Obrazy na stronie
PDF
ePub

gratis excipiebantur peregrini tenues, monstrabatur via, ac omnia erant omnibus tuta et amica. 1 Nunc dissidia, quae ex privatae rei studio nunquam non oriuntur, incerta et dubia reddunt omnia.

Vitulum tenerum et bonum, deditque puero, ut festinaret et faceret eum. Sic habent Hebraica. Sie habent Hebraica. Ubi, notandum, quod facere hic pro parare et coquere utuntur Hebraei, quemadmodum Germani, quum dicunt Fisch machen; id est, piscem facere pro exenterare. Probe ergo reddidit Latinus: et coxit eum; nisi quod coniunctio, quae per et exposita est, per ut exponi debuit. Nam Abraham vitulum puero dedit parandum, ipse interim butyrum et lac adponens. Tenerum pro delicato et pingui ponit, sic etiam bonum.

Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore. Hic stare dupaτizus accipi debet. Neque enim intelligendum est Abrahamum immotum stetisse aut cessantem instar stipitis, sed sicut ministri mensae adstant ad mensam: illi enim iam currunt, iam huc illucque respiciunt quid desit, quid parandum, quid adferendum, quid exportandum sit, considerantes.

Ecce in tabernaculo. Apud Hebraeos omnia dexrixos dicuntur. Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite. Hebraice sic: Revertendo revertar (hoc est, certissime ac indubitato revertar) ad te. in tempore vitae. Ambigua sunt et obscura. Quidam sic exponunt: ad tempus vitae huius, dum adhuc vivetis, et secunduin supputationem vestram (nam idem tempus referri non potest, sed iuxta nostram supputationem dicitur idem tempus); quasi diceret: Anno revoluto, eodem tempore revertar. Alii dicunt: hoc tempore si vixero. Eben umb dise zyt wird ich wider kummen, hab ichs läben, göndt mir Gott des lebens; ut sit avowлoлaws dictum.

Quo audito Sara, risit post ostium tabernaculi. Hebraei sic legunt: Et Sarah audiens ad ostium tabernaculi, et ipsum (scilicet ostium) post eum (scilicet Abrahamum). Nam relativum non refertur ad Saram, quum sit generis masculini, sed ad, paetah, quod significat ostium: nam et illud masculinum est. Neque hoc loco habetur risit in Hebraeo, sed in sequentibus. Sensus ergo est: Sara verba virorum loquentium audiverat ad ianuam stans, quae ianua erat post Abrahamum. Potest etiam ad angelum loquentem referri, et in aharaf ad ostium; sic: Et ipse loquens scilicet post ostium, id est, erat vel stabat; hoc est loquens angelus vertebat terga ostio, dorsum vertens Sarae. Ponit autem hoc Moses, ut explicet miraculum, quod Deus sciret Saram risisse, quum tamen non videret eam.

Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis. Hebraice sic: Abraham et Sara senes (scilicet erant) venientes in dies. In dies venire locutio est Hebraica; sicut Germanice dicimus: Sy warend uf ir alter kommen, wohl betaget.

Et desierant Sarae fieri muliebria. Hebraice: Et ipsi Sarae

1) Deinceps hanc virtutem ad Zuinglii et Bullingeri exemplum magnopere exercebant adversus Waldenses, Italos, Gallos, Anglos propter religionem exagitatos. Hac laude praesertim Tigurina civitas excellebat, ibique in nostra tempora usque talis liberalitas perennabat.

cessaverat esse via secundum foeminas. Quo idiotismo circumloquuntur effoetam iam fuisse Saram, ita ut in foeminarum morem ac consuetudinem menstrua desiissent. Sy hatt den gang nit mee. Quidam ad mores hoc referunt; quasi diceret: Desierat iam esse moribus ineptis aut iuvenilibus, ut solent adolescentulae pulieres. Alii de coitu intelligunt, quod eius ultra non esset adpetens.

[ocr errors]

Quae risit occulte. Hebraice sic: Et risit Sarah in sese dicens etc. Et herus meus vetulus est. Hinc desumsit Petrus admonitionem ad mulieres 1. Pet. 3. quum omnem aetatem honestas deceat et reve*rentia, maxime tamen senium. Vide quam Sara caste et reverenter de actu coniugali loquatur, quae tam speciosa mulier fuit, ut etiam reges in concupiscentiam eius exarderent: putat iam sibi indecens esse, ut voluptati operam det. Discant hic senes, qui quum inguine et ventre emortui sint, lingua tamen sunt spurcissimi.

