Obrazy na stronie
PDF
ePub

apud Deum, cum autem tunc nihil nisi Deus solus esset, manifeste intelliges, necessario fuerit hoc verbum. Nam cum nihil possis dare aliud quod fuerit nisi Deum et verbum dixerim quod apud Deum fuerit, ergo nihil aliud a Deo, sed ipse Deus necessario sequitur fuisse hoc verbum'. Unde non est necesse 5 quod ista omnino per transpositionem sic ordinentur 'et verbum erat Deus', ut multi volunt, imo aptius, ut Iohannes posuit, ordinatur, ut sit sensus: Deus erat verbum, hoc est, ipsa divinitas ipsummet, inquam, erat verbum, non aliquid quod apud Deum et non tamen Deus esset ipse.

In hoc igitur signo, velut magi Pharaonis, defecerunt maximi haeretici 10 Ariani: nam principia duo admiserunt, secundum quae esset aeternus qui apud Deum et distinctus a Deo. Sed interim negabant, secundum quod esset Deus: imo et hoc ipsum admiserunt, sed nuncupative. Quare patet, quod ista oratio, si dimittitur in praesenti ordine quo eam Iohannes posuit, fortius contra Arianos facit quam si ad alium modum ordinetur, Imo invicta 15 est contra eos illo ordine, hoc autem invalida. Nam illi istud admittunt, ut dixi, 'verbum erat Deus', sed hoc summe negant 'Deus erat verbum'. Imo puto, quod praecise sic sit contra Arianos ordinata, ut cum dixerat 'et verbum erat apud Deum', mox addit 'et Deus erat verbum', quasi diceret 'erat apud Deum, sed tamen ipse Deus erat hoc verbum'.

20

Quare repetamus omnia. In principio erat verbum, quia non coepit cum aliis fieri: aliud enim iam esse, imo fuisse, et aliud iam fieri. Omnia autem in principio fiebant, sed in eorum fieri ille iam fuerat. Et verbum erat apud Deum, i. e. non erat solum, nec tamen nusquam, sed apud Deum. Ac per hoc iam distinguitur a Deo, multo magis a creatis, in quorum prin25 cipio erat, Quia per 'erat' tollitur eius initium sed per 'apud' ponitur eius distinctio a Patre. Itaque et aeternus est et distinctus. Igitur non patitur se intelligi solum fuisse, quando apud Deum fuit ('Apud' enim non solitarium indicat), Et tamen nec incepisse, quia cum omnia inciperent, ipse erat et non incepit. Sed ne quis dicat 'bene esto, fuit aeternus et Filius a Deo, ergo 30 diviserunt inter se divinitatem, vel ipse non ideo erat Deus aeternus, sicut solis radius coaeternus ei est, sed non ideo est sol ipse'. Huic nequitiae Arianae occurrit dicens 'et Deus erat verbum', i. e. licet distinctus, non tamen diversus et alius Deus, sed ipse Deus, hoc est: quicquid pertinet ad esse Deum, seu plenitudo divinitatis totaque Deitas erat ipsum verbum, quia 35 nonnisi Deus unus, imo et totus Deus in verbo, totus Deus in Patre. Verum ergo est, quod Pater est Deus, Filius Deus, et hoc non solum, sed etiam Deus est Pater, Deus est Filius, i. e. quicquid est Deus, hoc est Pater, et quicquid est Deus, id ipsum est Filius. Unde hic contemnenda suppositio modernorum logicorum, quam vocant completam: non enim dico quisquis est Deus, est 40 Pater vel Filius', ut personas confunderem, sed 'quicquid', i. e. tota natura

15 ista

[ocr errors]

