Obrazy na stronie
PDF
ePub

caput XVIII. Leviticorum, quod coniugii limites et sanguinis gradus definit.

Et dixi, forsitan non est timor Dei. Pro forsitan Hebraei legunt, rak, quod hoc loco puto significare nimirum, profecto, certe; 'Germanice frylich. Pro timore dei Graeci legunt Dooεßelav, quod significat cultum dei. Nam ubi Deus metuitur, ibi vere colitur.

Hanc misericordiam. Hebraei legunt 70, baesaed, beneficium, favorem, gratiam. Das fründ stucke, die fründschaft. Septuaginta verterunt dizaioovvηv, iustitiam. Favor enim et misericordia dei erga nos vocatur in scripturis sacris iustitia, hac ratione, qua Deus iustus est et praestat quae pollicetur. Pollicitatio ex misericordia est; quod praestat iustitia est.

Sarae autem dixit, Ecce mille argenteos. Deus qui Sarae pudicitiam servavit, honesto munere fecit eam ditari.

Hoc erit in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt. Nihil magis quam verecundia et pudicitia decet mulieres, quae laesionis suspecta esse potuit apud vernas et reliquos omnes. Dedit ergo rex Abrahamo tantam pecuniae summam, qua tolleret hanc suspicionem.

Velamentum oculorum. Prius pro posteriori: quae velamus, decoramus, pudica et honesta facimus ac sacrosancta. Ein deckel, das ist ein zucht, cer. Id est munus honorarium potius quam stupri, quod passa non erat, praemium : quo his qui tecum versantur fias augustior. Nam Graeci legunt is Tun, in honorarium munus, zu einer vereerung.

, hu, relativum ipse,

Hoc erit in velamentum. Hebraice est quod quidam ad virum, quidam ad pecuniam referunt. Memento te deprehensam. Hebraei 1, ve nokahath, et in argumentum. Hoc est: Haec pecunia tibi data sit in argumentum et evidentiam, in manifestationem ac certitudinem; quasi diceret: Haec pecunia certum sit argumentum me tecum nihil egisse, te intactam esse a me, non cognitam. Septuaginta sensum magis reddiderunt: Die omnia vere! hoc est: Do tibi hanc pecuniam, ut omnia vere dicas. Vel alio sensu: Dic semper verum, ne posthac mentiaris dicendo: Soror sum, quum sis uxor. Exposititii (ut in comoediis videre licet), postliminio hereditatem quum petunt, evidenter coguntur ostendere ac arguere signis, coniecturis, testimoniis, quod iure petant. De his ergo videtur Hebraeus sic locuturus: Deprehensus est, hoc est, se hunc aut istum esse evicit, ideoque adit hereditatem. Sic et hoc loco potest deprehensam esse, pro proditam esse accipi, ut regia munificentia cam tali dono adfecerit, posteaquam deprehendit longe aliam esse quam existimata fuerit.

CAPUT XXI.

Visitavit autem Deus Sarah, sicut promiserat. p, pakad, verbo, quod visitare significat, bifariam utitur sacra scriptura. In bonam partem, ut hic, et in Evangelio: Visitavit et fecit redemtionem plebis suae. Visitavit dominus Saram, hoc est praestitit quae pollicitus erat, fecundam eam reddidit. In malam partem punire et vindicare

significat, ut Exodi XXXII. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

Vocavit Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sarah, Isaac, et circuncidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, quum esset centum annorum. Describuntur quaedam, quae nobis aut frivola aut supervacanea esse videntur, sed in divinis literis nihil frustra ponitur, quantumvis nobis humile videatur. Nihil ergo contemnendum quamlibet tenue, quamlibet abiectum. Ruminanda sunt divina mysteria, et sedula mente pertractanda. Abraham patris, Isaac Christi filii Dei figuram gerit. Abrahamo diu dilata est promissio: sic adventus filii Dei, qui divinis oraculis promissus erat, diu dilatus est, ut desideria iustorum accenderentur vehementius: nam multi interim iustorum ac fidelium mortui sunt cum desiderio promissi seminis. Eva Sethum esse putabat, posteriores Noachum, Abraham Ismaelem. Haec nos constantiam et perseverantiam docent, ut nihil diffidamus promissis divinis, etiamsi diu differat: his enim tentationibus fides nostra provehitur.

