Obrazy na stronie
PDF
ePub

apud Oxoniam recepit ordinem subdiaconi, a quodam episcopo Yberniæ, Albino nomine, tunc vicario episcopi Lincolniensis. Item ab eodem recepit ordinem diaconi. Item ordinem presbyteratus ab Hugone modo Lincolniensi episcopo: transactis quatuor annis. Probatus fuit de evangelio Dominicæ primæ in adventu et inventus est minus habens, nec intelligens quod legeret. Item probatus fuit de canone missæ: "Te igitur, clementissime Pater" etc. Nescivit cujus casus esset "Te" nec a qua parte regeretur. Et cum dictum esset ei, ut diligenter inspiceret quæ pars posset competentius regere Te,” dixit, quod Pater, qui omnia regit. Requisitus quid esset "clementissime," vel cujus casus, vel qualiter declinaretur; nescivit. Requisitus quid esset "Clemens;" nescivit. Item idem Simon nullam differentiam antiphonarum novit, nec cantum hymnorum, nec etiam de illo, "Nocte surgentes :' nec aliquid scit de Officio Divino, vel Psalterio cordetenus. Dixit etiam, quod indecens ei videbatur quod probaretur coram decano, cum jam esset ordinatus. Requisitus super quo fuisset probatus quando ordinem presbyteratus accepit: dicit quod non meminit. Sufficienter illiteratus est.

[ocr errors]
[ocr errors]

Johannes de Herst præsentavit capellanum suum Ricardum nomine, natum apud Rosam. Juvenis quidem est, et nihil scit. Dicit quod ordinem subdiaconi recepit London. a Willielmo episcopo. Ab episcopo Petro, Winton. ordinem diaconi, transactis sex annis: a Willielmo vero episcopo Cestrensi eodem anno ordinem presbyteratus. Probatus de hac collecta Adventus: "Excita quæsumus Domine;" dixit quod nihil voluit respondere. Requisitus de canone, dixit, quod nihil voluit super hoc respondere. Postquam enim suus Presbyter primo exierat ab ecclesia post examinationem, et venisset ad alios, omnes inierunt consilium unum quod non responderent. Aliqui tamen eorum in articulo responderunt postea ad magnam instantiam decani. Pos

tea requisitus noluit in ultimo capitulo examinari, et remansit suspensus.

Johannes de Erburge præsentavit capellanum Reginaldum, natum apud Windelshoram. Ordinatus sicut ipse dicit, ad ordinem subdiaconi apud Sarum. Diaconi vero et presbyt. apud Winton. transactis jam iiij annis. Probatus de hac oratione "Excita," etc. et de hoc textu canonis, "Te igitur, clementissime Pater;" nihil prorsus voluit respondere. Postea venit et obtulit se examinationi et nihil scivit, vel legere vel canere.

Capellanus de Sandhurst Johannes de Sireburn. dicit quod ordinatus fuit subdiaconum apud Cicestriam. Diaconum apud Winton. ab episcopo Godefrido, in Ybernia: et jam ministravit in prædicta capella per iiij annos. Probatus de hac oratione, "Excita,” etc. et de "Te igitur," nihil scit respondere. Probatus de cantu, de offertorio dominicæ adventus, scilicet: "Ad te levavi ;" nescivit cantare.

Item Vitalis Presbyter præsentavit ad capellam de Rotiscamp Jordanum Presbyterum, natum apud Stratton in Dorset. Ordinatus ut dicit subdiaconum et diaconum apud Sarum ab episcopo Herberto. Presbyterum autem ab episcopo Roffensi Gilberto de Glanvill. ante generale interdictum. Probatus ut alii supra, de oratione, "Excita," et "Te igitur;" nihil scit. Proposito ei libro ut cantaret, noluit cantare. Præceptum est Vitali, ut bonos capellanos inveniat et ibi et apud Sunning; vel decanus capiet beneficia in manus suas.

Item apud Erberge fuit quidam veteranus in domo Ricardi Bulloc, presbyter quidam de Rading; et cum probaretur a decano, utrum videret et utrum verba integra proferret, inventum est quod nullum verbum evangelii vel canonis integrum potuit proferre. Et ideo præcepit decanus Johanni de Erburge ne ulterius permitteret eum ministrare in capella illa.

IV.

Drationes pro rege in miffis dicendae.5

Sequuntur orationes in missis dicendæ, pro bono felici ac prospero statu Christianissimi atque excellentissimi regis nostri Henrici octavi.

