Obrazy na stronie
PDF
ePub

Malus et ignavus gubernator est, qui adveniente procella clavum abiicit.

Fecit convivium et coxit Azyma. Eccc liberalitatem in re tenui: plus enim voluntas quam ipsa coena perpenditur. Oculus fuit simplex et fidelis. Onun, mischthae, Hebraica vox, quam Latinus convivium transtulit, puto hic accipi, quemadmoduin Germanice dicimus: Er rüst inen ein trunck zu. Pro coena adparavit: convivii eniin nomen latius patet quam hic locus requirat.

Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum illius a puero usque ad senem, omnis populus simul. Hebraeus dicit: Viri civitatis, viri Sodom. Item pro dictione Latina simul Hebraeus habet 1372, mikzae, quod sonat de fine. Ut Germanice dicimus: Von end zu end warends alle da. Hoc est ex omni parte civitatis aderant.

Qui introierunt ad te nocte. Vox Hebraica, 59, laiela, nox, pro vesperi, vel initio noctis capitur. Considerabit hic pius lector malitiam pessiinorum hominum, quae tantum increverat, ut omnes simul essent pessimi. Ezechiel peccatum Sodoinorum scribit fuisse elationem, saturitatem panis, abundantiam et otium. Sed fontes duntaxat enumerat propheta : nam ubi talia sunt, nempe, vini ciborumque copia, deliciae, otium , illic non sunt communi libidine contenti, sed abominabilein excogitant. Describuntur ergo hic fructus pessimi, quod scilicet inconsueto et innaturali ardore in mares exardescebant; deinde quod violatores erant iustitiae et omnis probitatis, nec iustitiam vec iudicium servantes. Quod quidem tametsi hic disertę non dicatur, potest tamen ex praecedenti capite manifestuin fieri, ubi dominus dicit: Abraham docebit filios suos facere iudicium. et iustitiam, duin poenas audierit Sodomorum. Constat ergo Sodomitas nec iudicium nec iustitiam fecisse. Quod si cui durum et incredibile videatur omnes Sodomitas buiusmodi flagitiis fuisse containinatos, is consideret neminem in tanta turba in tam frequenti coetu fuisse, qui se malis opponeret, qui vim inferentes abarceret. Hoc tum fit, ubi impune fiunt omnia; nec bonus est, qui quum vini cui fieri videt non reclamat.

Habeo duas filias, quae nondum cognoverunt virum, educam eas ad vos, et abutemini eis, sicut vobis placuerit, modo viris nihil faciatis : quia hac ratione sub umbram culminis mei ingressi sunt. Verbo cognoscendi, ut saepe iam dictum est, Hebraei pro rem babendi utuntur. Dicit ergo filias nondum viros cognovisse, tametsi sponsis desponsae iam erant. Sic paulo ante dixerant viri civitatis : Educ eos ut cognoscamus eos. Ubi modesto verbo Moses libidinem inversam circumloquitur. Abutimini eis, ut vobis placet. Hebraeus dicit: Facite eis ,quod bonum in oculis vestris. Hic vides rem, quae nec honesta nec bona est, bonam dici Hebraico more et Germanico ut supra : Non est bonum hominem esse solum, id est, non est commodum. Sub umbra. culminis Hebraismus est: id est, sub praesidium, sub protectionein. Et haec nota est huius, quod supra dictum est, Lotum ideo in porta sedisse, ut peregrinos in domo sua ab improbitate civium defenderet. :

- Hic primum discimus caritatem huius viri, quae tanta est, ut cum periculo filiarum iniuriain peregrinorum redimat, potiusque vult filias periclitari, quam eos in praecipitium dare qui ad cum confugerant. Caritas eniin pon quaerit quae sua sunt, sed quae aliorum. Dicis: Cur Lot vir pius tantuin flagitium admittit? Responsio : Fidelis vir in necessitate positus, id quod primum occurrit et quod necessitas consilium administrat, arripit, ut solet fieri dum anxietas aliqua subito dos adobruit; at deus omnia bene vertit.