Vocavit eum Isaac. Hebraei dicunt, P, iitzhak, quod gaudium significat. Constat igitur Abrahamum magno fuisse gaudio adfectum de nato sibi puero. Quae res iterum figuram portendit. Isaac, ut auditum est, typus est Christi, qui gaudium fuit universo mundo, ut est Lucae II. Ecce annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est salvator mundi Christus. Item: Gloria in altissimis deo et in terra pax, hominibus bona voluntas, vdoxía. Ein rüwig versichret gmüt, salus, quies mentis; quasi dicerent angeli: Hactenus salus et quies mentis variis in rebus quaesita est. At ecce hic est (Christus scilicet) qui veram requiem et pacem, veram tranquillitatem, verum gaudium animi dabit. Nam qui semel Christum gustaverunt expertique sunt, quam suavis sit, hi amplius non esuriunt nec sitiunt, sed veram conscientiae tranquillitatem habent.

tametsi

Dixit Sarah, Risum fecit mihi Dominus, quicunque audierit, corridebit mihi. Hic vertendum erat gaudium, non risum, cadem vox et risum et gaudium significet. Hoc ex circunstantiis et aliis scripturae locis discimus. Primum ut figurae sit locus, quod iam satis probavimus, Christum verum animae esse gaudium, non risum. Nec verisimile est Saram tam honestam ac maturam matronam risisse, quum videat completam esse promissionem, licet prius riserit, quum novam rem et naturae impossibilem audiret. Legimus quoque in Evangelio Lucae, angelum ad Elizabetham sic loquentem de puero nascituro, multos in nativitate eius esse gavisuros. Quod et factum est. Nam quum Elizabetha Ioannem peperisset, vetula iam et effeta, atque id vicini et cognati audivissent, congratulati sunt ei et gaudio magno universi adfecti. Ad hunc modum loquitur hic Sarah: Magno gaudio adfecit me Dominus, dedit mihi vetulae et infecundae filium; quod quum audiverint vicinae congratulabuntur mihi, congaudebunt. Habet enim sermo domini idiotismos suos, quibus non uno tantum loco utuntur sancti Dei homines. Gaudium ergo est, non risus.

Quis auditurum crederet Abraham, quod Sarah lactaret filium qucm peperit ei iam seni? Hebraica clara sunt. Quis dicet Abrahamo:

Lactat Sarah filios, ac me peperisse filium in senectute eius? Quasi diceret: Quis curret ad Abrahamum et dicet ei, nunciabit ei, me peperisse ex eo filium? Wer wil das bottenbrot gewünnen? Ut iterum agnoscas gaudium.

Crevit igitur puer, et ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. Ecce quam infantilia et puerilia scribit spiritus sanctus in divinis literis, si carnem ac putamen tantum respicimus; magna vero et admiranda, si mente ad spiritum penetramus. Non caret mysterio quod non in die circumcisionis, sed ablactationis convivium facit pater. Dura et aspera res fuit circumcisio, ubi sanguis fundebatur, ubi potius fletus fuit quam gaudium. Circumcisio ergo duritiam et asperitatem legis significat, sub qua qui vivunt, hoc est qui per opera legis iustificationem quaerunt, ad verum gaudium nunquam perveniunt, semper tristes et desperabundi. Lex enim non iustificat, hoc est, opus legis (nam opus legis vocatur lex metonymicas) non justum facit. Item is qui legem contemplatur ac spectat vocatur etiam lex; ut quum dicit: Lex iram operatur, hoc est: dum perspicis legem ostendit tibi, te damnatum esse et iram Dei commerituin. Lex enim bona est et spiritualis; igitur nec iram nec damnationem operatur. At quandoquidem caro propter imbecillitatem legem implere nequaquam potest, desperet et sese damnatam esse iudicet lege perspecta, necesse est. Infirmitas igitur carnis ex legis intuitu iram se promeritam discit. Gaudere itaque nequaquam possumus, nisi a carne et quicquid carnis est ablactemur, quod fit spiritu dei adveniente et illustrante cor nostrum, ut externis et elementis huius mundi vere moriamur. Sic Christus discipulis suis: Expedit vobis ut ego vadam. Nam si non abiero, paracletus non veniet. Ablata carne spiritus introducitur. Atque hi tandem filii dei sunt qui spiritu dei aguntur; hi fortes sunt et constantes, neque lege egent tanquam calcari: sponte enim currunt, cogente et impellente spiritu; hi demum vere gaudent. Est enim gaudium et pax fructus spiritus. Lex ergo lac est infantibus et duris, adultorum autem est solidus cibus.