[ocr errors]

Nunquid deo quicquam est difficile? Sensus probe est redditus a Latino interprete. Describit autem omnia exacte Moses, Abramum et Saram provectae fuisse aetatis, atque ideo risisse Saram, quod difficilem, imo impossibilem esse putaverit partum, ut ostendat impossibilitatem pariendi et magnifaciat miraculum ac Dei virtutem. Quum autem dicit Deo nihil esse impossibile, occulte Abrahamo insinuat se Deum esse, qui loquitur, et qui promittit.

Vita comite. Ut supra. Hab ichs leben. Anthropopathes dictum. Et dixit Dominus ad Abraham, cur risit? Hic nomen Dei tetragrammaton habent Hebraei, quod fortissimum argumentunr est contra Judaeos, qui negant Deum fuisse locutum cum Abrahamo, sed angelum non enim solent aut angeli aut homines vocari, etiamsi et Adonai adpellentur.

Quum ergo surrexissent viri. Viros adpellat eos Moses iuxta cognitionem Abrahami: nam ille arbitrabatur esse viros, qui cum co loquebantur. Hohoria est.

Num ab Abraham caelabo quae faciam? Quasi diceret: Cur absconderem hanc rem Abrahamo?

Cum futurus sit in gentem magnam ac fortem, et benedicendae sint in eo omnes nationes terrae. Scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam, ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. Ioooaлódoσis est, cur Abrahamum hanc rem non sit celaturus. Prima causa est magnitudo ipsius Abrahami propter promissionem tam corporalem quam spiritualem; quasi diceret: Non celabo hanc rem tantum virum, sed notum faciam. Nam ubi Latinus habet scio Hebraeus dicit quoniam notum faciam, manifestabo, aperiam ei hanc rem, ut verbum Kal, iada, hie transitive accipiatur. Nosse pro notum facere. Non tacebo hanc rem, quam facturus sum Abrahamo, sed aperiam etc. Idque rursus duabus ex causis: Prima, ut ipse hoc factum suis posteris et liberis annunciet, ut a pessimis sceleribus sibi temperent, ut iustitiam et iudicium servent. Secunda, ut Abraham et posteri eius discant Deum esse veracem, et servaturum Abrahamo et semini eius quaecun

que promisit. Iam sensus planus est. Sin autem omnino pro novi placet exponere, idem erit sensus sic: Aperiam omnem rem Abrahamo: novi enim eum tam integrum esse virum, ut nihil dubitem, quin, quum hanc rem, quam proposui, audierit, filiis suis sit expositurus praecepturusque eis, ut a turpibus abstineant, ut iustitiam ac iudicium colant; deinde ut agnoscant Deum esse tam veracem, ut quemadmodum impios, iuxta verbum quod ad Abrahamum locutus erat, perdiderit, sic et Abrahamo et semini eius promissa sit servaturus.

Clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Non intelligendum est Sodomitas ac Gomorrhaeos ad Dominum clamasse, sed rumorem ac famam peccati Sodomitici pervenisse ad Deum. Dicuntur haec avtowлoлadus, quasi fama haec ad aures ei sit delata, qui omnia novit antequam fiant. Exemplum hic iudices sibi proponant, ut in ferendis sententiis et irrogandis poenis nihil temere, nihil praecipitanter agant, causae ad eos perveniant: nam iudicibus duas aures dedit Deus, ut accusatori unam et reo alteram praebeant. Descendant ergo ut de causis liquido cognoscant! Nam et Deus hic dicit: Descendam et videbo, verus sitne rumor quem audivi. Prodidit haec literis spiritus sanctus, ut hinc disceremus quid nobis in hisce rebus sit faciendum. Germanice etiam utimur Geschrey pro fama, pro rumore.