Concede huc. Petunt ut propius ad eos accedat Lot. Ingressus es ut advena, riunquid ut iudices? Elegantia sunt hic Hebraea : loquuntur enim in tertia persona ad praesentem, quod durius est; dicitur enim norxūs quod impuri ac libidine subantes sic inter se tumultuarentur: Nonne solus venit ad peregrinandum, hoc est ad adcolendum, et iudicando iudicabit? Er ist da har kuinmen als ein frömbdling allein, und wil uns regieren etc. Sic in Evangelio: Salvos fecit alios; se ipsum non potest salvum facere. Non dicunt: Tu salvos fecisti: nam hoc excusationem ei praebet in quem facimus impetum. Quasi dicerent: Magistratum habeinus; is nos punire debet, non advena ille. Sic loquitur impietas. Putant enim impii sibi impune esse dum peccant, eo quod magistratus .corruptus dissimulat. Sic semper odio habent flagitiosi bonos qui eos arguunt, qui vitiis eorum obstant. Culpam suam semper in magistratum reiiciunt putantes, quia is non puniat, sibi impune licere omnia.

Et accesserunt, ut fores effringerent. Hic Sodomitarum audaciam considera, qui nec advenis nec peregrinis parcentes ius hospitalitatis , quod etiam apud gentes sacrosanctum est, frangunt.

Percusserunt caecitate. Ut etiam apertis oculis omni cognitione, quae vel nocte haberi potest, carerent. Simile quiddam de Elia legitur.

Habes hic queinpiam tuorum generum, aut filios aut filias: Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Hoc loquuntur angeli in gratiam ipsius Loti. Sciebant eniin hoc eum maxime optare, tametsi sciebant non exituros esse generos. Ob amorein enin in Lotum dominus non solum ipsum servat, sed et suos. Hic ctiam discimus generos Loti fuissc pessimos : nam alioqui exiissent. At tamen dominus voluit eos in gratiam Loti servare. Tantun est amicum dei, in gratia dei esse.

Delebimus inim locum istum. Hebraice: Vastatores nos loci illius, seu vastantes nos locum istum. Non dedignantur se binnwn, maschhithiin, vocare, tametsi odiosum sit nomen, qui divini iudicii sunt ministri et executores.'

Angelos duplici ex causa condidit deus. Priinum, ut Deo summo bono fruerentur: vult enim gratis omnibus communicari. Secundo, ut nos consortes eorum simus futuri; ut habeainus qui nos copsolentur, qui ministrent, Hebr. 1; ut futurum contubernium hic ordiamur. Hoc ex loco videmus non esse duplex angelorum genus, unum quod a bono, alterum quod a malo deo creatum sit, ut a Marcionitis disputatum est : nam iidem angeli perdunt impios et piuro Lotum servant. Nunc autem solum de angelis loquimur, non de daemonibus.

Quoniam increbuit clamor eorum coram domino, qui misit nos ad perdendum vel vastandum cum. Scilicet clamorem : nam 7pyx, zaaka, clamor, foemininum est Hebraeis, ad quod 7 mappik refertur. Capitur autem (ut superiori capite auditum est) clamor pro ruinore, pro fama; tametsi Hebraica vox vehementior sit quain sit fama aut ruinor Latinis. Idem enim est ac si diceres : ipsa scelera et peccata quodammodo clainant; sicut sanguis Abelis clamabat. Capiunt ergo Hebraei magnitudinem clamoris pro magnitudine ipsius sceleris. Dum eniin scelera ac flagitia augescunt, augescit simul et rumor ac infamia. Ideo angelus dicit se missum a deo, ut deleat rumorem, id est flagitium, quod clamori causam dedit. Quod diligens lector magnopere debet observare ; sacpenumero per synecdocham consequens pro antecedente poni; et contra antecedens pro consequente. Quasi diceret deus: Ich wil dess gschreyfs nit; id est perdam sceleratos istos, qui tam mali sunt, ut omnium ore praedicentur. :. Et visus esi eis quasi ludens loqui. Admonitio ipsius Loti generis risus fuit. Impii enim quum sint, vocem Dei per prophetam clamantem non agnoscunt; pii intus certi sunt, hoc esse verbum dei quod deus loquitur.

Cogebant eum angeli. Agnovit Lotus verbum esse dei quod audiebat; idcirco et gencros suos ipse admonet. Attamen adfectibus eum rcmorantibus moras ncctit, quae nostra est imbecillitas. Fit nonnunquam, ut parati simus fortiter pro veritate, pro iustitia mori; mox incidit aliquid quod terret, quod cunctabundos facit, imo totos aliquando nos a deo abstrahit.

