Obrazy na stronie
PDF
ePub

: Dullege es duos fileilla

· El accepit illi mater sua učorem de terra Aegypti. Mulierem Aegyptiam ducit Ismael, eo quod legis et carnis figuram gerit.

Totam hanc historiain longe clarissime tractat Paulus ad Galatas cap. IV. Ad illustrandum ergo totum hoc quod diximus, et ad videndum quatenus haec sint allegoricà, verba Pauli exactius pervestigabimus. Paulus totus in eo est, ut fidei iustificationein ac salutem vindicet, non operum legis; deinde ut doceat hanc fidein inanem et otiosain remi Don esse. Erant Galatae per pseudapostolos rursus a fide in opera adeo inducti, ut operibus iustificationem salutemque tribuerent. Hos Paulus fidus pastor, a faucibus luporum revocans, sic alloquitur: Dicite mihi, qui sub lege esse vultis , num legem ipsam non auditis ? Hoc est: vos qui operibus legis iustificari et salvari vultis., qui legem in ore, in manibus tenetis, non intelligitis legem. Quandoquidem autem ita inordicus legi adhaeretis, proferam vobis ex lege exemplum quo errorem vestrum confuten. Scriptum est, Abrahamum duos filios habuisse, unum ex ancilla, unum ex libera. Verum is, qui ex ancilla natus est, secundum carnem vatus est, hoc est ex consilio carnis, id est uxoris Abrahami. Nam Sara quum se videret sterilem, dedit marito ancillam, ut ex ea liberos susciperet. Hoc carnale erat consilium. Qui vero ex . libera, per repromissionem, id est ex promissione Dei, nempe Isaacus. lam in textu Pauli sic sequitur, å tivá ésiv åkányopçueva , quod Latinus interpres vertit: Quae sunt per allegoriam dicta. Dicere potuisset : Quae et per allegoriam exponi possunt: non enim primitus per allegoriam dicta sunt, sed vere facta. Paulus autem pro nato isthic loci proposito allegoriain ex re gesta facit. Res gesta est, sed in figura : nam haec sunt duo testamenta ; hoc est: duo isti filii (nain filios comparat) figurant duos populos, eos scilicet qui sub lege esse volunt , id est qui per opera legis iustificari volunt, quoruin typus est Ismael. Quemadınoduin autem Ismael patris haercs esse non potuit, ita filii legis et servitutis haeredes vitae aeternae non erunt: nam servus non manet in domo' paterna perpetuo. Et eos qui sub gratia sunt, qui liberi a servitute sunt legis (quorum typum gerit Isaac), qui quidem sunt filii ecclesiae, sponsae Christi. Textus : Unum quidein a monie Sina, in servitutem generans, qui est Agar. Quasi diceret: Agar, id est, filius ex Agara natus, legen significat. Nam Agar ancilla fuit ; ergo et filius. Nain si mater est libera : et prules, etiamsi pater servus est. Locus autem, ubi Ismael cum matre Agara habitavit, prope Sina est. Agar est Sina; id est Agar significat nobis montein Sina; qui confinis est Hierosolymae, hoc est Ismael frater fuit Isaaci. Servit autem cum filiis suis. Populus Agarenus, qui montem habitat in deserto, fuerunt servi. At quae sursum est Hierusalem. Ecce quam brevibus et siccis verbis Paulus utatur! Iam dicere debuit: Isaac autein habitavit Hiersolymis; haec breviter transit et dicere vult: Hierusalem aut Isaac cum matre sua Sara significat nobis ecclesiam fidelium, quae e coelo nata est (nam Hierusalem non erat e coelo nata). Ecclesia mater nostra est, et huius filii liberi sunt. Neque docet Paulus carnis libertatem, sed spiritus. Nam qui spiritum Dei habent, liberi sunt; qui, veró sic sunt liberi, legi non repugnant, in legem non peccant, neque literae neque spiritui legis repugnant.

