Obrazy na stronie
PDF
ePub

non aliter quam immanes nubium moles quae Austro protruduntur. Vehi denique ac properare ad ecclesiam populi dei, non aliter quum Columbae, imminente aut tempestate aut aquila, ad fenestras suas irruunt.

Atque adeo marinae naves. Atque adeo, vertimus ex M, id est, Cum primis, vel In primis.

Cum argento et auro ipsorum. Nobiscum distinguunt Rabini banc sententiam. Sed per adportationem argenti et auri, nihil aliud quam oblationem fidelium intelligit, qua se ipsos deo offerunt. Id autem a vetere offerendi ritu allegoria tracta, in quo ista visibilia offerebantur, nunc. in pauperes transtulit Christus. Eodem modo spiritalia facit Paulus carnalia et externa, quae in Lege praecipiebantur in Rom. Corinth. et Hebraeis.

Et aedificabunt filii alieni muros tuos. Muri hic quoque ex Gentium filiis Evangelio credentibus ά22nyogizwę aedificantur.

Nam quum irascerer percussi te etc. Ad Ecclesiam dirigitur scrmo: sed quae tunc ex Iudacis erat. Etiamnunc iratus percutit Ecclesiam externam istam, quae dei verbum contemnit, suum autem observat.

Cyparissus, pinus, et cedrus, ex aequo illustrabunt locum sanctuarii mei. Hae sunt Libani opes, excelsae istae arbores. Eae autem omnino significant principes qui rebus praesunt: quod non uno loco in scripturis habetur. Quomodo et in hoc propheta supra 2. et 10. capitib.

Locum enim pedum meorum augustum reddam. Periphrasis est Hierosolymorum. Per Eam autem intelligit Ecclesiam: quomodo et Paulus in Galatis.

Et adorabunt plantas pedum tuorun. Prosopopoeia est. Ecclesia enim non habet plantas. Sed his periphrasibus describit eam deditionem, qua se Gentes recepto Evangelio domino consecrant.

Claram te constituam in sempiternum. Obscura est Syriaca : sed clara coelestis Ierusalem.

Lac Gentium suges. Iucunda hypallage est, pro Ex Gentibus adolesces.

Pro aere aurum dabo etc. Quae in templo.materiali, fere ex auro, aere, argento et ferro erant. In Ecclesia vero promittit omnia nobiliora fore. Id tandem est aerea aurea fieri. Fulget in Ecclesia caritas pro auro, misericordia pro argento, constantia pro aere, patientia pro ferro etc.

Praefectos tibi dabo Pacem, et exactores Iustitiam. Ipsa pax (inquit) praefectus erit tuus, et exactores tui iustitia. Ephexegesis enim est mutati aeris. Veruntamen et ipsa valde poetica, quum Pax et Iustitia personis induuntur.

Et compensabuntur dies luctus tui., non minus Rependere signif, quam Conciliare, implere, aut absolvere. Visum est ergo Compensandi verbum huc quadrare.

Flos plantationis meae erit. Flos hic pro Eleganti et Eximio. Eximius enim fuit populus Israëlis, ct flos a deo plantatus. Idem nunc est Ecclesia.

Opus manuum mearum quo glorier.

Opus item pro eximio et

praecipuo opere capitur. Tracta allegoria a statuariis, pietoribus, et aliis artificibus egregiis, qui singularibus nomen operibus comparant. Ninimus sobolescet in mille etc. Multiplicationem filiorum dei, carnali propagatione, qua gaudebant Iudaei, adumbrat.

Ego dominus accelerabo istud in tempore suo. Dicant Iudaei quando istud impletum sit, et herbam quod dicitur porrigemus. Nos enim nunquam legimus eos ad hunc modum auctos. Quanquam non tam contumax sim ut negem esse vлεдоýv. Sed quoniam imminuti sunt et humiliati plus quam omnes Gentes: id quod quidam ex eis queritur. Deinde ne decimus quidem, imo millesimus ex eis superest: Hinc fit ut ad carnalem Israël ista referri non possint. Christo autem nato et inter Gentes praedicato, universa quae dicta sunt usuvenerunt.