Dissimulante illo, apprehenderunt manum eius. Dissimulante elegantius est, quain ut huic loco conveniat, et nimia elegantia Latinus interpres luculentiam Hebraici sermonis obscurat. LXX dixerunt Štapézuroav: turbati sunt, posterius pro priore ponentes. Nam ex cunctatione horror et turbatio, aut ex horrore et turbatione cunctatio; alterum ergo pro altero ponitur. Cunctantem et tardantem (nam sic legunt Hebraei) apprehendunt angeli, idque fortiter. Unde discamus et velle et perficere a deo esse. Nam quod Lot exire voluit ionuerant angeli; quod cunctatur carnis est fragilitas; quod exit robur dei est.

Notandum hic, quod et in sequentibus proderit, Hebraeos hic verbo nana, mahinah, usos esse, quod quadriliterum aut geminatum est verbum, et significat tardare, morain nectere. 9 Hebraeis significat quid ; inde venit verbum non tardare. Circumspiciunt enim qui tardant, nescio quid quaerentes; ac si dicerent: Quid quid? Wąs was? Germanice: Er waset.

Ne et tu pariter pereas in scclere civitatis. Iam vocat scelera homines sceleratos et peccatum pro peccante capit.

Eo quod Dominus voluit parcere illi. Rationem reddit, cur sit ab angelis apprehensus et coactus, ut exiret. Voluit enim dominus amico suo parcere et eum a periculo liberare.

Salva aniinain tuam, et ne respicias post tergum, nec stes, Plus vult angelus intelligi, quain loquatur: tametsi enim nolit eum etiam oculis retrospicere, sublimiora tamen docturus haec loquitur; quasi diceret : Coëgi te, ut exires; apprehendi te, ut extraherem. Adhuc cunctaris, adhuc respectas ? perge ocius! Omnino relinquenda sunt omnia, quantumvis cara; omnino exeunduin est, quantuinvis retrahant quae post te relinquis. Relinquenda inquam sunt omnia ; nec solum relinquenda sed sic relinquenda , ut te nullius rei amissae ac perditae poeniteat : ita enim fieri necesse est. Tantum opus imponit dominus his qui inviti temporalia relinquunt, qui non alacres iussa domini arripiunt. Ad cogitationes igitur cordis Loti respicit dominus hoc sermove docetque non esse respectandum ei, qui dominum sequi coeperit : non ad ea redeundum esse animo, quae post tergum semel relicta sunt, ne curae sit ei pessimorum perditio. Hoc exemplo utitur Christus Luc. 17, discipulorum suorum animos contra imminentes tribulationes et futura pericula praemuniens. Salva animam! Anima pro vita ponitur. Frist, errett din leben. : Ne stes in planicie, sed in monte salvum te fac. s planitiem hic significat : nam hanc Lot elegerat, ut superius auditum est. Antithesis ergo est; quasi diceret : In planitie tutus non es; in monte duotaxat effugies. In monte salvatar pius, boc est, in Christo, qui mons est gratiae et misericordiae divinae, in quo solo salvamur. Petra Christus est et lapis excisus dc monte sine manibus. Daniel. II.

Non possum in monte salvari. Semper renititur caro, semper reluctatur et contraria spiritui suggerit. Oinnes ardua et aspera fugimus, voluptuosa cligimus. Angusta est via quae ducit ad vitam; et pauci sunt qui eam inveniunt. Adversitates, crucem, persecutiones omnes fugiunt; voluptates, delicias, divitias amplectuntur. Torpor est corporis abhorrentis ab asperis. Hac ratione baec tam plane describuntur, ut ingenium et naturam carnis discamus. Caro vult esse extra periculum; vult quidem audire Christum, at ob Christum pati renuit, quum tamen omnes, qui pie in Christo vivere volunt, persecutionem pati oporteat.

Est civitas hic etc. Ex stupore animi et irruenti periculo mens fidelis sic loquitur : Domine non sum tutus in monte hoc. Haec fiunt dum anxius et inconstans est animus , haec est fidei imbecillitas. Nain Lot nondum ad eain fidei mensuram venerat, quae erat in Abrahamo. Ideo propter fidein Abrahami salvatus est Lot; ut ex inferioribus liquescet.

