Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. Mulierem Aegyptiam ducit Ismael, eo quod legis et carnis figuram gerit.

Totam hane historiam longe clarissime tractat Paulus ad Galatas cap. IV. Ad illustrandum ergo totum hoc quod diximus, et ad videndum quatenus haec sint allegorica, verba Pauli exactius pervestigabimus. Paulus totus in eo est, ut fidei iustificationem ac salutem vindicet, non operum legis; deinde ut doceat hanc fidem inanem et otiosam rem non esse. Erant Galatae per pseudapostolos rursus a fide in opera adeo inducti, ut operibus iustificationem salutemque tribuerent. Hos Paulus fidus pastor, a faucibus luporum. revocans, sic alloquitur: Dicite mihi, qui sub lege esse vultis, num legem ipsam non auditis? Hoc est: vos qui operibus legis iustificari et salvari vultis, qui legem in ore, in manibus tenetis, non intelligitis legem. Quandoquidem autem ita mordicus legi adhaeretis, proferam vobis ex lege exemplum quo errorem vestrum confutem. Scriptum est, Abrahamum duos filios habuisse, unum ex ancilla, unum ex libera. Verum is, qui ex ancilla natus est, secundum carnem patus est, hoc est ex consilio carnis, id est uxoris Abrahami. Nam Sara quum se videret sterilem, dedit marito ancillam, ut ex ea liberos susciperet. Hoc carnale erat consilium. Qui vero ex libera, per repromissionem, id est ex promissione Dei, nempe Isaacus. Iam in textu Pauli sic sequitur, ἅ τινά ἐςιν ἀλληγορέμενα, quod Latinus interpres vertit: Quae sunt per allegoriam dicta. Dicere potuisset: Quae et per allegoriam exponi possunt: non enim primitus allegoriam dicta sunt, sed vere facta. Paulus autem pro nato isthic loci proposito allegoriam ex re gesta facit. Res gesta est, sed in figura : nam haec sunt duo testamenta; hoc est: duo isti filii (nam filios comparat) figurant duos populos, eos scilicet qui sub lege esse volunt, id est qui per opera legis iustificari volunt, quorum typus est Ismael. Quemadinodum autem Ismael patris haercs esse non potuit, ita filii legis et servitutis haeredes vitae aeternae non erunt: nam servus non manet in domo paterna perpetuo. Et eos qui sub gratia sunt, qui liberi a servitute sunt legis (quorum typum gerit Isaac), qui quidem sunt filii ecclesiae, sponsae Christi. Textus: Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, qui est Agar. Quasi diceret: Agar, id est, filius ex Agara natus, legem significat. Nam Agar ancilla fuit; ergo et filius. Nam si mater est libera: et proles, etiamsi pater servus est. Locus autem, ubi Ismael cum matre Agara habitavit, prope Sina est. Agar est Sina; id est Agar significat nobis montem Sina; qui confinis est Hierosolymae, hoc est Ismael frater fuit Isaaci. Servit autem cum filiis suis. Populus Agarenus, qui montem habitat in deserto, fuerunt servi. At quae sursum est Hierusalem. Ecce quam brevibus et siccis verbis Paulus utatur! Iam dicere debuit: Isaac autem habitavit Hiersolymis; haec breviter transit et dicere vult: Hierusalem aut Isaac cum matre sua Sara significat nobis ecclesiam fidelium, quae e coelo nata est (nam Hierusalem non erat e coelo nata). Ecclesia mater nostra est, et huius filii liberi sunt. Neque docet Paulus carnis libertatem, sed spiritus. Nam qui spiritum Dei habent, liberi sunt; qui

veró sic sunt liberi, legi non repugnant, in legem non peccant, neque literae neque spiritui legis repugnant.

Hierusalem ergo illa, in qua sacrificium erat et veri dei cultus, significat spiritalem Hierusalem, id est omnes fideles, veros dei cultores, significatque eos esse liberos, ita ut amplius non sint sub servitute legis, quemadmodum filii Agarae. Hoc est: ut mater Isaaci libera erat non serva, ita et ecclesiam fidelium, quae libera est, adumbrat. Haec vero ecclesia non ex Pontifice, non ex conciliis nascitur, sed e coelo, obumbrante et foecundante spiritu sancto. Qui per spiritum illustrati Christo fidunt atque eius amore ducuntur, hi vere liberi sunt; quod si liberi, et haeredes. Hoc quoque hic annotandum, quemadmodum Isaacus Abrahamo et Sarae tum tandem datus est, dum essent effeto corpore, et viribus exhaustis, ita neminem fidei fructus producere posse, qui potens vult esse operibus, sed qui peccatum suum agnoscit, atque de sese desperans ad solam Dei gratiam et misericordiam supplex accurrit.

Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, ad Abraham, Deus tecum est in universis quae agis, iura ergo per Deum. Chananaei, tametsi moribus erant corruptis et pravis, videntur tamen religione et veri dei cognitione Christianos, qui saeculis aliquot fuerunt, longe antecelluisse; imo quosdam, qui etiamnunc se pro Christianis venditant. Cuius rei argumentum evidens hic habemus: primum agnoscit divitias ac felicitatem Abrahami divini numinis munus esse; quod nos aut fato aut industriae aut divis non raro acceptum ferimus. Atque hoc in causa est, quod Abimelech tantus rex Abrahamo advenae et peregrino tam promte cedit, quod in eo numen caeleste agnoscit. Sic pietas facit: cedit deo, dat honorem deo et iis qui dei sunt. Vide autem quid plerique nostra tempestate faciant, qui optimi Christiani videri volunt, revera impii homines; qui divina voce admo' niti non cedunt, sed contumaciter ac ferociter resistunt atque obstrepunt, . et claram Evangelii lucem, quam plane agnoscunt et contra quam nihil possunt, extinguere nituntur atque etiam insidiis, dolis et variis technis contra veritatis ministros agentes odio habent deum, et pios omnes persequuntur.

Deinde fit hoc clarum, Abimelechum, ethnicum licet regem, Abrahamo non divos proponere, non patres, ut Noachum vel Hanochum, sed deum ipsum, ut iuramentum soli deo fiat. Ubi iterum discimus, ethnicos quosdam in fide et integritate Christianis plerisque longe praestantiores fuisse : adstringebant enim iuramentis ad verum deum, qui nec fallit nec falli potest. Nos non contenti deo sanctos quoque adponimus, quasi graviori poena nos obstringamus, dum iusiurandum non servaverimus, divis minus quam domino conniventibus. Tametsi, ut opinor, maiores nostri per sanctos non divos, sed ecclesiam fidelium intellexerunt, ut si periuri essent non solum deum se negare testarentur, sed insuper faterentur se dignos qui a fidelium coetu et sanctorum societate excluderentur. Sed de iuramento plura infra.

Deus fuit cum Abrahamo in omnibus quae agebat. Ubi procul dubio quisque facile discit, Abrahamum, quaecunque egit, cum deo ac

per deum coepisse ac perfecisse; nam non est malorum cooperator deus. Curemus ergo ut cogitationes nostrae, consilia, verba, facta, denique omnia in deum tendant; et erit dominus semper nobiscum.

Iura ergo mihi per Deum, ne noceas mihi, filiis meis et nepotibus meis. Summa iuramenti et foederis, ad quod se mutuo adstringunt, hic expressa est. Qua in re nos quoque discimus, quatenus foedera et pacta pangere liceat: Si scilicet ad pacem, ad tranquillitatem publicam, ad patriae contra vim defensionem amicitiae petantur, et societates iungantur. Quo quum non spectamus sed ad Philipporum Pyrrhorumque aes et aurum, ideo nunc vulgo ex foederibus foeda facta prodeunt.

Iuxta beneficium quod feci tibi, facies mihi. Nam Abimelech Abrahamo regni sui prius copiam fecerat peregrino.

Et terrae in qua versatus es peregrinus. Duplicem emphasim habent haec verba. Quasi diceret: Ego qui rex sum, potuissem te opprimere, fallere, expellere; at quandoquidem video tecum esse deum, facio tecum, licet peregrino, foedus. Secundo: Tu Abraham peregrinus es in terra mea; quare decet ut pacifice et humaniter vivas erga cos, quibus cum conversaris et habitas. Observa regis Ethnici integritatem et fidem! eum quem opprimere et circumvenire poterat, in amicitiam et societatem recipit.

Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. Verbum increpavit aut corripuit, quod Latinus ex П, iaka, traduxit, durius est, quam ut peregrino erga regem conveniat. Est ergo sensus, quod hoc de puteis in medium attulerit, violentiaeque servorum Abimelechi mentionem fecerit. Germanice: Er hat inn anzogen des frävels und mutwillens halb, so sine diener mit imn brucht hattend. Longanimis fuit et patiens Abraham : diu enim dissimulavit ac tulit, quod regis servi vi sibi puteos occuparent. At statim quum captum esse Lotun audiit, accurrit, vindicat, defendit. Sic ad iniurias suas vindicandas pii debent esse tardi; ad proximorum celerrimi.

Percusseruntque ambo foedus. De foederibus paciscendis satis supra diximus. Iam de iuramento, sine quo nec foedera nec societates nec respublicae constant, visum est pauca inserere, quod iuramenta apud Christianos in tantum abusum venisse videmus, ut quum temere et in quavis vel levissima causa praestetur et exigatur, tum magis temere et leviter violetur. Dicamus ergo quid sit iuramentum, et in quem usum inventum sit! Neque enim res nova est aut a nobis conficta, sed apud omnes gentes sacrosancta et inviolata. Exorti sunt hisce temporibus periculosissimis contentiosi1 quidam, qui praeter ceteros, quos serunt errores, Christianos iuramenta nec praestare nec exigere posse, fortiter asseverant, innixi nimirum verbis Christi Matthaei V. ubi dicit: At ego dico vobis, ne iuretis omnino! quum tamen Christus illic nihil de iureiurando, sed de frivolis et vanis blasphemiis, deprecationibus, devotionibus et iurationibus, quibus, proh dolor! ora Chri

1) Anabaptistae.

stianorum adsueta sunt, agit. Atque hic obiter videmus quanti referat Christum ex litera resipere, quanti ex spiritu. Sed Christi verba penitus ac exactius 'examinemus ! Quum explicaturus esset Christus legem in eo sermone, quem in monte ad discipulos fecit, exempla quaedam ex lege docendi gratia protulit. Inter cetera autem sic ait: Audistis dictum esse antiquis: non peierabis, sed domino persolves ea quae iuraveris? At ego dico vobis, ne iuretis omnino! Ac si diceret Tam abest, ut iuramenta vetem praestare, ut doceam persølvenda esse iuramenta domino deo facta. At periurium summopere veto ac detestor; quapropter moneo, ut quae iurastis praestetis, ne periurium incidatis. Verum a quotidianis illis blasphemiis et frivolis iuramentis omnino abstinete! Non iurabitis itaque neque per coelum, neque per terram, neque per ullam rem. Nemo iurare debet nisi per nomen dei; hoc autem nullo pacto debet leviter et absque magna necessitate, ac nodo vindice digno. Non enim impunis erit, qui nomen dei temere et vane assumserit. Quod si omnino iurandum est, nimirum gloria dei aut caritate proximi postulante : iuretis per nomen dei; idque quod iurastis inconcussum et inviolatum servetis! Beati enim omnes qui iurant in eo. Extra hunc casum sermo vester quotidianus, quo alter alterum alloquitur, alter cum altero agit, simplex sit et verus; ut nae sit nae, et non sit non. Qui itaque iuramentum e medio tollere conantur, omnem nimirum obedientiam, qua vel magistratibus publicis vel privatim proximo de-. vincti sumus, tollunt, ut deinde fronte posita licenter in omne facinus erumpant.

[ocr errors]

