Obrazy na stronie
PDF
ePub

Unguatur et consecretur caput tuum cœlesti benedictione, in ordine pontificali, per sacri chrismatis et olei unctionem, et nostram benedictionem. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

:

illiberales tertio, ut ad benedicendum, et sacramenta conficienda idonei reddantur: quarto, ut ad ligandum et solvendum habiliores efficiantur. Item, non sufficere episcopis, quod eorum in inferiori sacerdotio manus inunctæ fuerint, sed iterum cum consecrantur, inungi debere; tum quia ad benedicendum manus eorum sanctiores efficiendæ, tum quia sacerdotum consecratio, altarium, ecclesiarum, et cæterorum benedictio, sacramentorumque quorundam confectio tunc ipsis confertur: tum quia ad operosius ministerium, et honorificentius officium consecrantur: tum denique quia cum opes ecclesiæ in ipsorum potestate consistant, majorem largiendi habent occasionem, et ex suo statu ad pietatis, et supererogationis opera arctius devinciuntur. Chrismate vero episcopales manus, oleo presbyterales inungi; tum quod perfectionem illæ operentur, quæ chrismate bene olenti significatur: hæ illuminandis præsertim mentibus incumbant, quæ illuminatio oleo, quod ignis pabulum esse solet, convenienter exprimitur: tum quod in corpus Christi mysticum episcopi presbyteris majorem habeant potestatem; utrique vero in corpus Christi verum per se æqua

lem virtutem habeant: quæ scilicet præsertim conscientiæ puritate et nitore indiget: si quid proinde detrahi debet presbyterali unctione, quo præcellere ipsi possit episcopalis, non oleum, quod conscientiæ puritatem designat, sed balsamum, quod famæ claritatem significat, detrahendum, illudque episcopalis unctionis materiæ adjungendum. Denique infero, caput solius episcopi inungi, quia solus regiminis perfectam scientiam, solus gratiæ præsidendi perfectionem, solus regendi absolutam auctoritatem, solus perfectæ ecclesiæ caput est episcopus, solus tandem caput ecclesiæ Christum perfectius exhibet: presbyteri nec plenitudinem omnem sacerdotii sibi vendicant, nec sine episcopis aliquid gerendi auctoritatem, nec perfectæ ecclesiæ capita sunt, nec Christi perfecta exemplaria." Hallier: de sacris Electionibus, Pars. III. viij. 10. p. 464.

Much more information as to details may be found in the decretal epistle of Innocent III. de sacra Unct: the Gemma Animæ, cap. 181. Hugo S. Victor, de sacram. lib. 1. cap. 40. Morinus, de sacris ordin. Exercit. vj. and Habertus, Pontif. Ecc. Græcæ, cap. 28.

Pax tibi.

Resp. Et cum spiritu tuo.

Et nota, si plures sint qui consecrantur, hoc in persona cujuslibet singulariter repetatur.32

Postea, abstersis manibus, incipiat archiepiscopus, et dicat in modum præfationis:

Hoc, Domine, copiose in ejus caput influat, hoc in oris ejus subjecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus virtus et interiora ejus repleat, et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi, munere tuo, pedes ejus ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona tua. Da ei, Domine, ministerium reconciliationis, in verbis et in factis, in virtute signorum et prodigiorum. Sit sermo ejus, et prædicatio, non in persuabilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis. Da ei, Domine, claves regni cœlorum, ut utatur, non glorietur, potestate quam tribuis in ædificationem, non in destructionem. Quodcumque ligaverit super terram, sit ligatum et in cœlis, et quodcumque solverit super terram, sit solutum et in cœlis. Quorum detinuerit peccata detenta sint, et quorum dimiserit, tu dimittas. Qui maledixerit ei, sit ille maledictus: et qui benedixerit ei, benedictionibus repleatur. Sit fidelis servus et prudens, quem constituas tu, Domine, super familiam tuam; ut det illis cibum in tempore opportuno, et exhibeat omnem hominem perfectum. Sit solicitudine impiger, sit spi

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

ritu fervens. Oderit superbiam, humilitatem diligat, nec eam unquam deserat, aut laudibus aut timore superatus. Non ponat lucem tenebras, nec tenebras lucem: non dicat malum bonum, nec bonum malum. Sit sapientibus et insipientibus debitor, ut fructum de profectu omnium consequatur. Tribuas ei, Domine, cathedram episcopalem, ad regendam ecclesiam tuam, et plebem sibi commissam. Sis ei auctoritas : sis ei potestas: sis ei firmitas. Multiplices super eum benedictionem, et gratiam tuam: ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idoneus, et tua gratia possit esse devotus:

Terminando secrete: Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti Deus. Per omnia sæcula sæculorum.

Et respondeant omnes: Amen.