Bale vocata fuit civitas, una ex quinque in quam Lot fugerat ; quae deinde Zoar dicta est, quod parvam eam appellasset Lot: nam Zoar Hebraeis parvum significat.

Etiam in hoc suscepi preces tuas. Hebraei dicunt: Suscepi aut tali faciem tuam. Est autem suscipere aut non suscipere faciem He-' braismus pro exaudire aut negare. Sicut Germanice dicimus: Er hätte mich nit angesähen, oder: Er hat mich angesähen, pro exaudire aut non exaudire. Graeci legunt: itajuaoa, iniratus sum, id est suscepi te, exosculor te, suspicio.

Et pluit Dominus super Sodomain et super Gomorram sulphur et ignem a Domino. Considera figurain orationis : Pluit dominus a domino. Sic veteres locuti sunt: ad consulis , scilicct domum ; ad

i

Quod si quis hic quaerat , qui fiat ut Sara , iam vetula et senio confecta, a tanto rege tantopere concupita sit ? respondemus, viros quosdam esse, qui plus honestatem, mores, pudicitiam in femina considerant, quam formam aut venustatem. Sunt autem et quaedain foeminae, quae nec senio deflorescunt. Deinde fieri potuit, ut haec historia longo ante tempore gesta sit, tametsi nunc tandem scribatur.

Abimelech vero non tetigerat eam. Hic clarum fit, quod superius duodecimo capite obscure intelligebatur, intactam fuisse Saram a Pharaone, rege Aegypti: uterque enim rex a domino admonitus peccare in mulierem non permissus est. .

In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. Haec est vera pietas, vera iustitia , ubi non solum manus a scelerc cohibentur, sed et cor purum est. Sunt enim quorum cor impurum est, sed metu prohibiti in scelus non ruunt. Hebraei legunt: In integritate cordis mei (est enim on, de qua dictione satis supra) et in innocentia manuum mearuin etc.

Et ego scio quod in innocentia cordis feceris, ideo custodivi le, ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. Hic discimus providentia et ordinatione summi illius dei cuncta geri. At haec puris et piis cordibus duntaxat dici oportuit, neque illotis manibus haec sunt tractanda : nondum enim omnes ad hanc mensuram fidei pervenerunt, uit cuncta a deo fieri credere possint. Horum infirmitati parcendum est, pe in cogitationes et disceptationes impias cadant. Qui enim sumus nos, ut cum deo disceptemus aut factorum suorum rationem et causam ab co flagitemus? Quare cum summa veneratione et modestia haec non tam tractare quain admirari et suspicere debemus, si vere pii et fideles esse volumus.

Discimus ergo hic dei esse, si non peccamus, si puri, si integri et innocentes suinus. Hebraei legunt: Ego continui seu cobibui te, ne peccares.

Propheta est, et orabit pro te et vive. Sic legunt Hebraei. Imperativus vive, pro futuro vives ponitur, quod frequens est Iudaeis. Et 1 pro ut; et vive, id est ut vivas (iteriun vivere pro servari), id est ut serveris. !

Prophetae nomen honorificum et magnificum est, quum sacerdotes reperti sint, qui impii et pessimi essent; veri autem prophetae semper piissimi. Sunt autem prophctae viri boni, pii, constantes, qui libere audent defendere iustitiam, proloqui veritatem intrepide.

Quid vidisti, ut hoc faceres? Hic locus saperiori capite expositus est; id est quid cogitavisti? quo spectasti?

Vere soror mea est. Ex patre scilicet, hoc est ex sanguine paterno; verum intercessit ex alieno sanguine mater. Mos autem Hebraeorum est sanguine iunctos fratres vocare et sorores.

Filia patris mei. Sara neptis fuit Tharachi patris Abrahami; pater eius fuit Haran, filius Tharachi, frater Abrahaini. Quomodo ergo filiam eam dicit patris sui?

Hic discimus, etiam nepotes et neptes filios et filiae dicas avorum, maxime dum adhuc in potestate eorum sunt. Et hic locus declarat

« PoprzedniaDalej »