Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qua elegantiore Allegoria quam a torculari et vindemia tracta, potuisset humiliationis, crucis, et mortis Christi gloria exponi? Utut enim neglecti et sordidi sint qui vindemiae praesunt, laeti tamen et alacres prodeunt.

Quae ista porro est Neque hoc contentus torcularis insinuet,

Ex omnibus populis nemo mihi adfuit. Allegoriae felicitas? Torcularis molem solus rexit. est vates innuisse, ni simul pugnam cum labore quam pugnam solus pugnaverit, nullorum populorum copiis fretus. Quibus omnibus docetur liberationem humani generis perfici a nullo potuisse quam filio dei.

Conculcavi hostes in ira et furore meo. En ut a torcularis uvido succo et trochlearum tormentis, transeat ad hostium sanguinis profluvium. Iam iram et furorem in bono pro animi fortitudine capi, nemo est qui non videat. Constat autem allegoria ista Prosopopoeia. Hostis enim quem concidit Christus, peccatum est.

Diffususque est sanguis eorum ad vestem meam. Quae quaeso haec est Hypallage? Sanguine peccati, quod stravit ac fudit, se dicit aspersum, quum ipse nos suo sanguine imbuerit ut mundemur. En nobis ut picturata sint omnia, in media allegoria, ita tamen ut simplex sensus nullo negotio videatur.

Circunspiciebam autem, sed non erat auxiliator. Circunspiciebam pro Spectabam verti, quoniam et Rabini verbum Hebraicum punctis ingravarunt. Est autem haec Epanodus ad id quod dixerat, Ex omnibus populis nemo mihi opitulatus est.

Destituebar omni spe, sed non erat qui fulciret. Hieronymum admodum miror, cur hic non verterit Aporiatus eram, quum et idem verbum hic sit, quod superius in cam vocem traduxit, et sensus ipse hoc maxime requireret.

Nitcbar erga brachio et fervore meo. Vertimus pro, Opem ergo: vel, Salutem tulit mihi brachium meum: hoc est, Fretus brachio et fortitudine mea, beluam peccatum adortus sum.

Calcavi igitur populos etc. Caedes populorum quae hic habetur, Periphrasis est superati peccati et mortis.

Misericordias domini memorabo. Erumpit, quomodo nusquam non, hoc loco commodissime in gaudii et gratiarum actionis carmen. Quum enim rem tam arduam tanta stili granditate commemorasset, inflammatus ipsa causae magnitudine, bonitatem domini per transcursum collaudat.

Innumera videlicet bona domui Israël. Domui Israël tribuit, ut humani generis conditor et liberator secundum carnem de ea nasceretur. Tribuit ei quoque Gentium accessionem, non carnali ac perfidae, sed quae ex eo spiritu nata est, per quem Iacob renatus fuit, Israelis nomen accepit.

ac

Profecto populus meus erunt isti. Profecto ex vertimus, de qua voce multa iam diximus. Docte autem facit deum secum deliberantem super populo Israëlitico, quo magis amplificet divina in cos beneficia.

Meminit tamen retro temporum. Iam tandem competebat ver

[ocr errors]

bum adponere, quocunque modo punctis sententialibus distinguant Rabini.

Quomodo duxisset eos de mari tanquam pastor gregem suum. Hic in, Quomodo, verti debuit: habet enim et hanc significationem. Tanquam vero ex, quae vox articulus, praepositio, et comparationis est nota. Cum pastoribus igitur, quomodo Hieronymus vertit, tantundem valet ac si diceres, Quomodo pastores, vel Perinde ac pastores.

Et per desertum velut equum, quo minus impingerent. Sensus ambiguus est si Rabinorum puncta cohibeas ne mussitent. Semel enim huc vergit, quomodo duxisset eos per Abyssum et per desertum velut equo, ut non impegerint, Iterum, ut non Transitus, sed Ductus comparetur: Quomodo equus in deserto aut impedito loco ducitur ne offendat: sic duxit Israëlem dominus. Eam comparationem nos secuti sumus: at forsan imprudentius. Tu ergo Lector elige utrum velis. Spiritus enim domini direxit eos. Direxit nos habent Hebraea : at indubie propter carminis difficultatem. Verterunt ergo Septuaginta et Hieronymus in tertiam personam.