Quumque vidisset Sarah filium Agar Acgyptiae ludentem, dixit, eiice ancillam hanc et filium eius. Non enim erit haeres filius ancillae huius cum filio meo, cum Isaac. Exprimuntur hic vehementes adfectus, tum boni tum mali, qui deinde nobis per allegoriam pulcherrima significant.

Primum consideremus hic ingenium servile et muliebre in Agara, quae nimirum puerum suum Ismaelem sic instituerat, ut se pro libero ac paternorum bonorum haerede gereret aut iactaret, Isaaci liberae filium derideret, vilipenderet aut crebris iniuriis adficeret (nam hoc per ludere hic intelligimus). Quod quum Sarah animadvertisset, sic ad aemulationem provocata est, ut nec adfectibus suis temperare potuerit, quin quemadmodum antea matrem, iam privignum quoque domo excludat: grave enim ac perpetuum est novercarum in privignos odium. Interea miris modis fidelis Abrahami, qui inter sacrum et saxum, ut aiunt, haeret, animus torquetur, qui aut perpetuum quoddam dissidium, rixas, contentiones, aemulationes domi inter uxores ferre, aut dilectum filium

domo expellere cogitur. Haec itaque tum carnaliter facta et vere gesta nobis exemplo erunt, tum ex rebus gestis, quid nobis sit faciendum, discimus. Quum enim videmus sanctissimos etiam homines ab adfectibus carnis liberos non esse; deinde carissimos dei amicos gravibus tentationibus, curis, molestiis, anxietatibus sic expositos, ut omnino verum sit, quod Paulus dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur (orbatur senex pater carissimo sibi filio, iam adulto, in quo nonnihil spei ac gaudii sibi situm erat; cogitur hunc amandare, in exilium mittere, iubente id non solum uxore Sarah, sed deo): quum igitur haec, inquam, videamus, cur infirmitatem nostram non agnoscimus? cur variis tentationibus exerciti deo obmurmuramus ac impatientes sumus? Discamus hoc dei esse proprium, ut carissimos quosque summis obruat tentationibus. Discamus tandem etiam carissima quaeque propter deum relinquenda esse. Sic enim durat deus suos laboribus et adversitatibus, quo nihil carnale eos a deo avellat; quo ipsum per ignem et aquam alacres et expediti sequantur.

Et displicuit haec res valde in oculis Abrahae. Sic habent Hebraea. Gravis haec res visa est Abrahamo, inhumanum, crudele et durum videbatur paterno animo (nam per oculos idiotismo Hebraeus perpetuo mentem et cor intelligit), ut proprium filium ac dilectum eiiceret: primogenitus enim erat atque ob hoc carissimus.

Omnia quae dixerit tibi Sarah, audi vocem eius. Sic obviat divina providentia nostris consiliis. Quae nobis gravia et dura videntur, deus iubet et vult, ut fiant; ita abnegare se debet, qui Dei discipulus esse vult. Sarah dominam sonat, per quam fidem iuxta expositionem allegoricam intellige! Quicquid illa dictat, postpositis omnibus faciendum est. Non vult autem Dominus his verbis ut Abraham sub Sarah sit, aut quod Sarah caput sit Abrahami; sed refertur hoc dictum ad praesentem actionem; quasi diceret: Hac in re quicquid praeceperit pare!

Nam in Isaac tibi semen vocabitur. Hebraei verbo vocabitur pro erit creberrime utuntur; quasi diceret: Isaac erit hoc semen, de quo pollicitus sum; aut: In Isaaco erit tibi hoc semen. Item Luc. I. Filius altissimi vocabitur, id est erit. Ibidem: Quod nascetur sanctumn, vocabitur filius dei, id est erit filius dei. Sensus ergo est: Quod Sarah facit, ex adfectu carnis facit; ego vero bene utar hoc consilio ad rem excellentiorem.