3

Dei, 'est Pater et Filius', ut unitatem Substantiae asseram: 'quicquid enim
non personalia sed essentialia significat et distribuit, ‘quisquis' autem personalia,
quorum hoc generis masculini, istud neutrius, sicut alius et aliud. Unde patet,
quod nec suam logicam satis intelligunt, quando hanc falsam asserunt 'quicquid
est Deus, est Pater'. Subsumunt enim 'sed Filius est Deus, ergo Filius est s
Pater'. Sed est Fallacia Figurae dictionis et sub termino essentiali distributo
subsumitur terminus personalis. Unde multo melior modus potest assignari,
quo salvetur veritas huius Articuli et regularum Syllogisticarum, quam
a Cameracense assignatur, iste scilicet, quod omnis Syllogismus ex terminis
divinis, qui infert conclusionem falsam, certissime peccat secundum Fallaciam 10
aequivocationis vel Figurae dictionis. Et hinc fit, ut non omnes propositiones
divinae possint intrare formam Syllogisticam, et si intrant, faciunt hanc
Fallaciam, ut: 'omnis Pater generat, Dei Essentia est Pater, ergo Essentia
generat'. Manifeste patet, quoniam subsumitur sub termino personali terminus
essentialis, atque ita non fit subsumtio termini distributi. Quid ergo mirum, 15
si falsum concludatur? Sic etiam ibi: 'nulla divinitas generat, sed omnis
persona est divinitas, ergo nulla persona generat'. Sed sic debuit subsumi:
'sed ista divinitas A est divinitas, ergo ista divinitas non generat', Et in
priori sic: 'sed iste pater est pater, ergo iste pater generat'. Sed haec ad
Logicam pertinent latius, hic autem pro illius orationis luce 'Deus erat 20
verbum' adducta.

Sequitur: hoc erat in principio apud Deum. quia dixerat 'Deus
erat verbum', ne confundere personas videretur, repetit, quod antea dixerat,
ne illa duo prius dicta, scilicet in principio erat verbum' et 'verbum erat
apud Deum', correxisse videretur et nullam se distinctionem intelligere voluisse 25
aut non ab aeterno verbum fuisse: imo confirmat distinctionem praedictam
per assertionem reduplicatam, ut sic vere sit distinctus a patre filius, qui
tamen idem cum ipso Deus. Haec satis sunt de istis propositionibus.

Sequitur nunc videre, quod, ut praemisimus, per 'verbum' intelligat Iohannes Filium, et quare hoc faciat.

30

Primo, quod Filium intelligat per 'verbum', expresse dicit infra: et verbum caro factum est et, ne adhuc dubites, vidimus gloriam eius (cuius, nisi verbi praedicti?) quasi unigeniti a patre. Ergo unigenitus et verbum idem sunt. Unde et deinceps ipsum semper describit Filium Dei, et in 1. Juk. 1. 1. canonica sua multipliciter per 'verbum': quod audivimus et quod vidimus, 35 de verbo vitae. Idem ex aliis Epistolis Canonicis satis patet.

Secundo, quare appellet 'verbum', Multae sunt causae et optimae aliquae 1. Mai. 1, 1. et profundae. prima: videtur id ex Genesi sumsisse, ubi dicitur: dixit Deus Fist, et factum est. Ex quo textu satis accipitur verbum esse apud Deum,

19 ergo omnis pater generst 23 dixerat, Deus erat verbum, ne illa 35 vidimus

de verbo

5

Quia cum Deus dixit, sine dubio non erat verbum creatum vel humanum, cum tunc nondum aliqua res vel verbum fuerit creatum, sed per dicere seu verbum Dei coeperunt esse, ipsum autem non coepit et ita consonat id quod dixit: In principio erat verbum. Erat enim, cum per ipsum Deus iuberet, ut fierent omnia, ergo ipsum extra omnia quae iussa sunt fieri, nec tamen cum omnibus factum est, sed omnia per ipsum. Idcirco principium Euangelii Iohannis miro lumine exponit principium Genesis. Si ergo Deus dixit, igitur verbum eius distinctum est ab eo: tamen nusquam esse potuit nisi apud dicentem Deum. Ergo coaeternum et tamen distinctum ei est, ac per hoc 10 verus etiam Deus. Et quicquid est ex quo omnia facta, Deus est, cum ultra factorem et facturam non possit esse aliquid. Quo patet, ex principio Genesis suum principium collegisse, Quia istae sequentes propositiones 'in principio erat verbum' et 'verbum erat &c. velut corollaria sequuntur necessario ex

15

illis verbis Mosis 'dixit Deus: Fiat, et factum est', Quod Moses prius ipsum 1. Moj. 1, 3. appellavit verbum' quam Iohannes. nam et Propheta per Spiritum idem collegerat ex eisdem verbis, quando dixit: verbo Domini coeli firmati sunt, Vs. 33, 6. et iterum: omnia in sapientia fecisti, Et Salomo similiter ea quae de Sapientia Bs. 104, 24. Prov. 8. perorat. Secunda, quod sic aptiorem et perfectiorem viam intelli- pr. 8, 22 ff. gendi et ascendendi in Deitatem Filii et pluralitatem Personarum cum identitate 20 naturae nobis paravit.

