Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

unicè et nominatim fui rogatus, de Veritate quædam concipere sum aggressus. Eâ tamen lege ut non nisì post hujus vitæ periodum emanarent. Hoc est igitur opus de Veritate, sex libris distinctum, quod eum scripsisse opinor in episcopatu suo et sanè est egregium.

Porrò ejus amici, testamenti executores, fuêre Dominus Cornelius Cocx, Rythovius, D. Judocus Eelbo, divi Jacobi apud Iprenses pastor et D. Antonius Hantsame, ecclesiæ cathedralis canonici, justa et omnia de more defunctis manibus curârunt. Cumque ab iis quæreretur quis fætui huic posthumo in lucem edendo manum adhiberet: ego illis, non dico aptus, sed pro antiquâ nunquàm antiquatâ necessitudine justus debitor huic pio muneri sum visus; quod tametsi non exigui laboris fore conspicerem, tamen, qui vivo obsequium omne deferre paratus fui, hoc ipsum mortuo denegare nolui, accedente præsertim superiorum calculo et stimulo. Ità pater David. Et latina quidem edidit, anno 1609, opera, dedicans Rmo D. Carolo Masio, episcopo Iprensi; ubi in Præfatione inter alia de vernaculis sermonibus sic ait ille pater: Nihil quotidianarum concionum attingens, quod illas omnes ut habitas, ità descriptas quoque teutonicè, monasterio cuidam virginum, mediante sorore, testamento legârit.

Sed ô utinam et minimas scedulas tanti, tàm fæcundi, tamque facundi pectoris posteris typorum medio tradidissent? Fuit enim vir Deum timens et sequens in veritate cordis, charus magnatibus et populis amabilis, affabilis valdè vel pueris cum lepore quodam animi dilatantis corda cum eo honestè loquentium, sicut dicunt modò rememorantes ejus communitatem dùm eis locutus fuit. Divino totus intentus, cum timore mixto, amori, astans divinæ Majestati vox ejus cum Dei laude quasi tuba delectando audientes sonora, eo vel magis in se et aliis hujusmodi voces exquirebat musices peritus, gnarus quod Deo placeret vox laudis, et quod non rarò auditores, vel in corde jubilum, vel in pectore suspiria concitet. Similiter in prædicatione verbi Dei erat assiduus et facilis, imò pronus, adeò ut nulli unquàm ad sacrificium missæ cantandum et sermocinandum invitanti defuerit, tanto cum concursu ut quasì semper

novus, aliusque concionator videretur et auditoribus tantâ cum gratiâ, facundiâ ac luce sua sensa promebat, ut facilè ejus discursus domum referrent et in scriptis servarent. Est apud nos Eversamenses MS. codex concionum ejus de Imaginum cultu, quas unus è nostris, tum adolescens sæcularis, domum repetens collegit, ac in capita divisit, sed imperfectè. De quibus judicium quoniam ingeniosi et sagacis non gravabor hisce intexere, viri. Conciones, ait, illæ quas Rmu Iprensis, quatuor abhinc annis suaviter, nervosè, acutè coràm populo suo pro Divorum imaginibus habuit, nondùm opinor pertinaci memoriæ tuæ exciderunt, Pater observande, quæ quidem ità me jam tùm in sui admirationem rapiebant, tantùmque me suâ dulcedine perfundebant, ut domum ex frequenti ejus auditorio reversus nihil antiquiùs habuerim quàm singula, quantùm fieri posset, audita, à me ipso severè exigerem, locos undè sua deprompserat, consignarem et rudi minervâ quæ occurebant depingerem, tandemque tùm multà lectione, tum meditatione frequenti, res eo excrevit, ut libellum ex indigestâ et multiplici illâ mole conscribere, tuæque paternitati consecrare in mentem venerit.

AD ILLUSTREM VULTUM PETRI SIMONIS.

Ipra tui vultum Petri cognosce Simonis,

Proximus à primo qui tibi præsul erat.
Pabula bis denos verbi tibi præbuit annos,
Vividus exemplis, eloquioque potens.

Nùnc silet; at vivax æternùm clamat imago
Pastoris vocem noveris Ipra tui.

mi

Scripta, à morte Ri Petri Simonis, publici usus fecit Joannes David, soc. Jesu Theologus, typis Plantinianis in folio, quorum hic index:

De veritate libri vi. Apologia pro veritate catholicâ contrà Calvinum. Tractatus de Epiphaniâ Domini.

Dissertatio de puero Jesu cum doctoribus in templo disputante. Tractatus de Jesu-Christi in monte Thabor cum Moyse et Eliâ colloquio. De hæreseos hæreticorumque naturâ.

Oratio in 1 synodo provinciali Mechliniensi, 1570, habita. Oratio in 1 synodo diocesanâ gandavensi sub Cornelio Jansenio, anno 1571, habita.