Potest etiam vocabitur, pro veniet exponi, prius pro posteriore: prius est enim quod vocatur quis, posterius quod venit. Quod item frequens est. Sic dicimus: Is vocatus est, id est veniet.

Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. Subinde fulcit suos deus ac consolatur in tentationibus, ne frangantur. Ad cogitationem enim Abrahami ista respondent, cui dolebat Ismaelem contemni ac eiici. Discimus hic clarius, quod saepe antca dictum est, duplex esse semen Abrahami, spirituale et carnale, de quibus latius infra. Ambo semen, Isaac et Ismael, sed non ambo secundum promissionem, uterque magnae gentis typus. Rom. IX. et Gal. IV.

Surrexit itaque Abraham mane. Quantumvis grave ac durum

[ocr errors]

hoc ei videbatur, paret tamen ac promtissime divinae voci obedit. En vobis fidei promtitudinem!

Et accepit panem et utrém aquae, et dedit ipsi Hagar, ponens super humerum eius, et puerum, et amandavit eam. Magni sunt hic adfectus, talem aç tam dilectum filium amandare cum matre et nescio qui fortunae et casui exponere. Haec prudens lector considerabit, ut non sit opus diutius immorari.

Abiecit puerum subter unam arborem, quae ibi erat, et abiit. Verbo proiiciendi Hebraei in ea significatione utuntur qua Latini exponendi. Quare Latinus dicere potuit: Et exposuit puerum. Inde infantes exposititii aut expositi dicuntur, qui ut pereant abiiciuntur a parentibus. Desperabunda enim mater putabat puerum aestu moriturum; abscessit ergo, relicto puero sub arbusto, ne cogeretur mortem eius aspicere. Hoc ideo dicimus, ne quis Ismaelem putet infantulum fuisse, qui sic e manibus abiici possit. Natus enim iam erat annos aut quindecim aut sedecim.

Seditque e regione. Hoc apud Hebraeos eleganti schemate exprimitur; quasi diceres: Sedit se. Germani hunc idiotismum habent: Sy satzt sich, er stalt sich. Quibus verbis significatur eum non simpliciter stetisse, sed ob aliquam causam. Sic mater videre voluit, quem exitum tandem res sortiretur.

Dixit enim, non videbo mortem pueri. Causam subnectit cur sederit. Cogitabat enim (hoc significat dixit) intra se: Ecce puer morietur, quod ut videas, maternus adfectus non feret.

Et sedit e regione, levavitque vocem suam et flevit. Exaudivit autem Deus vocem pueri. Mater flet, et clamorem pueri audit Deus, hoc est eam vocem quae pro puero edebatur.

Vocavitque angelus domini Agar de coelo, dicens: Quid agis Hagar? Noli timere, exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Hebraica aliter habent; tamen sensus plane idem est. Quid tibi Agara? noli metuere, quoniam audivit dominus vocem pueri in eo loco in quo est. Quis dominus sicut Deus noster, qui in altis habitat, et abiecta videt in coelo et in terra? nihil ei occultum, omnia perlustrat, omnia cognoscit. Sub arbusto, in deserto expositum videt, et desiderium ad se clamantium exaudit; nusquam suis deest Deus, ubique suos audit ac defendit. Vehemens ergo adfectuum expressio est in his verbis: Puerum iam feris et omnibus periculis expositum audit Deus. Magna deinde adflictorum et oppressorum consolatio est, Deum suis semper adesse, clamorem suorum in quocunque tandem sint loco exaudire, neminem despicere: nam serva erat Agar; attamen Deus mittit ei angelum qui eam consoletur.

In gentem magnam faciam eum. Non solum clamantem audit, sed insuper magnifica pollicetur. Quasi diceret: Tantum abest Agar ut puer pereat, ut etiam gens magna ex ipso sit nascitura. Sunt autem Ismaelitae ex Ismaele qui et Madianitae.

Et aperuit ei oculos Deus, et vidit puteum. Et vidit, id est: ut videret. Et pro ut. Prius aperti erant oculi Agarae. Sed hic aperire oculos pro aquam ostendere usurpat.

« PoprzedniaDalej »