium V, 2 ed. Hefele S. 169. Weiter gingen die Späteren, indem sie unter dem meritum de congruo das auf die Gnade vorbereitende Handeln des Menschen verstanden. Duns Scotus in sent. II dist. 28 q. 1. Quandocunque voluntas actum huius praecepti exsequitur (Diliges Dominum Deum super omnia etc.) licet informis et disponit se de congruo ad gratiam gratificantem sibi oblatam etc. Gabriel Biel in sent. dist. 27 qu. unica concl. 4: Anima obicis remotione ac bono motu in deum ex arbitrio libertate elicita primam gratiam mereri potest de congruo. Probatur quia actus facientis quod in se est, deus acceptat ad tribuendam gratiam primam.

Potest dici quod infidelis facit quod in se est, dum arbitrium suum conformat rationi ac toto corde petit ac quaerit illuminari ad cognoscendum veritatem, iustitiam et bonum. Vgl. Melanchthons eingehende Kritik der ganzen Unterscheidung in der Apologie der Augustana bei Müller, libr. symbolici S. 90 ff.

1) So schon B, dagegen A moerebimur.

« PoprzedniaDalej »