Quum tu sis pater noster. Abraham enim non cognoscit nos, #et Israël etc. Fuit et Abraham pater eorum, sed secundum carnem tantum. Quod autem non agnoscat eos amplius, irrefragabile profecto testimonium est, divos non advocare apud deum pro nobis, quomodo Pontificii docuerunt.

Quaré abduxisti nos dominę a viis tuis? Sancta quadam audacia incessit divinam providentiam, qua universa gubernantur, qua Iudaeorum error praevidetur, antequam mundus fiat, ut efficacius intercedat. Inquit ergo: Nos errorem agnoscimus, at extra providentiam tuam in errorem non sumus lapsi.

Indurasti cor nostrum. Quae hinc usque ad 65. Caput habentur, magis pertinent ad ultimam istam repudiationem Iudaeorum, in qua etiamnunc sunt, quam ad aliquam repulsàm, quae fuit ante Christum natum. Eam ergo quum dei instinctu videret Isaias, tanta querimonia instat apud dominum.

Redi nobiscum in gratiam propter servos tuos etc. Invocationis divorum hic regulam habemus. Isaias propter patres divinam gratiam lacessit, qui prius negavit eos nostra scire. Non ergo invocabat patres, sed deum, intuitu eorum qui amici eius fuerant, sollicitat. Nunc autem quum non aliud nomen sub Sole sit, in quo salvi fieri possimus quam Christi, iuxta verbum Petri, Act. 4. et Christus per patres invocandi consuetudinem tollat, quum Ioan. 16. sic monet: Vere et sancte vobis polliceor, quod quaecunque petieritis nomine meo a patre, daturus sit vobis. Usque ad hanc horam nihil postulastis in nomine meo (Ecce ut corrigit quod hactenus non petierint in eius nomine). Petite et accipietis. Iam tolerare ipsa religio nequit, ut per aliud nomen invocemus deum, quam Christi.

Populus tuus sanctus sanctuarium tuum. Sanctum et sanctuarium vertimus ex una voce, sed a fine periodi repetita, et in sequentem locum relativo eius loco posito.

Et nos quidem a condito saeculo fuimus. Hio Quidem, de nostro adiecimus, ut Antithesis clarius patefieret.

Illorum autem dominus non fuisti: Hic, Autem, alteram Antitheseos notam subdidimus. Dominatur ac regit universa deus. Sed per Hypallagen hic locus est intelligendus. Non fuisti dominus istorum, pro, Isti non agnoverunt te dominum suum esse, quomodo nos: id quod protinus adiuncta Ephexegesis probat.

EX CAPITE LXIV.

O si coelum scindas ac descendas. Equidem non tam ad primum quam ad secundum adventum Christi, haec pertinere arbitror, sed non praeter rem. Quum enim querimonia prophetae maior sit quam calamitas Iudaeorum esset suo tempore, constat omnino de aliis loqui temporibus. Sin autem nunc ad eam voles referre, quae a Babylonio eis data est, iterum non competit ipsa querimoniae magnitudo, quuin viderent prophetae non tantum ex ea captivitate reditum, sed etiam tempus reditus. Sed liberum sit cuique sequi quod vero simillimum esse viderit.

Et violenti velut aqua ab igne inflammentur. Frequens est apud Hebraeos hic adparatus adventus domini: Ignis ante ipsum ambulabit, montes sicut cera liquescent etc. Quo tamen impiorum audaciam et terrent et perituram simul, ut splendoris gratia dicunt, clam insinuant. Violentos vertimus ex '. Comparatio autem inflammatae aquae sic est accipienda: Sicut aqua igne inflammatur, sic inflammari istos, hoc est, igni consumi.

Descendus inquam. Hanc Epanalepsim non habent Hebraica, sed lucis causa ipsam addidimus.