EX CAPITE LXI.

Spiritus domini dei mecum est. Orditur hic alium sermonem propheta: sed non alterius argumenti. Loquitur enim in persona Messiae. Nam et Christus ipse in Synagoga, ut Lucas testatur, dixit hunc prophetae sermorem in se impletum esse: hoc est, se hunc esse de quo hic loquitur vates. Mecum est, autem vertimus pro, Apud me est. Neque est praetereundum, quod etsi Iudaci ista contenderent, prophetam de se loqui, hunc enim unctum, id est, inauguratum esse ad annunciaudum liberationem: multos tamen locos esse qui illi non possunt competere ullis figurarum, loquutionum, aut troporum suffragiis. Quales sunt omnes ab isto loco qui sic incipit: Ad danduin his qui Zion lugent pulchritudinem etc.

Ad provulgandun. annum a domino decretum. Hic legi debet, Promulgandum, non Prevulgandum. Deinde Annus, pro gratiae tonpore, quomodo et superius Annus acceptus fuit. Decretum autem pro Placito ideo vertimus, quod Placuisse patribus dicunt et Latini et Hebr. pro Decrevisse patres, ut saepe dictum est.

Et diem ultionis dei nostri. Dies ultionis, non ponitur hoc loco pro eo, quum in nos animadvertit deus, sed pro eo quum de hostibus nostris, et praesertim de adversario nostro diabolo, ultionem capit, id quod sequentia testantur: Ad corsolandum omnes qui lugent.

Pulchritudinem pro pulvere. Studuimus et ipsi Paronomasiam reddere, Pulchritudine et pulvere, quam Hebraei habent in Net N, id est, Splendore et Cinere.

Ut vocentur Dii innocentiae. Primum Innocentiam vertimus ex Iustitia, de quo supra. Deinde, Di innocentes, respondisset Hebraismo: quo adiectivum sive epitheton in genitivo addunt subiecto sive substantivo, et dicunt: Innocentiae dii, pro, Dii innocentes. Attamen haec versio difficilior videbatur auribus quorundam. Vertimus ergo Deos innocentiae, hoc est, innocentiae tan studiosos, ut iam Dii quidam, sic enim deus ipse dignatur nos adpellare Psalmo 81. per Hyperbolen, videri possint.

Urbes vastatas reficiant. Que hic allegoriae a novello terrac cultu reliquisque rebus tractae sunt, a Iudaeis impletae esse nequeunt

ostendi. Agnoscant ergo, Ecclesiam eam, quae ex ipsis aliquando erat, de nobis instauratam resurrexisse.

Vos autem sacerdotes domini vocemini. Erat Iudaica gens aliquando sacerdotalis populus totius orbis: nunc fideles Christi in corum locum successerunt.

Substantiam Gentium comedatis. Substantiam, nostram comedunt quum pos verus Israël sumus. Devorat enim nos illorum olim Ecclesia, atque in se transmutat.

Pro ingenti confusione et ignominia vestra, exultabunt sortem suam vobiscum habere communem. Hic iterum vertimus ex Duplici, Ingens. Deinde, Habere communem, de nostro addidimus. Nam si ad praescriptum Hebraicorum verborum transferas, Gratulabuntur partem suam, ad idem redit sententia. Sive Gentes gratulentur quod sortem sint cum Iudaeis nactae: sive tam liberaliter gratulentur, ut sortem velint cum ludaeis habere communem: idem est.

Ut divitem haereditatem in terra eorum partiantur. Sive Gentes, dum Chananaeam partiuntur sibi: hoc est, dum sibi iure vendicant nomen populi dei: sive Iudaei, dum nos eorum facti sumus. Non hi quidem Iudaei qui Christum occiderunt: sed qui expectarunt venturum, qui amplexi sunt venientem, praesentem observarunt, et abeuntem colunt.

Etiam si quis in holocaustum eam offerat. At Rom, pontifex rapinam, et quavis iniuria partam pecuniam, tunc tandem iure possideri perhibet, si praedae consors factus sit.