Quod ut capiamus, notandum, quod duplex sit verbum: primum est internum, quod propriissime dicitur verbum, et perfectissimum est et repraesentativum et indicativum Filii Dei, quippe quod in sola perfectissima natura, scilicet intellectuali vel rationali, invenitur, quod ex vulgari dicto accipitur, 25 quando solet dici de cogitationibus 'ecce secum in corde loquitur', seu Mein Herh sagt mir das. Si cor tibi dicit, ergo verbum est, imo ita perfectum verbum, ut per tuam experientiam sentias, quod verbum oris incomparabiliter minus est et infirmius. Nam nulli potes per verbum oris cor movere, quantum est cor tuum motum a verbo tuo interius, sicut solemus dicere, quando nostra 30 consilia, quaerelas aut monita alii nolunt corde percipere, Es geht ihm nit zu Herzen, i. e. non movet hoc eius cor sicut nostrum. Moveret autem si ipsum internum verbum possemus in eorum cor mittere, nunc autem solum verbum externum mittimus in eorum cor, imo incomparabiliter minus movetur ab eo quam nos ab ipso interno. Quae si notasset inter alia mirabilia, quae 35 ex hoc sequuntur, ut infra dicendum est, hoc primum sequitur, quod hoc verbum est omnium verborum perfectissimum, 2 do, quod manet intus nec potest perfundi foras, 3 tio, quod memo ipsum novit nisi ipse qui habet, 4to, quod hoc verbum est consilium, cogitatio, sapientia, iudicium, veritas, intellectus ipsius hominis, 5to, quod hoc verbum non citius foras mittitur 40 seu manifestatur melius quam per verbum oris vel opus aliud corporis. Sic

[blocks in formation]

nunc cogita de Deo, quod et ipse solus secum loquitur et dicit in corde suo, primo quod est verbum omnium perfectissimum, de quo hic Iohannes loquitur, 2 do, quod manet in Deo nec potest effundi foras et extra Deum, sed manet apud Deum et est Deus. Si enim non esset Deus, posset foras effundi et separari ac aliis misceri: Sed hoc non potest, sicut nec hominis s verbum hoc potest. 3 tio, quod nemo ipsum novit nisi ipse Pater, sicut in Matth. 11,37. Euangelio dicitur: nemo novit filium nisi pater. 4to, quod hoc verbum est consilium, sapientia, veritas, iudicium, cogitatio Dei, unde Christus vocatur sapientia et veritas Dei. 5to, quod hoc verbum non aliter mittitur foras nisi unitum carni seu humanitati, quae est velut verbum visibile vel opus 10 Dei, in quo ostendit Deus, quid Christus sentiat et cogitet, unde et incarnatio Bab. 3, 2. Christi singulariter vocatur opus Dei Habac. 3. Domine, opus tuum in medio 3cf. 10,22.23. annorum, est verbum abbreviatum et consummatum. Es. 10. Speramus autem in futuro inspicere in istud verbum, cum Deus cor suum aperuerit, imo cum non effuderit verbum, sed nos introducet in cor suum, ut videamus 15 bona Domini in terra viventium, cum puram veritatem et sapientiam videbimus: interim enim manus et pedes, oculos quoque et aures ostendit et latus. Sed tunc cor quoque introspiciemus cum omnibus beatis. Non erit autem angustum hoc verbum, sicut nostri cordis, sed infinitum et aeternum, laetissimum praebens omnibus spectaculum et gaudium.

10.

Corollarium L.

