Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qui tamen dolorum et aegritudinum peritus est. Idem agit in Hebr. Paulus, Per omnia nobis similem fieri oportuisse, quo rectius crederet nostris imbecillitatibus, extra capto peccato. Videant qui perhibet Christi humanitatem perinde ac divinitatem ubique esse per corporalem praesentiam, num humanitate sit nobis per omnia similis, absque peccato. Nam si illius corpus pro immensitate divinae naturae immensum est factum, iam et nostra corpora aut erunt immensa post resurrectionem, aut nobis adempta erit resurrectionis spes. At non erunt immensa. Hoc enim nulli creaturae quam infinitae dei naturae competit. Relinquitur ergo, nobis spem resurgendi amputari. Quod hoc modo confirmamus. Si Christi caro ex mortuis resurgens, immensa facta est pro infinitate divinitatis: iam quum nos sciamus nunquam ad eam mensuram venturos, ut nostra corpora sint infinita aut immensa, non potest illius resurrectio nostram resurrectionem polliceri: quum ille deus sit et homo, et humanitas secundum istos extensa et inaugurata sit infinitati per divinitatem. Nos autem nihil quam homines et non deus natura quum simus, non est spes reliqua quod resurgamus. Si vero, quomodo et Paulus argumentatur, ille verus homo resurrexit, iam et nos veri homines resurgemus. Nam alias inconstans esset argumentum Pauli quum ait: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Fieri enim posset, ut qui ad immensitatem divinitatis immensus esset, resurgeret, imo semper existeret, nobis non resurgentibus. Nunc autem quum eius resurrectio nostram promittat, oportet eum simili modo resurgere, quomodo nos resurrecturi sumus. Atque istud est quod Irenaeus perhibet, Illius corpus nostrum corpus ad resurrectionem pascere: Hoc est, nobis certum periculum praebere, quod et nos resurrecturi simus, quum ille resurrexerit. Quid multa? Verus homo est, vere finitus ac dimensus: et simul, verus deus, infinitus et immensus, quomodo in elencticis nostris ubertim est ostensum.

[ocr errors]

Nos autem existimabimus eum plaga a Deo esse percussum. Hoc est cuius causa propheta prius ingemuit quum diceret: Domine quis credit vaticinio nostro? Est quidem ille a deo humiliatus: at non propter aliquam culpam, sed propter nos. Est humiliati Christi mysterium altius quam vel hominis stilus prosequi, vel hic locus ferre possit. His tamen brevibus aliquid ostendisse, non erimus onerosi. Si angelo deus nos visitasset, aut sanctissimo aliquo homine, Abrahamo, Mose, Helia, aut Baptista, iam non esset beneficium dei summum, perinde ac dum ipse ad nos descendit. Iam enim ipse se ipsum et misit et praebuit. Minus enim dat qui sua, quam qui se ipsum dat. Iam homo factus, mori, et sanguine suo nos abluere potuisset, quum Herodis ignavi satellites infantium exercitum ferro caederent. At istud non tanti erat futurum ac dum adolevit, docuit, miracula fecit, ac divino infallibilique iudicio cuncta in usum nostrum gessit. Moriens non subito insidiatoris ictu concidit, sed infame crucis supplicium pertulit: ut qui quicquid spectes summus est summam quoque humilitatem ostenderet, qua nobis omnia nostra quam frivola sint exponeret.

Multa enim correctionis nostrae ipsi imponetur. Ex 12

Muletam vertimus, Hieronymus Disciplinam. Non enim aliter incubuit ei correctio nostra, quam ut eius satisfactione nos redimeremur.

Nos omnes tanquam ovis erravimus, quisque viam suam sectatur. Ovis esse perhibent, ut quum a grege abierit non moliatur reditum, sed magis ac magis abeundo erret. Sic dum nos sequimur quisque viam, hoc est, cupiditatem suam, fit ut quanto magis sequamur adfectum, tanto longius aberremus. Locus irrefragabilis est, Omnes homines esse peccatores, et egere gratia dei.

Ipse angustiabitur et adfligetur. Ipse non satis possum dispicere cur Hieronymus verterit, Oblatus est quia ipse voluit: quum LXX. sic verterint: καὶ αὐτὸς διὰ τὸ κεκακῶσθαι ἐκ ἀνοίγει τὸ ςόμα avto, hoc est, Et ipse ob id quod adfligeretur, non aperiebat os suum.

