Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qualiter processiones fiunt causa

venerationis, scilicet ad suscipiendum Archi

episcopum, proprium Episcopum, Le

gatum vel Cardinalem, Regem
vel Reginam.

Drdo ad recipiendum processionaliter Praelatum, etc.

IUNT autem quædam processiones venerationis causa ad suscipiendum archiepiscopum, proprium episcopum, legatum vel car

dinalem, regem vel reginam, quæ eodem modo et habitu ordinantur per omnia quo in die nativitatis Domini. Procedunt autem per medium chori et ecclesiæ, per ostium occidentale usque ad locum destinatum, ibique ad personam suscipiendum in processione duæ excellentiores persona in capis sericis in revertendo suscipiant post thurificationem et aquæ benedicta aspersionem, cantore incipiente responsorium: videlicet, contra archiepiscopum, proprium episcopum, legatum vel cardinalem, dicatur responsorium:

Summæ Trinitati.

Contra regem dicatur resp:

Honor virtus.

Contra reginam resp:

Regnum mundi.

Eadem quoque via qua accesserint, usque ad gradum altaris adducant. Finito responsorio cum suo versu, a toto choro sequatur :

Kyrieleyson.

Pater noster..

Christeleyson. Kyrieleyson.

Deinde super archiepiscopum, proprium episcopum, vel legatum, vel cardinalem, cum prosternant se in oratione ad gradum altaris, dicat episcopus in capa serica : Et ne nos inducas.

Salvum fac servum tuum, Domine.
Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
Nihil proficiat inimicus in eo.

Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Domine exaudi.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Concede, quæsumus Domine, famulo tuo metropolitano nostro, vel episcopo, vel prælato, ut prædicando et exercendo quæ recta sunt, exemplo bonorum operum animas suorum instruat subditorum, et æternæ remunerationis mercedem a te, piissimo pastore, percipiat: per Christum Dominum nostrum.

Super regem, vel reginam, in prostratione ad gradum altaris, dicat episcopus in capa serica :

Et ne nos.

Esto nobis, Domine, turris.

Domine, salvum fac regem, vel, ancillam tuam.
Mitte eis Domine.

Nihil proficiat.

Domine, Deus virtutum, converte nos.
Domine exaudi.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Deus, in cujus manu corda sunt regum, qui es humilium consolator et fidelium fortitudo, et protector omnium in te sperantium: da regi nostro, et reginæ, populoque Christiano, triumphum virtutis tuæ scienter excolere, ut per te semper reparentur ad veniam. Per Christum Dominum nostrum.

[blocks in formation]

Reconciliatio Ecclesiae pollutae, sive Coemeterii.

« PoprzedniaDalej »