20

Diabolus vel angelus potest verbum suum mittere internum et illud vehementissime movere, vel saltem potest aliquid fortius quam nostrum interius verbum est immittere, quia nos multo magis movet quam nos verbo oris hominem. Experimur enim, quam fortiter moveamur vel ad invidiam, 25 luxuriam, desperationem: quin etiam si permitteretur, certe permoveret, imo perderet quosvis. Hoc est sua cogitatio robustissima vel species aliqua, B. 59, 4. 63, quam movet per talem suam cogitationem robustissimam, ut Psalmista queritur: et fortes quaesiverunt animam meam. Sicut homo per clamorosam vocem fortius imprimit suum verbum internum, quod imprimere per se non 30 potest, ita ille per speciem fortiter a se motam in nostrum cor dirigit impetum, ut persentimus saepe et hoc, quando per potentiam nos tentat, sed quando per astutiam tentat, tunc quanto nos excedit in posse, ita et in astutia, quae tanta specie nos potest circumvenire, ut nihil sanctius nobis videatur. Disces hoc ex hominibus fraudulentis, quam mira calliditate etiam 35 astutos fallant hodie, quanto magis principes eorum! Heu quod tam securi sumus, et non timemus et nescimus tantam Diaboli astutiam! Vide quomodo haereticos et superbos fallat mira specie boni, ita ut malum nullum subtus videatur, vel etiamsi videatur, parum esse putent. Sic potest oculos nostros

[blocks in formation]

10

fascinare, ut in toto malo nullum malum videamus et in toto bono nullum bonum. Sive ergo haec faciat suo verbo interno vel aliquo vento et specie spirituali moto a verbo eius ad nostrum cor, nos tamen verbum sentimus, si volumus, quod nobis loquitur et suggerit. Si Diabolus hoc potest, quid 5 erit, quando Deus suo verbo movebit ad cor damnatorum talem speciem vel impetum? Haec erit vox virtutis et tonitru magnitudinis eius et clamor in media nocte, quae est auditio illa mala, a qua non timebit, qui hic timet Deum. nunc autem non ita clamat, sed leniter loquitur, ut est in Psalmo: i. 85, 9. audiam quid loquatur in me Dominus Deus.

Corollarium II.

Videtur quod verbum internum sit nihil distinctum ab eodem, nisi velut quaedam motio: nam videtur esse eiusmodi motio. Sed de hoc alibi et infra latius.

Secundum verbum est externum, sed hoc est propter aliud, internum 15 autem propter nos ipsos: nam per internum nobis, per externum aliis loquimur. Videamus tamen et hic, quomodo verbum divinum significetur nobis: Primo, quod hoc verbum vocatur sapientia, veritas, iudicium, si saltem est nomen tale; sed hoc totum ab interiori verbum. Secundo, quia procedit ab ore incomprehensibiliter: quis enim dicat, quomodo formetur ab ore? Tertio, 20 induit vocem. Quarto, indutum voce, cum sit unum, in multos dispergitur et multas aures replet. Quinto, maxima pars eius non venit in aures, sed in auras, ubi non percipitur ab ullo, quia aura non habet aures. Sexto, ad aures cum pertingit, quod tamen non auditur et movet, et multae aliae conditiones mirabiles, quas relinquo aliis. Quia ergo Filius Dei incarnatus 25 omnes istas conditiones habet, optime vocatur verbum. Nam primo quod sit sapientia et veritas, dictum est. 2 do, ex ore altissimo prodit, sicut Eccles. 24. dicitur, ineffabilis scilicet. 3 tio, induit vocem, i. e. carnem visi- Gir. 24, 4. bilem. 4 to, sic indutum et unum dispergitur in multos, quia a multis cognoscitur, et replet aures eorum per auditum fidei. 5 to, maior pars venit 30 in auras, quia multi increduli et pauci fideles. 6 to, ad auditum tamen venit et facit se solum audiri, i. e. solam fidem, nondum speciem exhibet, sed tamen in isto auditu intus efficaciter operatur eruditionem et salutem, sicut dictum Ps. 71. descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia . 72, 6. super terram, quod proprium est verbi: hoc enim sic cadit super homines 35 et utique Christus sic descendit per praedicationes in populos quoscunque, uti sine opere manuum pluvia, et sine meritis gratia Christi descendit. Non invenitur autem verbum in alia creatura, quamvis in iam dictis literis in qualibet inveniatur aliquid, quod ei vice verbi est et id ei facit, quod animae cogitatio vel corpori hominis verbum vocale. Quin videamus paululum pro 23 et tamen 33 Ps. 21. 37 literis

5 ad fehlt. 9 quod 17 est non mentale verbum in qualibet

« PoprzedniaDalej »