Efficiam ut opera eorum fideliter respardeant. Ambiguus est sermo Hebraicus. Ad hunc, Ex fide amplectar eorum opera, id est, Gratis accipiam. Et ad hunc sensum, Reddam eorum opera cum fide, ut respondeant scilicet: quem nos secuti sunus. Nam in Abacuc, Mentiri oliva opere suo legimus, quum spem cultoris frustratur. Sic ergo opera in veritate e diverso sunt, quum spei colonorum respondent.

Omnes qui videbunt eos, cognascent quod benedictum semen domini sint. Hi scilicet qui Abrahae fidem habuerunt ab omnibus cognoscuntur esse filii dei. Isto cognoscuntur discipuli Christi, impletione iussuum eius,

Impense igitur gaudeo. Caruen est gratulatorium super tanta felicitate ecclesiae, quae tam dives et honorata futura erat Gentium accessione.

Germinabit iustitiam et pietatem apud omnes Gentes. Haec irreprehensibilis nota est, qua sustine ur, superiora non de carnali Israële aut Zione esse intelligenda, sed de fidelium ecclesia,

EX CAPITE LXII.

Idcirco propter Zion non tacebo. Tacendi verbum facile ponunt pro Quiescendi; sed quoniam Quiescendi verbum sequitur, nihil mutavimus. Nihil autem vetat haec dici in persona prophetae usque : Super muros tuos o Ierusalem constituam custodes: ut scilicet polliceatur se amplitudinem ecclesiae celebraturum, et divina promissa can

[ocr errors]
[ocr errors]

taturum, donec omnia impleantur. Id quod non tam corpore quam carmine praesens fecit. Nobis tamen vividior sensus esse videtur, si omnia divino ori tribuamus; etiamsi Rabinorum sententialis distinctio non adstipuletur. Sunt autem hic Zion et Hierosolyma omnino ecclesia Christi.

Videbunt enim Gentes iustitiam tuam. Tuam, Zion, id est, Ecclesiam refert: omnibus nota debet esse sanctorum innocentia. Sic enim lucere vult Christus lumen nostrum, ut opera nostra bona videantur etc.

quae

hactenus Iudaeorum,

Et adpellabunt te nomine novo. Ut nunc Gentium aut Christi ecclesia vocetur. Et quae hactenus dimissa aut repudiata, quemadmodum paulo post sequetur, fuit adpellata, vocetur placita et grata.

Coronam pro

Et eris splendida corona in manu domini. summo honore et decore illis accipi, iam dictum est antea. At qui convenit coronam esse in manu domini, quum coronae capitibus imponantur? In manu domini, hoc loco, est in tutela domini esse. Similia sunt quae hic dicuntur, istis quae Paulus de ecclesiae munditia et puritate, nunc virginem eam faciendo, nunc matrem familias, disserit.

Sed tu quidem vocaberis Haephziba. lucunda est Paronomasia

[ocr errors]

: quarum vocum illa derelictam aut dimissam, חפצי בה et עזובה in

haec autem, placentem mihi, significat,

Et terra tua Beula (hoc est) nupta. Nuptam vertimus pro Maritata.

Sicut enim adulescens virginem sibi maritat, sic maritabuntur filii tui. Est hic loci videre istud comparationis genus, ubi neque comparanti, neque comparato similitudinis ulla nota adponitur, de qua re supra. Et ne quis frivola nos docere dicat, in medio erit LXX. interpretatio quae sic habet, τε ὡς συνοικῶν νεανίσκος παρθένῳ, οὕτως κατοικήσεσι οἱ υιοί συ μετά σε, id est, Et quemadmodum habitat adolescens cum virgine: sic habitabunt filii tui tecum. Ubi adnotatum est Habitandi verbum oixeiova Graecis paulo significantius esse quam Latinis, pro Nuptiali cohabitatione. Videmus hic loci, ut Graeci interpretes addiderint comparationis notas, os et outws, id est, Quemadmodum, et Sic.

