Obrazy na stronie
PDF
ePub

sidentibus. Osculo autem pacis a rege et regina accepto, descendentes rex et regina de soliis suis, et accedentes humiliter ad altare, percipient corpus et sanguinem Domini de manu archiepiscopi, vel episcopi missam celebrantis. Perceptis tam a rege quam a regina corpore et sanguine Christi, ad dicta solia redibunt immediate. Quibus in sedibus suis residentibus, incipiatur a cantoribus Communio.

Intellige clamorem meum, intende voci orationis. meæ, Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine.

Postcommunio.

Hæc nos, Domine, communio purget a crimine, et famulum tuum .N. regem nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus et ecclesiasticæ pacis obtineat. tranquillitatem, et post istius temporis decursum ad æternam perveniat hæreditatem. Per Dominum.65 Alia postcommunio pro rege et regina.

Præsta, quæsumus omnipotens Deus, ut per hæc mysteria quæ sumpsimus, rex noster et regina nostra N. et populus Christianus semper rationabilia meditantes, quæ tibi sunt placita et dictis exequantur et factis. Per.

64" Corpore vero Domini a rege recepto, ministrabit ei vinum ad utendum post perceptionem sacramenti abbas Westm. vel is qui vicem ejus pro tempore ge'rit, prout dictum est, de calice lapideo de regalibus; ac etiam reginæ post regem de eodem calice prædictus abbas ministrabit, in signum videlicet unitatis. Quia sicut in Christo sunt una caro

foedere conjugali, sic etiam de uno calice participare debent. Perceptis tam, etc." Liber Regalis, and the margin of the Pontifical.

65 The order for K. Edwd. II. ends here: with the rubric: "Finit consecratio regis." Nor is this second post-communion in the Royal MS. 12. D. iij., or, in the Evesham pontifical.

Expleta missa, descendent rex et regina de soliis suis, et procedent ad magnum altare, pontificibus et magnatibus ipsos comitantibus. Qui mox ad altare cum pervenerint, dictus pontifex qui missam celebravit, et eisdem vestimentis quibus fuerat prius pontificaliter indutus, altaris ministris, ut prius indutis, cum ceroferariis et thuriferariis reverenter ipsum præcedentibus, usque ad feretrum sancti Edwardi est devote incessurus, rege et regina suis indutis regalibus, cum dictis pontificibus et proceribus, dictum episcopum subsequentibus. Quo cum pervenerint ante altare dicti feretri, dictus pontifex deponat coronas de capitibus eorum, ponetque eas super altare præfatum: et cætera.66

[blocks in formation]

super dictum altare reponenda. Eritque ibi locus clausus, juxta altare, cum curtinis, per regios ministros præparatus, in quo rex de suis ut prædictum est exutus regalibus, usque ad tunicam sericam et camisiam, ac caligas regales et sandaria, a dicto magno camerario aliis vestibus de novo erit reindutus. Regina interim coram dicto altare regem expectante, deponet etiam rex dictas caligas et sandaria, quæ a dicto camerario prædicto abbati Westmonasteriensi vel locum ejus tenenti integre restituantur, et aliis caligis et sandariis induetur a camerario præfato.

"Rex" igitur ut prædictum est

c Camerarius reinduit regem. d Processus regis ad altare feretri.

aliis vestibus honorifice reindutus, procedet humiliter ad altare feretri antedicti. Quo cum advenerit, dictus archiepiscopus, sive episcopus, revestitus eodem modo quo fuerat quando missam celebravit, alias coronas capitibus regis et reginæ reverenter imponet. Qui sic a dicto pontifice coronati, et sceptra tantum de regalibus in manibus portantes, a dicto feretro per magnum altare, et dictum pulpitum ascendentes, per medium chori eadem via qua venerant in ecclesiam, prænominatis comitibus prædictos gladios coram rege deferentibus, cum magna gloria sunt reversuri.

"Et sciendum quod exterius indumentum, quo dictus rex illo die ante coronationem fuerat indutus, pertinet ad monachum qui habet pro tunc custodiam vestibuli

[blocks in formation]

k

"Dicta vero sceptra liberabuntur, statim finito prandio et rege thalamum ingresso, abbati Westmonasteriensi sive alio monacho ad hoc assignato, per manus dictorum regis et reginæ, ut una cum aliis regalibus in dicto monasterio, prout per bullas papales, et regum chartas, ac antiqua et semper observata consuetudine, plenius habetur; quod sit locus regiæ institutionis et coronationis, ac etiam repositorium regalium insignium in perpetuum, sub hac enim ratione in rescriptis papalium privilegiorum et regalium cartarum, ecclesia præfata, scilicet ecclesia beati Petri Westmonasterii, diadema regni nominatur, caput pariter et corona, tanquam ea quæ sola inter ceteras Angliæ ecclesias speciali prærogativa præfulget.

'Servit ea die senescallia comes Leceystriæ, licet comes Norfolchiæ illud sibi vendicaverit obsequium. De mappario serviet .N. de Hastyng, qui extractas post prandium mappas tanquam suas recipiet. Salarium et cultellos apponet .N. de Bello Campo de Dumely, cujus est officium panetariæ. De officio pincernariæ serviet comes de Arundell."

In the above the word " pincerna" or pincernarius" is thus

h

66

Conventus habet illo die de

[blocks in formation]

explained by Ducange. "Qui vinum convivis miscet. Catholicon parvum, Pincerna, Bouteiller. Joan de Janua. Pincerna dicitur vini dispensator, vel potius propinator, qui porrigit ex officio poculum domino suo."

The word "simila" also occurs, which is thus explained by Ducange. "Simila, ut simenellus, panis ex simila, vel etiam placentulæ species, quæ alibi foliata dicitur." "Panis similaceus, ex Simila, Græcis σuidaλirns, cui σεμιδαλίτης, secundum inter panes bonitatis locum assignat Galenus lib. 1. de aliment. Anglis simnelbread. Inde regiis mensis ministrari olim solitus. Liber de situ ecclesiæ Belli in Anglia. Constituens in primo monachis ejusdem ecclesiæ ad cotidianos usus panem regiæ mensæ aptum, qui Simenel vulgo vocatur. Bromptonus ann. 1044. "Eo die præcentor loci recipiat de fisco regio dimidiam marcam, et conventus centum simenellos, et unum modium vini." Glossarium in verb.

Spelman in his glossary says that the simnels were made of the best, and not of any inferior wheat: "Panis purior, sic dictus, quod a simila, hoc est, puriori farinæ parte efficitur." This certainly would have been a reason why the simnels should be especially given to the monks of Westminster, on the festival of a coronation. At any rate it is to be hoped that, whatever they were made of, they were more tempting to look at, (of the taste I cannot speak) than simnels of the present day, which are really offensive in their appearance; * and cannot but be, as another old writer, Constantinus Africanus, has described them, "very indigestible," although possibly "very nutritious." We must commiserate the daily fare of the convent of Westminster, when simnels, such as these, were an extraordinary treat.

The town of Devizes, in Wiltshire, has long been famous for these "simnels:" and at present, I am told, they are made of

flour, yeast, saffron, currants, and spice. They are first boiled, and afterwards baked.

Officium Coronationis Reginae.

VOL. III.

E

« PoprzedniaDalej »