Oratio funebris in exequiis ejusdem D. Cornelii Jansenii 11 Gandavensis episcopi.

Exhortationes variæ ad diversos habita.

De studio sacrarum litterarum amplectendo. Ad pastores.

De Castitate. Ad eosdem.

De vitio gulæ et de avaritiâ vitandâ.

De pœnitentiâ, de cineribus, de oleo sacro. Ad clerum Iprensem. De conceptione B. Virginis. De Assumptione ejusdem. De differentiâ partûs Evæ et S. Mariæ Virginis.

De timore Domini. Ad juventutem.

Oratio quodlibetica. An aliqua sit idonea et justa causa deficiendi ab ab ecclesiâ romanà.

Concio in festo Omnium Sanctorum.

ACTA ANNO DOMINI 1606.

Vicarius generalis episcopatûs Iprensis, sede vacante, constitutus fuit D. Carolus Van Houcke, archidiaconus Iprensis, qui videbatur aspirare ad pedum, sedemque Iprensem et qui libello suo Principibus nostris dedicato eorumdem videtur allicere gratiam.

Antonius de Hennin, pastor S. Nicolai Ipris, posteà episcopus, apud duacenses seminarium cæpit erigere ac nonnullis censum tribuere ut,

quidam qui studio litterarum navabunt operam, gratis alantur et variis exercitationibus ad theologiæ cognitionem aspirent.

ACTA ANNO DOMINI 1607.

R. D. archidiaconus Iprensis, hoc anno in Martio edebat appendicem suam de monasterio Nonnebossche ad principes nostros, sic agens: Incidi jam nuper in Origines cœnobiorum benedictinorum, hanc animi mei relaxationem, inter continuas pro sede episcopali Iprensi vacante, occupationes, dum perlego etc. Eam approbavit D. A. De Hennin, S. T. L. et cathedralis ecclesiæ Iprensis canonicus, librorumque censor, 21 martii 1607.

Cùm jam sedes episcopalis Iprensis per annum dimidiumque vacâsset, tandem ad eam vocatus et denominatus est venerabilis adm. D. Carolus Masius, decanus et vicarius generalis ecclesiæ cathedralis Antverpiensis et Serenissimarum suarum Celsitudinum eleemosynarius, qui à clero populoque Iprensi solemniter introductus die S. Joannis, primùm in Xenodochio S. Joannis ibidem condigno hospitio est exceptus.

Hic episcopus, ob nescio quam vultûs asperioris speciem, cognominabatur Audax. In festo Natalis S. Joannis-Baptiste consecrationem episcopalem accepit in suâ cathedrali ecclesiâ. Primus accepit vestem episcopalem violacei coloris, quem subsequentes sunt imitati hactenus.

Posterâ die illustrissimus Mechliniam se contulit ad synodum provincialem. Personæ hujus diœcesis ad suam Sanctitatem mittendæ, nominatæ sunt: D. Judocus Veranneman, ecclesiæ cathedralis decanus, R. P. D. Carolus d'Argenteau, abbas monasterii S. Winoci, R. P. D. Vincentius Du Bur, monasterii S. Joannis abbas Ipris; D. Carolus Van Houcke, archidiaconus; D. Ludovicus Vlamynck thesaurarius; D. Fran

ciscus de Montmorency, præpositus ecclesiæ collegiatæ S. Petri Casletensis.

Positum hoc anno insigne monumentum primiceriis episcopis ecclesiæ Iprensis, à provisoribus seminarii Iprensis, bonorum utriusque hæredes facti. R" noster Episcopus Iprensem diœcesim invisit. In octobri Bergam venit.

ACTA ANNO DOMINI 1608.

mus

Episcopus curavit vel à fundamento fabricam carceris episcopalis. 19. novembris Menenam ivit Rm episcopus noster, cum capellano suo Do Wachtendonck et secretario Do Pottelberghe, ubì, consensu Ri Domini Tornacensis, cujus in diœcesi est, consecravit templum capucinorum, quod claustrum cæptum fuit ex munificentiâ scabinorum Menenensium, accedente J. De la Costure, canonico comminiensi, anno 1602. Tùnc erat archipresbyter, thesaurarius et librorum censor D. Martinus Baccius, qui ex pastore Alostano factus est pastor Dunkerkanus, sub initium reductionis urbis ad suum regem; cujus extat volumen concionum vernaculorum, editum anno 1597.

ACTA ANNO DOMINI 1609.

Ru Episcopus cogitabat Eversamenses mutare in canonicos non regulares et admittere in unum corpus suæ cathedralis ecclesiæ; at impedita ejus voluntas operâ D. Eversamensis præpositi et solertia

« PoprzedniaDalej »