Super muros tuos o Ierusalem constituam custodes. Custodes ideo reliquimus, quod esse videam qui ad Episcopos referant; nobis. tamen pro Excubitoribus, pro vicibus, et ordinibus, quibus cantores et musici distincti erant, poni videntur: quamvis allegorice pro Ecclesiae membris, quae dominum pro beneficio missi ad nos filii sui nunquam contemplari, laudare, et gratias agere cessant.

Quin et vos de plebe. Arbitrati sumus ad universum populum dici, tum priscum ex Iudaeis, tum novum ex Gentibus. Idcirco, Quin et vos de plebe, addidimus. Contendit enim hortando propheta ut omnes excitet. Praedicit autem in universum, cunctos filios dei summo desiderio oraturos et expectaturos eam ecclesiae felicitatem, de qua tam multa disserit.

Prò quo sudasti. Pro Laborasti, Sudasti vertimus, quo hic

loci simplex prophetae scnsus clarius elici visus est. Negat autem tota ista periodo, se non ultra daturum ecclesiam in direptionem, hypocritis maxime. Videmus enim et nostro saeculo, ut eam a falsis prophetis vindicet et adserat.

Recedite ac digrediamini qui in porta statis. Elegans Parasceve, qua praeparatur et munitur iter, venienti salvatori cum innumerabili coetu ecclesiae, quam de Gentibus scripsit.

Ecce opes suas secum advehit. Ex Mercede Opes fecimus, non quod a mercede abhorreremus, sed quoniam sermonis Allegoria tracta videtur a triumphantibus, qui opes quas ex hoste referunt. omnibus ostentant, res autem a se gestas in tabulis depictas exhibent, Idcirco in hanc sententiam vertimus. Et haec omnia sunt velut breviarium humiliationis et exaltationis Christi. Quibus omnia quae superius tam de ipso quam ecclesia illius dicta sunt, clare exponuntur, ut de carnali Israële non possint intelligi. Quae enim sequuntur ita nulli possunt tribui, quam ei soli qui nos sanguine suo mundavit Christo, ut labor sit Iudaeos ista nolle videre. Incommodavit et hoc loco distinctor, quum novum Caput incoepit, ubi, quae in Triumpho dicuntur, et ut res a se gestas triumphans memoret, nondum est expositum.

EX CAPITE LXIII.

Tunc dicetur: Quis vero hic est qui venit de Edom? Tunc dicetur, de nostro est: ut intelligamus eos loqui qui pompam triumphantis spectent. Inedicibilis est hic eruditio. DIT Edom, Ruffum significat, et loci proprium nomen est. Vide igitur quam amoeniter mirentur spectatores triumphi, quum Christum sanguine suo rubricatum, de Edom venire murmurant, atque hoc propter purpuram qua induebantur triumphantes.

Tincta veste de Bozra. et Vindemiam significat: et loci nomen est. Christum ergo uvidum, glutinosum et squalidum facit: quomodo hi sunt qui vindemiam curando curam corporis negligunt, propterea quod male tractatus, flagris caesus, spinis coronatus, crucifixus, lancea penetratus, ac totus toto sanguine imbutus maduit.

Ille tam honorifice paludatus. Paludamentum vocarunt militarem imperatoris ornatum, quum ad bellum proficisceretur. Christum ergo victorem ab hoste redeuntem paludatum facere placuit, ut aliqua ratione ornatum prophetae assequeremur.

Ego sum, inquiet, qui et iusta moneo etc. Inquiet, inserui respondentis notam, quam isti de industria omittunt. Qui iusta moneo. Periphrasis est iusti: quasi dicat, Ego sum solus iustus et salvator.

Cur ergo, dicent, rubra est vestis tua. Dicent, iterum nota est sermonem commutantium. Commodum quaerunt, quum se salvatorem praedicasset, cur ergo sanguine respersus sit? Videant haec Iudaei, et desinant tam insani esse, ut sibi gratulentur de occiso a se Christo, ut quem iure trucidaverint: Desinant quoque humilitatem eius contemnere, quum tam adperte videant Coryphaeum prophetarum suorum, omnia de illius humilitate et gloria pracdixisse.

Torcular, inquiet, solus calcavi. En nobis eruditas literas.

« PoprzedniaDalej »