Et Abraham adhuc stabat coram (vel) ante Dominum. Hic iterum stare zuqatizos intelligi debet: non enim simpliciter coram Domino stabat Abraham, sed rogavit Dominum supplex ac pacis reconciliandae studiosus. Intelligebat Dominum perditurum esse hane gen-. tem; anxius ergo adhaeret Domino, sequestrem agit ac mediatorem, ac dicit :

Num cum impio perdes iustum? Deus norat gentein hanc esse pessimam, quod ignorabat Abraham: nam solum quae externa erant consideravit. Putabat vir pius superesse adhuc bonos aliquot in his civitatibus; ideo dicit non decere, ut Deus, qui sit iustissimus iudex universae carnis, pios cum impiis simul perdat. Civiliter autem temnperat sermonem suum Abraham: mutat enim ex rhetorum praeceptione personam, tametsi praesens cum Deo loquatur; non dicit: Tu qui iudicas; sed: Num indicans terram non faciet iudicium? Sic enim Hebraei legunt durius enim fuisset vel coram terreno iudice sic loqui: Num tu non iuste iudicabis? multo magis cum coelesti.

In medio civitatis. Id est, in hisce civitatibus. Synecdocha est. Propter pios et electos parcit etiam impiis Deus, ut est Matth. XXIV. vel propter unum tantum, ut parcitum esse audiemus uni civitati propter Lotum. Coniectura ergo est, si in qualibet civitate unus duntaxat iustus fuisset, non perditurum fuisse Dominum civitates istas.

Quia semel coepi, loquar ad Dominum, cum sim pulvis et cinis. Hebraice sic: Ecce, eia coepi loqui ad Dominum, et ego pulvis et cinis. Quasi diceret: Parce Domine, parce! agnosco audaciam, praesumtionem, temeritatem meam. Verbum,iaal, quod coepi vertit Latinus, significat etiam ausus est, stulte commisit. Tam audax fui, ut ego qui pulvis sum et cinis, auderem loqui cum Deo.

Non perdam propter decem. In quinque civitatibus florentissimis non sunt inventi decem iusti, ut cuique vel duo innocentiae testes adnumerari potuissent; unde et postmodum Abraham super quinque non fuit ausus postulare. Considera hic, quo tandem res humanae prolabantur, dum nemo est qui obstet flagitiis, dum omnes impune sunt pessimi. Metuenda sunt iudicia Dei, cuius longanimitatem qui spernunt, experturi sunt crudelissimum ac iustissimum iudicem. Nos saepe nobis ipsis blandimur, dicentes: Deus est misericors, divinae iustitiae interim obliviscentes; dum mores non mutamus, nec resipiscimus, sed sceleribus scelera addentes Deum ipsum, cuius misericordiam ore iactamus, corde ac opere irridemus. Expectat quidem idque longanimiter poenitentiam Deus, quod si non resipiscimus, veniet tandem et horribili poena multabit contemtores. Requiretur nihilo minus perditorum sanguis de manu eorum, qui vel verbo admonere ac corripere peccantes, vel qui gladio sontes plectere ac e medio tollere debuerant. Hi enim, qui episcopi sunt, qui custodes ac pastores Christiani gregis, qui ministri publicae iustitiae, si non circumspiciunt, si hostem advenientem non abarcent, si lupum irruere vident ac non monent, si non se sceleribus ut aheneum murum opponunt: neglecti officii dignas luent poenas.

Vide longanimitatem dei! Prius per Assyrios reges spoliati ac victi erant Sodomitae, sed per unum Abrahamum liberat eos Deus et restituit eis omnia: nam minor erat poena quam pro eorum flagitio. Quod si grati fuissent Deo moresque pessimos mutassent: non essent funditus perditi. At quum ex hac ingenti Dei beneficentia nihil moventur, nihil mutantur, tandem maiorem poenam, imo extremum exitium attulit Deus. Quare si nobis peccantibus aliquando prospera arrident, non est quod exultemus, sed metuendum potius nobis est, ne Deus graviori poena sit nos adflicturus.

Discimus deinde in Abrahamo, qui fidei exemplar nobis proponitur, ut compatiamur etiam pessimis, solliciti simus pro bonis et piis: nam hoc agit spiritus Christi in credentibus. Salvator est Iesus, salvat, non perdit. Sic et nobis, si Christi sumus discipuli, faciendum erit.

Qui ex facto Abrahami sanctorum intercessionem docent ac tuentur, non intelligunt non eosdem esse divos et sanctos. Vivens pro vivente orat ex praecepto Christi et caritatis, non sic divus pro vivente: nam si sic, cur non Abelum, Sethum, Hanochum, Noachum (nam hi iam e vivis excesserant et divi erant) pro Sodomitis orasse legimus? Quare hic locus potius contra eos pugnat quam patrocinatur.