Et inexpectatis operibus tuis. Inexpectata vertimus ex, ubi per Ellipsim deest, id est, Quae, hoc sensu: Ut descendas cum admirandis operibus tuis, quae non expectamus. Ut sit alia Periphrasis miraculorum dei. Haec enim ferme pro miraculis habemus, quae inusitata et inexpectata sunt.

Nemo audire etc. voluit o deus praeter te unum etc. Vehemens accusatio ingratitudinis. Neminem perpendisse divina beneficia, qui his adfecti sunt etiam, neminem esse ipsorum memorem, praeter unum deum. Is ita benefacit, ut quum ingrati simus, iterum per bonitatem suam veniam det, ut pluribus beneficiis demereatur. Non abhorremus hac nostra interpretatione a sententia Pauli, prima Cor. 2.

Adiuvas qui iustitiam intrepide sectatur, Adiuvas, ex D vertimus, Succurrendi verbum pro Occurrendi, quomodo Hieron. transtulit.

In peccatis consenescimus, et salvus non est. Hebraica sic habent ad verbum, In eis (intellige Peccatis) in perpetuum (intellige Sumus. Pro quo vertimus, Consenescimus) Et salvus. Hic per Ellipsim deest, aut interrogatio negativa: Num aliquis est? aut per Aposiopesim, Nullus est. Requirit enim contentio in qua est propheta, hunc potius sensum quam diversum.

Ecce urbes sancti tui in Eremum versae sunt. Ecce, ex ante

riore membro est. Sancti, noluimus in Sanctuarii transferre, quamvis Sanctum credamus accipi pro tota promissa terra. Versae sunt, nobis natae sunt, ex Factae sunt.

Et omnes amoenitates nostrae in solitudinem conversae sunt. Iudaeis ista legi posse sine dolore haud arbitror.

EX CAPITE LXV.

Quaerent me qui me nunc non quaerunt. Videntur ista obstare quo minus, de ultima in qua nunc sunt calamitate, possint intelligi, quomodo nos autumare diximus, propterea quod hic Quaerent futuri temporis sit sive Quaerar, iuxta Hebraicam proprietatem. Sed non debet hoc tanti esse, quum considerabimus, futurum fuisse Isaiae tempore cum praesentem Iudaeorum calamitatem, tum Gentium vocationem, quae post praedicatum Christum coepit, et in hunc usque diem durat. En en me vobis. Hic locus itidem certus est, Anadiplosim nonnunquam celeritatis vim habere.

Id autem ad Gentem quae non invocat nomen meum. Hoc autem irrefragabile testimonium est cooptationis Gentium.

[ocr errors]

Expandi enim manus meas omni retro tempore. Retro tempore, vertimus pro, Die, vel Tempore, quod tamen hic pro praeterito accipitur, quo scilicet beneficiorum largitate populum Iudaicum obruerat. In ara coctili incendendo. Vide quam eleganti Synecdocha Lateres pro Ara ex lateribus constructa, ponat. Cautum enim erat in lege, ne Ara ex lapidibus ferro caesis fieret.

Dicunt si ad eos accedas. Pulchra Hypallage est apud Hebraeos, Dicunt adpropinquando ad te: id est, Dum accedis ad eos; vel: Dum fit ut tibi paulo propiores sint.

Ne tangas me quo minus te consecrem. Sanctificandi verbum pro Consecrandi acceptum est, Consecrandi autem pro Devovendi. Ritus enim erat, ut quae sacrum attigissent, iam devota atque adeo sancta fierent, ac manciparentur sacris obsequiis.

Ne obliviscar. Tracta est similitudo ab his, qui quid in loco usitatissimo et frequentissimo adsignant quo minus excidat. Verbum autem Tacendi per Metalepsim, pro verbo Obliviscendi positum est.

Retribuam igitur in sinum vestrum, iniquitates vestras. Hanc periodum quae post, Sinum vestrum, est pośita, ne Rabini quidem, quantum audio, tueri possunt, rite et post completum sensum esse positam. Respexerunt igitur aliquando potius ad numerum verborum quam sententiae finem.