Et tunc sequatur33 oratio elevata aliquantulum voce, et manu super eum dextera extensa.

Oratio.

"Hic imponatur mitra capiti ejus :

"Benedictio annuli. Sanctifica, quæsumus Domine, annulum

33 There is great variety here between the pontificals. I shall first state the order of the Winchester MS. "Alia. Pater sancte, omnipo- istum, ut famulus tuus, N, gestatens Deus, etc. tor illius, quem in ordinem epis"Benedictio de septiformi copalem electum sacravimus, fide Spiritu.

[blocks in formation]

sit plenus, operatione sincerus, in revelandis atque claudendis sacris mysteriis, salubri semper consideratione, discretus. Per.

Cum datur annulus. Accipe annulum discretionis, et honoris, fidei signum; ut quæ signanda sunt signes, et quæ aperienda sunt prodas, quæ liganda sunt liges, quæ solvenda sunt solvas, atque creden

Pater sancte, omnipotens Deus, qui per Dominum nostrum Jesum Christum ab initio cuncta creasti, et postmodum in fine temporum secundum pollicitationem quam Abraham patriarcha noster acceperat, ecclesiam quoque sanctorum congregatione fundasti, ordinatis rebus per quas legibus a te datis disciplinæ religio regeretur præsta ut hic famulus tuus sit tuis ministeriis cunctisque fideliter gerendis officiis dignus, ut antiquitus instituta sacramentorum possit mysteria celebrare,

tibus per fidem baptismatis lapsis et pœnitentibus, per ministerium reconciliationis januas regni cœlestis aperias, cunctis vero de thesauro dominico nova et vetera proferas, ad æternam salutem omnibus consolatio factus gratia Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit, etc.

"Benedictio baculi. Sustentator humanæ, etc.

"Cum datur baculus. Accipe baculum pastoralis officii: et sis in corrigendis vitiis pie sæviens, judicium sine ira tenens, cum iratus fueris misericordiæ reminiscens.

"Postea archiepiscopus ut incepit missam, peragat."

We have in the Bangor pontifical much omitted, which is ordered in both the Winchester and Sarum MSS.

"Tunc cantet clerus communiter hanc antiphonam.

"Unguentum in capite, etc. Et per unumquemque versum psalmi repetat communiter clerus antiphonam.

[ocr errors][merged small]

cem consecrans cum chrismate, dicens:

"Deus, et Pater, etc. "Benedictio baculi pastora lis: Sustentator humanæ, etc. "Cum datur baculus pastoralis, dicat ordinator: Accipe baculum, etc.

"Benedictio annuli: Creator et conservator, etc.

"Ad annulum digito imponendum: Accipe annulum, etc. "Benedictio mitræ: Deus, cujus providentia, etc.

Cum datur mitra dicatur: Deus, qui mitræ, etc.

Data mitra, det ei codicem evangeliorum, dicens: Accipe evangelium, etc."

Then follow the reading of the Gospel, and the proper mass: with no direction as in the text, below, for the mass which the newly consecrated bishop was to say.

The Exeter pontifical follows the order of the Bangor MS. after the antiphon: which according to the Use of that Church, had already been said, see above, note 32.

et per te in summum ad quod assumitur sacerdotium consecretur. Sit super eum benedictio tua, licet manu nostra sit porrecta. Præcipe, Domine, huic pascere oves tuas, ac tribue ut in commissa gregis custodia solicitus pastor vigilet. Spiritus huic Sanctus tuus cœlestium charismatum divisor assistat, ut sicut electus gentium doctor instituit, sit justitia non indigens, benignitate pollens, hospitalitate diffusus; servet in exhortationibus alacritatem, in persecutionibus fidem, in caritate patientiam, in veritate constantiam, in hæresibus ac vitiis omnibus odium sciat, in æmulationibus nesciat; in judiciis gratiosum esse sinas, et gratum esse concedas. Postremo omnia a te largiter discat, quæ salubriter tuos doceat. Sacerdotium ipsum opus esse existimet, non dignitatem. Proficiant ei honoris augmenta, etiam ad incrementa meritorum: ut per hæc sicut apud nos nunc asciscitur in sacerdotium, ita apud te postea asciscatur in regnum.34

Benedictio de septiformi Spiritu, sic:

Spiritus Sanctus septiformis veniat super te, et omnis benedictio, quæ in scripturis sanctis scripta est, super te veniat. Confirmet te Deus Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, ut habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum.

Resp. Amen.

Post hæc chorus cantet hanc antiphonam:

Unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus. Mandavit Dominus benedictionem in sæculum

34 This long prayer, and the benediction which follows, also seem to have been peculiar to the Church of England: and as we

find it in the pontifical of Dunstan, but not of Egbert, to have been introduced about the 10th century.

« PoprzedniaDalej »