CAPUT XIX.

Veneruntque duo angeli Sodomam vespere. Sumto prandio cum Abrahamo, recta contendentes Sodomam, vespere venerunt ad Lotam.

Sedente Lot in foribus civitatis. Vocatus est hic liber a veteribus Liber Iustorum sive Sanctorum, quod in eo admiranda et excellentissima sint virtutis et integritatis exempla, quae in Abrahamo et Loto maxime lucere cernimus. Quam enim ob causam putas Lotum in portis civitatis sedisse? Tam civilis fuit, tam hospitalis, ut etiam hospitibus

[ocr errors]
[ocr errors]

occurreret, ut anteverteret. Nimirum huius officii studiosus fuit Lotus, ut peregrinos venientes Sodomam in porta civitatis exciperet, eosque in domum suam secum abduceret. Sciebat nimirum quantum immineret eis periculum, si in publicis diversoriis mansissent. Sic omnes corrupti erant, ut nec bonis locus apud eos esset.

Qua in re integritas et constantia fidei Loti spectanda est, qui non solum monere peregrinos, sed tueri quoque audet. Exemplum: Si quis hodie civis in civitate aliqua, quae Evangelium non modo non recipit, sed insectatur, adventantes peregrinos moneret, ne quid in diversoriis de Evangelio palam dicerent: periculum enim esse ne caperentur, is quidem fidelis esset, sed infirmus. Quos si quis non solum moneret, sed et domum suam duceret, is tandem fidei firmitatem palam ostenderet. Mysterium in duobus angelis ad duplicem naturam in Christo pertinet, qui nos ab interitu, quemadmodum Lotum angeli, liberavit.

[ocr errors]

Obsecro domini, declinate in domum servi vestri, et manete ibi. Vide virtutem huius viri! quam amice alloquitur, quam humaniter et blande invitat ignotos!

Qui dixerunt, non, sed in platea manebimus. Tentat his verbis deus Lotum (nam sciebat ipse sese pernoctaturum cum Loto), ut eliciat diligentiam Loti, ut fidem eius ac caritatem illustrem omnibus faciat ac producat. Sic Christus in Evangelio Marci V. Quis me tetigit? Item Chananaeae respondens dicit: Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus. Quorsum haec? Ut omnibus ostenderet quanta esset mulierum fides, ut omnibus nota fieret. Haec autem nobis exempla proponuntur, ut si Deus aliquando differt, quae petimus precibus, fortius instemus. Quod et Lotum facientem cernimus: non enim cessat, sed

Compulit eos oppido, ut ad se divertant. Quanto magis ipsi renuunt, tanto vehementius instat Lot: nam compellendi verbum non tam durum est hic, ut quidam intelligunt, qui tyrannidem Romanam ex hoc verbo compelle intrare defendere conantur. Non enim compellere bic vim inferre, sed schematismo Hebraico instare diligentius significat, tamen intra amicitiam et humanitatem.

Discat hic Christianus benefaciendo pergere! Sunt enim qui ex verecundia aut non audent petere, aut oblata pudore quodam accipere nolunt. Hos vel antevertemus beneficiis vel nolentes etiam compellemus. Nam Christiani non solum nolentibus et immerentibus, sed inimicis etiam benefacere parati esse debent.

Lot duo cavet, primum ne populus (sciebat enim eum pessimum esse) in viros dei peccet; deinde virorum misertus, ne quid eis mali a pessimis accidat, domum ducit ac secum divertere cogit: nam hae causae videntur mihi Lotum movere, ut sedens in porta adventantes excipiat, utque peccantes a peccando, hospites ab incommodo servet. Utrumque tamen dissimulat, nec palam dicit: Divertite ad me! tam pessimi enim sunt cives, tam scelerati; offendent vos. Haec inquam tacet, tantum dicit: Divertite ad me nec manete in platea! Sic oportet Christianum virum pergere ac constantem esse: deus enim ideo tentationes mittit, ut fidem nostram tentet, ut exploret quam firma sit. Zuinglii univ. opera. Vol. V.

.6

« PoprzedniaDalej »