In vitem sacram inciderit. Hebraica, Vitem tantum habent, non etiam Sacram. Sed ex admonitoris verbis quae sequuntur, quum dicit, Sancta enim est, facile exprimitur. Sacrae erant autem apud Hebraeos vineae, agri, et arbores quum primos fructus redderent. Hinc nulli fas erat eas attingere, donec domino primitiae ex eis essent oblatae. Hinc tam lata paraphrasi transtulimus.

.

[ocr errors]

Sed ea

Noli decerpere. Noli corrumpere, habent Hebraea. significantia qua et Germanice dicitur, Anbrechen; hoc est, Utendi ac fruendi initium facere.

Sic propter servos meos agam. Arridebat magis Acturus eram, sed quum audiam et Pauli ad Rom. 11. verba huius loci quiddam resonare: Si primitiae sanctae, id est, Sanctificatae fuerint, etiam conspersio sancta erit; si radix sanctificata, datis videlicet primitiis, fuerit, erunt et rami sancti, reliqui Agam. Video enim negari commode non posse quin Iudaeorum gens aliquando sit in gratiam reditura cum domino. An autem Paulus istud ex spiritus instinctu praedixerit, an ex buius loci vaticinio, incertum puto. Nam quod ad primitias gaitos et arboris attinet, potuit ex lege ad Allegoriam suam decerpere non minus quam Isaias. Nos constanter in hac sententia sumus, ut propheta siç dicat in persona domini: Equidem elegeram mihi populum istum ut sacrosanctus esset: et quicunque volebat eum vel contrectare modo, non minus anxie tuebar quam is, qui arborem aut vitem sacram defendit ; Neque unquam ad tantam indignationem me exarsurum putabam, ut universos abdicarem. Sed illi a me defecerunt etc. Sequatur quisque quod vero senserit esse propinquissimum.

Hoc est, electi mei possidebunt ipsum. Hoc est, ex Vaf transtulimus, quae fieri nequit quin hoc loco sit Ephexegetica.

Saronae gregum caulae erunt, et vallis Achor etc. Local pascua sunt. Vide Oetolampadium.

Vos autem dominum prodidistis. Hic Vaf in D, id est, Et vos, adversativa est, et pro Sed, ponitur.

Et Censui consecravistis libamen. Adparet, Thesaurum non minus esse cultum a stultis Idololatris quam Fortunam. Huius enim gratia divos coluimus, cuius maxime cupidi eramus. Consecrandi autem verbum ex , quod Initiare quoque significat, vertimus.

Ecce servi mei etc. Hic clare patere arbitror vere Israëlem esse qui dominum colit, qui Fortunae ac Censui sacra non facit, sive praeputium illi sit incisum, sive minus.

Cessabit nomen vestrum esse iusiurandum electis meis. Nos hoc modo intelleximus hunc locum: Quod Iudaei, quum iurarent per nomen Dei Abraham, Isaac et laacob, sive Israel, praestarent iusiu randum. Negat ergo gentile ipsorum nomen ultra in iusiurandi conceptis verbis, futurum esse.

Et nomine alio vocabit servos suos. A Christo videlicet Christianos.

Qui collaudandus erit in terra etc. Negat laudi fore, si quis ex Israel glorietur sese prognatum esse: sed cognovisse deum, id esse quo gloriaturi simus, quomodo Ieremias quoque habet.

In oblivionem enim venient priores inimicitiae. anceps est ad angustias et inimicitias. Nos credimus de dissidio loqui, quod inter Gentes et unum deum fuit ante lucem Evangelii.

[ocr errors]

Ecce enim ego condam coelos novos et terram etc. Haec omnium sunt Periphrasis, quasi dicat, Ecce nova faciam omnia. Ut qui hactenus sub lege moesti servierunt, sub gratia alacres exultent. Non erunt isthic ultra aut infans aut senex etc. Isthic ex Du vertimus, quomodo et Hieronymus, Ubi, transtulit. Ubi videmus , non semper esse 5‹ontizòv μέgos, id est, Privativam particulam.

« PoprzedniaDalej »