Hierusalem ergo illa, in qua sacrificium erat et veri dei cultus , significat spiritalem Hierusalem, id est omnes fideles, veros dei cultores, significatque eos esse liberos, ita ut amplius non sint sub servitute legis, quemadmodum filii Agarae. Hoc est : ut mater Isaaci libera erat Don serva, ita et ecclesiam fidelium, quae libera est, adumbrat. Haec vero ecclesia non ex Pontifice, non ex conciliis nascitur, sed e coelo, obumbrante et foecundante spiritu sancto. Qui per spiritum illustrati Christo fidunt atque eius amore ducuntur, hi vere liberi sunt; quod si liberi, et baeredes. Hoc quoque hic annotandum, quemadinodum Isaacus Abrahamo et Sarae tuin tanden datus est, dum essent effeto corpore, et viribus exhaustis , ita neminem fidei fructus producere posse, qui potens vult esse operibus, sed qui peccatum suum agnoscit, atque de sese desperans ad solam Dei gratiam et misericordiam supplex accurrit.

Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, ad Abraham, Deus tecum est in universis quae agis, iura eryo per Deum. Chanapaei, tametsi moribus erant corruptis et pravis, videntur tamen religione et veri dei cognitione Christianos, qui saeculis aliquot fuerunt, longe aptecelluisse; imo quosdam, qui etiamnunc se pro Christianis venditant. Cuius rei argumentum evidens hic habemus : primum agnoscit divitias ac felicitatem Abrahami divini numinis munus esse; quod nos aut fato aut industriae, aut divis non raro acceptum ferimus. Atque hoc in causa est, quod Abimelech tantus rex Abrahamo advenae et peregrino tam promte cedit, quod in eo numen caeleste agnoscit. Sic pietas facit: cedit deo, dat honorem deo et iis qui dei sunt. Vide autem quid plerique nostra tempestate faciant, qui optimi Christiani videri volunt, revera impii homines; qui divina voce admo' niti non cedunt, sed contumaciter ac ferociter resistunt atque obstrepunt, ".

et claram Evangelii lucem, quam plane agnoscunt et contra quam nihil possunt, extinguere nituntur atque etiam insidiis, dolis et variis technis contra veritatis ministros agentes odio habent deum, et pios omnes persequuntur.

Deinde fit hoc clarum, Abimelechum, ethnicum licet regem, Abrahamo non divos proponere, non patres, ut Noachun vel Hanochum, sed deum ipsum, ut iuramentum soli deo fiat. Ubi iterum discimus, ethnicos quosdam in fide et integritate Christianis plerisque longe praestantiores fuisse : adstringebant enim iuramentis ad verum deum, qui Dec fallit nec falli potest. Nos non contenti deo sanctos quoque adpopimus, quasi graviori poena nos obstringamus, dum iusiurandum non servaverimus, divis minus quam domino conniventibus. Tametsi , ut opinor, maiores nostri per sanctos non divos, sed ecclesiam fideliuin intellexerunt, ut si periuri essent non solum deum se negare testarentur, sed insuper faterentur se dignos qui a fidelium coetu et sanctorum societate excluderentur. Sed de iuramento plura infra.

Deus fuit cum Abrahamo in omnibus quae agebat. Ubi procul dubio quisque facile discit, Abrahamum, quaecunque egit, cum deo ac

per deum coepisse ac perfecisse : nam non est malorum cooperator deus. Cuiremus ergo ut cogitationes nostrae, consilia, verba, facta, denique omnia in deum tèndant; et erit dominus semper nobiscum. . .

Iura ergo mihi per Deum, ne noceas mihi , filiis meis et nepotibus meis. Summa iuramenti et foederis , ad quod se mutuo adstringunt, hic expressa est. Qua in re nos quoque discimus, quatenus foedera et pacta pangere liceat: Si scilicet ad pacem, ad tranquillitatem publicam, ad patriae contra vim defensionem amicitiae petantur, et societates iungantur. Quo quum non spectamus sed ad Philipporum ·Pyrrhorumque aes et aurum, ideo nunc vulgo ex foederibus foeda facta prodeunt.

Iuxta beneficium quod feci tibi, facies mihi. Nam Abimelech Abrahamo regoi sui prius copiam fecerat peregrino.

Et terrae in qua versatus es peregrinus. Duplicem emphasim habent haec verba. Quasi diceret : Ego qui rex sum, potuissein te opprimere, fallere, expellere; at quandoquidem video tecum esse deum, facio tecum, licet peregrino, foedus. Secundo : Tu Abraham peregrinus es in terra mea; quare decet ut pacifice et humaniter vivas erga eos, quibus cum conversaris et habitas. Observa regis Ethnici integritatem et fidem! eum quem opprimere et circuinvenire poterat, in amicitiam et societatein recipit.

Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. Verbum increpavit aut corripuit, quod Latinus ex d', iaka, traduxit, durius est, quam ut peregrino erga regem conveniat. Est ergo sensus, quod hoc de puteis in medium attulerit, violentiaeque servorum Abimelechi mentionem fecerit. Gerinanice: Er hat inn anzogen des frävels und mutwillens halb, so sine diener mit iman brucht hattend. Longanimis fuit et patiens Abraham: diu enim dissiinulavit ac tulit, quod regis servi vi sibi puteos occuparent. At statim quum captum esse Lotuin audiit, accurrit, vindicat, defendit. Sic ad iniurias suas vindicandas pii debent esse tardi; ad proximorum celerrimi.

Percusseruntque ambo foedus. De foederibus paciscendis satis supra diximus. Iain de iuramento, sine quo nec foedera nec societates nec respublicac constant, visum est pauca inserere, quod iurainenta apud Christianos in tantuin abusum venisse videmus, ut quum temere et in quavis vel levissima causa praestetur et exigatur, tum magis temere et leviter violetur. Dicamus ergo quid sit iuramentum, et in quein usum inventum sit! Neque enim res nova est aut a nobis conficta, sed apud omnes gentes sacrosancta et in violata. Exorti sunt hisce temporibus periculosissimis contentiosi ? quidam , qui praeter ceteros, quos serunt errores, Christianos iuramenta nec praestare nec exigere posse, fortiter asseverant, inoixi nimirum verbis Christi Matthaei V. ubi dicit: At ego dico vobis, ne iuretis omnino! quum tamen Christus illic nihil de iureiurando, sed de frivolis et vanis blasphemiis, depreca- . tionibus, devotionibus et iurationibus, quibus, proh dolor! ora Chri

») Anabaptistae.

stianorum adsueta súst, agit. Atque hic obiter videmus quanti referat Christum ex litera resipere, quanti ex spiritu. Sed Christi verba penitus ac exactius 'examinemus ! Quuin explicaturus esset Christus legem: in eo serione, quem in monte ad discipulos fecit, exempla quaedam ex lege docendi gratia protulit. Inter cetera autem sic ait: Audistis dictum esse antiquis : non peierabis, sed domino persolves ea quae iuraveris? At ego dico vobis, ne iuretis omnino! Ac si diceret : Tam abest, ut iurainenta vetem praestare, ut doceam persolvenda esse iuramenta domino deo facta. At periurium suminopere veto ac detestor; quapropter inoneo, ut quae iurastis praestetis, ne periurium incidatis. Verum a quotidianis illis blasphemiis et frivolis iuramentis omnino abstinete! Non iurabitis itaque neque per coelum, neque per terram , neque per ullam rem. Nemo iurare debet oisi per nomen dei; hoc autem nullo pacto debet leviter et absque magna necessitate, ac nodo vindice digno. Non eníın impunis erit, qui nomen dei temere et vane assumserit. Quod si omnino iurandum est , nimiruin gloria dei aut caritate proximi postulante : iuretis per nomen dei; idque quod iurastis inconcussum et inviolatum servetis ! Beati enim oinnes qui iurant in eo. Extra hunc casuin sermo vester quotidianus, quo alter alterum alloquitur, alter cum altero agit, simplex sit et verus; ut nae sit nae, et non sit non. Qui itaque iuramentum e medio tollere conantur, omnem nimirum. obedientiam, qua vel magistratibus publicisi vel privatim proximo devincti sumus, tollunt, ut deinde fronte posita licenter in omne facinus erunipant.

