Obrazy na stronie
PDF
ePub

adversa fortiter tollerent, et divino amore subjiciant. Accipiunt et textum evangeliorum de manu episcopi, per quem intelligant se esse præcones evangelii Christi. Nam sicut lectoribus vetus Testamentum, ita diaconibus novum prædicare præceptum est, præcipue evangelium, quod solis ipsis in ecclesia pronunciare licet. Ad ipsos pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quæ aguntur in sacramentis Christi; in baptismo scilicet, et in chrismate, in patena et calice, oblationes etiam inferre et disponere in altari, componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, evangelium prædicare et apostolum. Ad ipsos quoque pertinet officium precum, et recitatio nominum. Ipsi præmovent aures ad Dominum; ipsi hortantur orare; ipsi clamant, et pacem ipsi annunciant. Hoc officio usus est Dominus, quando post cœnam proprio ore et propriis manibus sacramenta confecta dispensavit, et quando apostolos dormitantes excitavit ad orationem, dicens, Vigilate et orate ut non intretis in tentationem.

Admonitio ad sacerdotes, qui septimum locum

obtinent.

EPTIMO loco subsequitur ordo presbyterorum, qui

SEP

in veteri Testamento a filiis Aaron sumpsit initium. Nam qui tunc sacerdotes vocabantur, hi sunt qui nunc presbyteri, et qui tunc dicebantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores Græci presbyteros vocant. Debent enim presbyteri seniores esse populo Dei, non tantum ætate temporis, quantum prudentia morum, et maturitate bonæ conversationis, sicut scriptum est, Senectus venerabilis est non diu

turna, neque annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Distat tamen hoc tantum inter pontifices et hujus temporis sacerdotes, quod solum pontificibus addita est clericorum ordinatio, basilicarum dedicatio, sacri chrismatis consecratio, manus impositio, et communis super populum benedictio. In aliis autem sacramentis, sive catechizandi, sive baptizandi, sive missam celebrandi, et consecrandi corporis et sanguinis Christi, sive in ecclesia verbum faciendi, communis est utrisque dispensatio. Summis ergo sacerdotibus supradicta idcirco singulariter reservata sunt; ne eadem prorsus auctoritas potestatis, ab omnibus passim vendicata, inferiores erga suprapositos insolentes redderet, et soluto obedientiæ vinculo, scandalum generaret. Presbyteri successores et vicarii sunt septuaginta discipulorum, qui præcedebant Dominum Jesum in omnem civitatem, et locum quo ipse erat venturus. Ita quippe presbyteri, qui adjutores sunt episcoporum, rudes populos catechizando initiant, baptizando unitati ecclesiæ incorporant, ut in omnibus sacramentis usque ad manus impositionem populo Dei ministrant. Episcopi vero successores sunt apostolorum, qui ex necessitate adjutorium et supplementum sui officii, in tanta multitudine populorum regendorum, ministerium sibi expetunt sacerdotum, sicut Moyses in eremo septuaginta viros elegit prudentes, quorum consilio et auxilio, multitudinem tantam facilius gubernaret. Sive ergo inferioris sive superioris sint ordinis sacerdotes, id est, sive presbyteri, sive episcopi, vicem gerunt summi pontificis, dum populos delinquentes ad pœnitentiam vocant, et orationum suarum medicamento sanant, unde dicit apostolus, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Obsecramus

ergo pro Christo, reconciliamini Deo. In hoc igitur vice mediatoris funguntur sacerdotes, quod Deum pro peccatis populi exorant, et pœnitentes absolvendo Deo reconciliant. Quapropter convenit ut tanquam boni mediatores inter homines et Deum, et præcepta Dei ad populum deferant, veritatem prædicando, et preces populi Deo offerant, pro peccatoribus intercedendo. Mediator autem, ut ait apostolus, unius non est, quia discordes reconciliare non potest, qui utrumque societatis pace et amicitiæ vinculo consors non est. Et idcirco sacerdotes cum Deo pacem habere, per eminentiam sanctitatis, et cum proximis concordiam servare debent, per affectum compassionis. Quales ergo debeant esse presbyteri, apostolus scribens ad Titum insinuat, dicens, Hujus rei gratia reliqui te Crete, ut constituas per civitates presbyteros, quemadmodum tibi disposui. Siquis sine crimine est, unius uxoris virum, habentem filios fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditus. Oportet enim episcopum sine crimine esse. Qua sententia ostendit etiam presbyteros sub episcoporum nomine taxari. Unde ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribit, de presbyteris tacens, quos sub nomine episcoporum intelligendos relinquit. Quapropter tales etiam in ecclesia presbyteros constituendos esse sicut episcopos, et apostolus asserit, et canones apostolicam auctoritatem secuti testantur. Presbyteri cum ordinantur, episcopo eos benedicente, et manus super capita eorum tenente, omnes presbyteri qui præsentes sunt, manus juxta manus episcopi, super capita eorum levant, et Spiritum Sanctum super eos qui ordinantur, invocant. Unguntur presbyteris manus sicut episcopis, ut cognoscant se hoc sacramento gratiam consecrandi accipere, et opera misericordiæ pro viribus exercere debere erga omnes.

Unctio capitis specialiter ad episcopum pertinet, ut intelligat se vicarium esse illius de quo scriptum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ. Hi, post invocationem Spiritus Sancti, stolam super utrumque humerum accipiunt, quæ in modum sustentaculorum dextrum latus munit et sinistrum, ut ex hoc intelligant, se per hoc armis justitiæ a dextris et a sinistris esse munitos, ut eos nec adversa frangant nec prospera extollant. Accipiunt et calicem cum vino, et patenam cum hostiis, de manu episcopi, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant placabiles Deo hostias offerendi. Ad ipsos namque pertinet, sacramentum corporis et sanguinis Domini in altare Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. Hoc officio usus est Dominus noster Jesus Christus quando post cœnam, panem et vinum in corpus suum et sanguinem suum commutavit, et ut in memoriam suæ passionis idem facerent discipulos monens instituit. Hoc quoque excellenter officium implens exhibuit, quando ipse sacerdos et hostia se ipsum Deo Patri in ara crucis, propter peccata generis humani, obtulit, et per proprium sanguinem sancta æterna ingrediens, cœlestia et terrena pacificavit. In quo apparet quanta sit excellentia sacerdotalis officii, per quod quotidie in altare passio Christi celebratur, et reus quisque a peccatis conversus Deo reconciliatur. Quibus omnibus de sacerdotali officio breviter pertractatis, admonendi sunt Christi sacerdotes, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, sic excellant vitæ sanctitate, ut plebs eis commissa atque eorum disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat, et ad præmia perveniat sempiterna.

Decretum de electo Episcopo.

Consecratio electi in Episcopum.

« PoprzedniaDalej »