UÆSUMUS omnipotens et misericors Deus, ut rex noster Henricus octavus, qui, tua miseratione, regni suscepit gubernacula virtutum omnium percipiat incrementa: quibus decenter ornatus vitiorum voraginem devitare, corporis incolumitate gaudere, hostes superare, et in tranquilla pace dum in humanis aget tam feliciter possit sua tempora pertransire, ut post hujus vitæ decursum, ad te qui via, veritas, et vita es, gratiosus valeat pervenire. Per. Secreta.

Munera, quæsumus Domine, oblata sanctifica, ut nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant, et famulo tuo Henrico octavo regi nostro ad obtinendum animæ corporisque salutem et ad peragendum in firma fide et solida pace injunctum sibi officium, te largiente, usquequaque proficiat. Per.

Postcommunio.

Hæc, quæsumus Domine, salutaris sacramenti perceptio famulum tuum Henricum octavum regem nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus diuturnam et prosperam vitam in tranquillitate ecclesiasticæ pacis obtineat: et post hujus vitæ decursum ad æternam beatitudinem, tua gratia cooperante, perveniat. Per.

56 From "Missale ad Usum Sarum: Paris. 8vo. Petit. 1516." This Mass occurs in various editions, and some of much earlier date: thus we find it, occasionally, "pro bono statu regis nostri Henrici sep

timi." I have not thought it an unnecessary addition, remembering that our present Liturgy contains special prayers for the reigning Sovereign.

V.

Modus induendi Pontificem.”7

ODUS induendi pontificem ad solemniter celebrandum: primo veniat pontifex ante altare, vel alibi, ubi dispositum fuerit: et prostratus breviter oret. Et surgens ponet se ad cathedram, et statim incipiantur psalmi consueti : "Quam dilecta" &c. ut infra. Interim ministri vel domicelli caligas cum sandalis secrete extenso superiori indumento ei subministrent. Deinde manutergium cum aqua ad lavandum deportent. Postea exuat cappam et induat amictum, albam, et stolam : et reliquias circa collum, ac deinceps tunicam, dehinc dalmaticam, et manipulum. Et tunc consedendo chirothecas manibus imponat, et annulum pontificalem magnum, una cum uno parvo strictiori annulo ad tenendum fortius superimponat. Et sudarium retortum in manu recipiat, ad faciem extergendam. Et sic sedendo post psalmos infra scriptos orationes sequentes consuetas perdicat. Et cum hora fuerit, surgat et casulam induat, et mitram capiti imponat, et baculum pastoralem in manu sua sinistra assumat, curvatura baculi ad populum conversa, cujus contrarium faciant ministri tenendo baculum vel portando. Et sic, choro canente "Gloria Patri" vel alias officium incipiente, procedat de sacrario ad altare populum benedicendo. Et veniens ante altare, deposita mitra, dicat confessionem. Qua dicta, reponatur mitra usque ad principium primæ collectæ de die, ita quod salutando populum ante principalem orationem dicat versus populum: "Pax vobis." Et deponatur mitra dum dicitur

57 From the MS. Pontifical "ad usum Sarum," in the Library of

the University of Cambridge. (Mm. 3. 21. Folio. fol. xi.)

collecta, et post collectam, dicto "Jesum Christum Filium tuum," ad hæc verba, "Qui tecum," reponatur mitra usque ad evangelium, et tunc amoveatur, recepto baculo, usque inceperit "Credo in unum." Et tunc utatur mitra usque postquam verterit se ad populum, dicendo "Orate fratres." Et hoc dicto conversus ad altare, removeat minister mitram et ponat eam super cornu altaris, quasi stando, quousque fiat benedictio super populum: missam quoque totam sicut cæteri sacerdotes dicat. Et post "per omnia" ante pacem faciat benedictionem solemnem super populum, diacono baculum in manibus tenente, et ad chorum converso, dicendo alta voce, "Humiliate vos ad benedictionem."

Chorus respondeat. "Deo gratias."

Et sic Eucharistia super patenam reposita, acceptaque mitra, et baculo in manu sinistra, et manu dextra super populum elevata, dicat benedictionem prout tempus exigit et requirit. Et postea remotis mitra et baculo, reversus ad altare dicat: "Et pax ejus." Et cætera sequentia sicut alii sacerdotes, nisi quod lotis manibus reponat mitram et resumat chirothecas et annulos, et postquam se verterit ad populum, dicat: "Dominus vobiscum," et reversus amoveatur mitra, dum dicitur postcommunio. Et iterum post orationem resumatur, ut supra in prima oratione. Et sic mitratus recedat, dicendo evangelium: "In principio," cum psalmo, "Benedicite sacerdotes."

« PoprzedniaDalej »