. Porro iusiurandum robur et firmitatem habet in duobus praecipuis mandatis, dilectione scilicet dei et proximi, hoc est, in fide et caritate. Nam (ut est carnis sive malitia sive infirmitas) ompes mortales fallunt, mentiuntur atque labuntur. Deinde nemo tain circumspectus est, neino tam prudens, quin circumveniri et falli aliquando possit. Atque hoc! tam certum, verum et indubitatum est, quam solus deus verax est. Quandoquidem ergo honinum tanta est malitia, tanta inconstantia , tanta vanitas, nobisque abstrusa cordis humani incognita sunt, ac minus pere specta : fit plane, ut mortalium pulli fides sit habenda. Uode ergo nostram proxiinique mentem dubiam ac vacillantem tranquillabimus ae fulciemus , quum in rebus humanis' pihil certum, nibil firmum esse. comperimus? Profecto solus deus erit, qui pacatam et securam mentem nostram reddat, si. pos huic vera fide adstrinxerimus. Qui ergo in rebus seriis, arduis et sacrosanctis aut proximo praestat aut a proximo exigit sacramentum, perinde facit ac si diceret : Vide frater, ambo mortales sumus, mendaces ainbo et fallaces. Tu dicis te metuere et colere deum, et ego bunc eundem deum metuo et colo. Adstringemus ergo nos sacrosancto iuramento illi summo, aeterno, vero et incommutabili deo, qui oec. fallit nec falli potest; ut qui fallat, fidem in deum fregerit gravissimaeque se poenae subiecerit. Vide quanta res sit iuramentum! vide rursus quanta sit poena dignus , qui peierat, qui non solum in proximum, sed in deum quoque perfidus est! Est ergo iuramentum omnis controversiae inter homines finis (ut Paulus dicit ad Hebraeos

Zuinglii univ. opera. Vol. V.

sexto), nempe quod per eum iuratur, qui mentiri non potest; atque bomo, qui homini non credit, deo qui a iurante in testein vocatur credere cogitur. Non ergo teinere iuramenta sunt praestanda aut exi. genda, sed solum in arduis et maximis causis ; dum dei gloria vel proximi usus hoc postulat. Qui autem sic iurat, hoc est, qui se sic deo summa religione et fide adstringit, Deumque qui veritas est in testem devocat, potius vitam amittere, quam iuramentum non praestare debet. Qui autem iureiurando adactus iuramentum praestiterit atque deinde peierat, extremo 'supplicio dignus est. Extremum enim scelus est periurium. Nam peierare aliud nihil est, quam deo, qui est veritas et iustitia , ad mendacium, ad fraudem, ad iniustitiam abuti. Quo scelere quid gravius aut atrocius excogitari potest ? Qui enim peierat, dominum prodit : non quod domino mali quid isthinc accidat; sed in caput peierantis recidit proditio. Sic et istud intelligendum: Reus erit corporis et sanguinis domini: prodit enim se ipsum, qui non ea fide, qua debet, acccdit. Reus ergo fit proditi corporis, dum non minus delinquit quam si ipsuin corpus prodidisset : est eniin ethologiae species. Hoe quoque hic non praetereundum est, ubi Latinus legit: Percusserunt ambo foedus, Hebraeum legere: Et exciderunt ambo foedus : apud veleres enim columnis erectis incidebant foedera. Hinc nimirum nne, carath, unde et Graeci suum zapátreit mutuarunt, id est excidit, pro pepigit aut percussit, Hebraei usi sunt: Sy hand einen pandt mit einander yngeschnitten ; quemadmodum apud nos schedas excindimus. Debent ergo foedera et pacta publica esse et omnibus nota: neque enim ignorante populo pangenda sunt, utpote quorum maxime interest haec scire. Debent saepe legi, relegi ac inculcari; nocturna versari • mapu ac diurna. Nostra tempestate conduntur, ut nemo quid de eis poverit, quam hi qui ingentem hinc pecuniam venantur ac emungunt; qui foederibus pro verriculis utuntur quibus innoxios irretiant ac piscentur.'

Septem agnas. Hoc plane ceremoniale est ; sed potandum eadem dictio you, schaba, quae septem apud Hebraeos, etiam iuramentum significat. Iuramentum ergo a septem pomen babet, quod is bumerus sacer, absolutus et celeberrimus Hebraeis habetur ; deinde in sacris literis maxima continet mysteria. Ideo Abraham septem agnas statuit. Abrabam fidelium, Philistaei aut Chananaei impiorum personam gerunt; pii ac fideles ab iinprobis et impiis semper persecutionem patientur. Id nequaquam est omittendum, quod et apud Romanos caede porci

(ut est apud Livium post initium primae decadis) foedera consecra: bantur. Lege!

CAPUT XXII. - Grande et excellens factum hoc capite describitur, in quo pobis figuratur et vere exprimitur ardentissima dei erga nos caritas, qui

1) Pacta de locandis copiis armatorum, quae cum principibus exteris facere solebant Helvetioruin curiae singulae et comitia Confoederatorum universa.

« PoprzedniaDalej »