Porro iusiurandum robur et firmitatem habet in duobus praecipuis mandatis, dilectione scilicet dei et proximi, hoc est, in fide et caritate. Nam (ut est carnis sive malitia sive infirmitas) omnes mortales fallunt,' mentiuntur atque labuntur. Deinde nemo tam circumspectus est, nemo tam prudens, quin circumveniri et falli aliquando possit. Atque hoc tam certum, verum et indubitatum est, quam solus deus verax est. Quandoquidem ergo hominum tanta est malitia, tanta inconstantia, tanta vanitas, nobisque abstrusa cordis humani incognita sunt, ac minus perspecta: fit plane, ut mortalium nulli fides sit habenda.. Unde ergo nostram proximique mentem dubiam ac vacillantem tranquillabimus ae fulciemus, quum in rebus humanis nihil certum, nihil firmum esse. comperimus? Profecto solus deus erit, qui pacatam et securam mentem nostram reddat, si nos huic vera fide adstrinxerimus. Qui ergo in rebus. seriis, arduis et sacrosanctis aut proximo praestat aut a proximo exigit sacramentum, perinde facit ac si diceret: Vide frater, ambo mortales sumus, mendaces ambo et fallaces. Tu dicis te metuere et colere deum, et ego hunc eundem deum metuo et colo. Adstringemus ergo nos sacrosancto iuramento illi summo, aeterno, vero et incommutabili deo, qui nec fallit nec falli potest; ut qui fallat, fidem in deum fregerit gravissimaeque se poenae subiecerit. Vide quanta res sit iuramentum! vide rursus quanta sit poena dignus, qui peierat, qui non solum in proximum, sed in deum quoque perfidus est! Est ergo iuramentumn omnis controversiae inter homines finis (ut Paulus dicit ad Hebraeos Zuinglii univ. opera. Vol. V.

7

sexto), nempe quod per eum iuratur, qui mentiri non potest; atque homo, qui homini non credit, deo qui a iurante in testem vocatur credere cogitur. Non ergo teinere iuramenta sunt praestanda aut exigenda, sed solum in arduis et maximis causis; dum dei gloria vel proximi usus hoc postulat. Qui autem sic iurat, hoc est, qui se sic deo summa religione et fide adstringit, Deumque qui veritas est in testem devocat, potius vitam amittere, quam iuramentum non praestare debet. Qui autem iureiurando adactus iuramentum praestiterit atque deinde peierat, extremo supplicio dignus est. Extremum enim scelus est periurium. Nam peierare aliud nihil est, quam deo, qui est veritas et iustitia, ad mendacium, ad fraudem, ad iniustitiam abuti. Quo scelere quid gravius aut atrocius excogitari potest? Qui enim peierat, dominum prodit non quod domino mali quid isthinc accidat; sed in caput peierantis recidit proditio. Sic et istud intelligendum: Reus erit corporis et sanguinis domini: prodit enim se ipsum, qui non ea fide, qua debet, accedit. Reus ergo fit proditi corporis, dum non minus delinquit quam si ipsum corpus prodidisset: est enim ethologiae species. Hoe quoque hic non praetereundum est, ubi Latinus legit: Percusserunt ambo foedus, Hebraeum legere: Et exciderunt ambo foedus veteres enim columnis erectis incidebant foedera. Hinc nimirum carath, unde et Graeci suum zagάtteiv mutuarunt, id est excidit, pro pepigit aut percussit, Hebraei usi sunt: Sy hand einen pundt mit einander yngeschnitten; quemadmodum apud nos schedas excindimus. Debent ergo foedera et pacta publica esse et omnibus nota: neque enim ignorante populo pangenda sunt, utpote quorum maxime interest haec scire. Debent saepe legi, relegi ac inculcari; nocturna versari manu ac diurna. Nostra tempestate conduntur, ut nemo quid de eis noverit, quam hi qui ingentem hinc pecuniam venantur ac emungunt; qui foederibus pro verriculis utuntur quibus innoxios irretiant ae piscentur. 1

apud .

Septem agnas. Hoc plane ceremoniale est; sed notandum eadem dictio a, schaba, quae septem apud Hebraeos, etiam iuramentum significat. Iuramentum ergo a septem nomen habet, quod is numerus sacer, absolutus et celeberrimus Hebraeis habetur; deinde in sacris literis maxima continet mysteria. Ideo Abraham septem agnas statuit. Abraham fidelium, Philistaei aut Chananaei impiorum personam gerunt; pii ac fideles ab improbis et impiis semper persecutionem patientur. Id nequaquam est omittendum, quod et apud Romanos caede porcí (ut est apud Livium post initium primae decadis) foedera consecrabantur. Lege!

CAPUT XXII.

Grande et excellens factum hoc capite describitur, in quo nobis figuratur et vere exprimitur ardentissima dei erga nos caritas, qui

1) Pacta de locandis copiis armatorum, quae cum principibus exteris facere solebant Helvetiorum curiae singulae et comitia Confoederatorun universa.

« PoprzedniaDalej »