Obrazy na stronie
PDF
ePub

OPERA

COMPLETA EDITIO PRIMA

CURANTIBUS

MELCHIORE SCHULERO ET IO. SCHULTHESSIO

VOLUMEN QUINTUM

LATINORUM SCRIPTORUM

PARS QUINTA

EXEGETICA VETERIS TESTAMENTI

MAXIMAM PARTEM

DIVINITY SCHOOL

LIBRARY.

HARVARD UNIVERSITY

TURICI EX OFFICINA SCHULTHESSIANA

(F. SCHULTHESS UND S. HÖHR)

1 8 3 5.

2981 1828 v.5

cop. I

PRAEFATIO.

Longe tardius nostris votis promissisque suscepta peragitur editio Operum Zuinglii completorum, turbis rerum novarum interpellata, per quas admodum inviti quidem, verum tamen, ut quae tueri ac defendere nos religio, pietas, honestas postulabat, ut ne prodidisse vel desperata videamur, pro virili et ultra molestissimos labores devorare coacti eramus, ac typographia quoque diversis negotiis iisque nullam dilationem patientibus occupata huic operi profligando parum vacabat. Nunc vero animis viribusque sensim recollectis huc deventum est, ut Latinorum Operum volumen quintum, hoc est Exegeticorum primum, postremumque Vernaculorum in lucem simul prodeant. Ultimum Didacticorum pene non prelum evasit, atque altero exegeticorum nunc quum maxime operas exercemus. Altero autem epistolarum, cuius impatientior est expectatio, agmen claudi placet, ut sicunde quas symbolas ad numerum earum adaugendum adhuc impetrare licuerit, intertexere possimus. Sic dubitatio nulla superest, quin res proposita non ita diu absolvatur; praesertim, quum si quid nobis humanitus propediem accidat admodum defessis aetate, certi simus iuvenum egregiorum in residuum operis succedentium.

De laboribus Zuinglii exegeticis nonnihil praefari lubitum erat, quae quum per se spectata rudimenta potius videantur quam. artificia, magna cum specie existimari queat, nos melius ista in oblivionem perpetuam ire passuros fuisse quam situ vetustatis obducta denuo protraxisse in medium. Sed vero etiam tirocinia magnorum virorum noscere pretium est, multumque nostra quidem sententia et iuvat et prodest inspicere, quantis e tenebris

quam multis opibus et auxiliis destituti quibusque, non suis, sed temporum opinionibus falsis praefascinati ad litterarum sacrarum notitiam et intelligentiam adspiraverint primi ecclesiae instauratores, qua ipsa quidem facultate veritas Christianae religionis apud Evangelicos omnis censetur; quantumque intervallum comperiatur atque discrimen inter infantiam illam cognitionis et scientiae eaque artis incrementa, quibus tempora nostra gaudent. Unde nihil mirum, quod seculo nostro non minus diversa dogmatica, quam vocant, doctrina viget ab ea quae tribus ante seculis fuit; si quidem lumine uti ius fas est, atque pari spatio heroas illius aevi in utraque ratione post nos relinquere convenit; si quidem Zuinglius ipse in praefatione sui Iesaiae divinitus locutus esse videtur perinde ac Seneca, qui de rebus astronomicis agens: Veniet tempus, inquit, quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. » Necessitatem non secus, sed aliter ac rectius, hodie sentiendi sole clarius theologis evicerit quisque commentariorum S. L. a Zuinglio eiusque aequalibus elucubratorum peritus ex hallucinationibus, erroribus rerumque multarum magnarumque ignoratione, cuius nunc illi manifesti tenentur.

«

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

FARRAGO ANNOTATIONUM IN GENESIN

EX ORE HULDRICI ZUINGLII

PER LEONEM IUDAE ET CASPAREM MEGANDRUM
EXCERPTARUM

Editio princeps in lucem prodiit Tiguri ex aedibus Christophori Froschoveri anno MDXXVII mense Martio. 8. pagg. 494. Ad finem huius editionis Leo Iudae et Megander adiecerunt eam, quam supra inseruimus introductioni, notitiam de scholis illis prophetiae nomine nuncupatis. In Gualteri collectione extat haec annotationum farrago T. IV. fol. 3 b-86 a.

[ocr errors]

HULDRICUS ZUINGLIUS LECTORI SALUTEM.

Posteaquam Tiguri literas vere sacras cum humanis, non procacibus istis atque petulcis, sed puris, melioribus ac honestis, iungere constitutum esset: optime lector! sic illas tractavimus (quid enim de his nunc tam angusto loco refert dicere?) ut Latine aliquo usque praeeatur; mox Hebraicus interpres, qui pridem Ceporinus erat nunc Pellicanus est, notior quam ut hoc epistolio debeat commendari, quod recitatum est ex Hebraeorum fontibus exponat; hinc Graecam sive Septuaginta, sive septies millium interpretationem secundus vel propheta vel interpres conferat (qua nos hactenus sumus functi provincia); postremo, quae tam ex Hebraicis quam Graecanicis prodita sunt venis, tertius interpres lingua Germanica reddat (quas partes Leo noster frequentius, nonnunquam vero Megander gessit): moti sunt nonnulli, ut quae tam a nobis quam aliis diceZuinglii univ. opera. Vol. V.

1

« PoprzedniaDalej »