Indicta causa citraque iudicium tolletur., hoc est, Sine coetu, vertimus Indicta causa. Nam celebribus comitiis apud quosdam mos erat, capitis reos iudicare. Sic et De iudicio, in Sine iudicio, vertimus.

Cuius tamen sobolem quis recenseat? Necessarii apud terrenum et carni deditum iudicem nonnunquam vetant, quo minus vim faciat. Hic autem noster tantam sobolem habet ut recensere nemo possit: at nihilo minus indicta causa raptus est ad necem. Qui haec verba ad divinam eius generationem referunt, non impie docent: at hic nobis visus est esse sensus quem iam exposuimus.

Quin et sepulchrum illi dabitur inter impios. Sepulchrum ei dabitur cum impiis, habent ad verbum Hebraica. Ponitur autem Sepulchrum pro Nece, per Synecdochen. Inter latrones enim interfectus est,

Et exaltatio inter praedones. Alias quoque ostendimus familiare esse Hebraeis, ut crucis supplicium Exaltationem vocent, quomodo et Christus ea voce usus est. Ad verbum tamen habent Hebraea: Et cum dite, hoc est, divitibus exaltatio eius. Quae hunc quoque sensum possunt habere: Et exaltatio cum praedonibus, hoc est, Authoritas eius et dignitas cum praedonum fortuna finem inveniet. Sed prior expositio minus torta est. Veruntamen tortum ac violentum videbitur Divites in praedones quod verterim. Id autem coegerunt prophetae sequentia verba Day, id est, Supra hoc, vel Quamvis vim nunquam fecerit. Vides ut nunc Vim aut Iniuriam vocet, quod iamiam divites adpellaverat. Considera vero Lector, quam recte et integre cuncta quadrent cum his quae Christus est passus.

Videat longaevam posteritatem. Contrucidant nonnunquam tyrauni totam aliquam gentem, hoc in ore habentes, Frustra occidisse parentem, qui liberos reliquerit superstites. Huic hostium Christi furori, quo credebant ipso necato, omnem eius mentionem et posteritatem abolitum iri, opponitur haec sententia, Christum longaevam posteritatem visurum, quum pro peccato mactatus esset. Ea vero posteritas est credentium ecclesia: hi enim sunt filii dei.

Periculo animae suae inveniet opes. Labore, est apud Hebracos,, ubi instrumentalis casus nota est. Vertimus ergo, Periculo. Significat enim, difficilem ac periculosum laborem.

Animae suae, hoc est, vitae suae, Hebraico idiotismo verti: quod is iam omnibus est obvius. Inveniet opes, dixi pro, Videbit satietatem aut plenitudinem. Videndi enim verbo omnes linguae pro Experiundi et Inveniendi in loco utuntur.

Nam scelera eorum ipse asportabit. 20, id est, Baiulabit, verti in Asportabit, id autem iure, quum compositis ipsi verbis laborent.

Idcirco ei et multitudinis et fortium praedam partiar. Habent hic Hebr. loquutionem, Cum multitudine, hoc est, multitudinis: et Cum fortibus, pro Fortium. Est ergo sensus (nam nihil moror verbum bis esse positum: semel in pri. persona iterum in secunda, quum sententiae nihil decedit): idcirco praeda et mercede cum totius humani generis tum hostium suorum potietur. Captivitatem enim reduxit fortior armatus.

Et pro transgressoribus intercedet. Perpetuo apud patrem : ubi causam nostram agit ac defendit iuxta loan. Evang. testimonium. EX CAPITE LIV.

Exulta igitur sterilis quae non paris etc. Totum hoc caput Epistropha est ad nascituram aliquando ex Gentibus ecclesiam. Id autem adeo docte et clare agitur, ut qui obstrepere audeat, audeat eadem opera Solis lumen imminuere tentare.

Plures erunt filii desolatae quam coniugatae. Coniugatam pro Maritata diximus. Deserta fuerat Gentium multitudo, sed nunc est ecclesiae seminarium.

·Dilata locum castrorum tuorum. En ut ecclesiam, hoc est, coelitus natam lerusalem, et sanctam Zion instaurandam ac multiplicandam fore promittit. Hinc ab amplificandis castris ducta allegoria praecipit, ut locum faciat capaciorem, ut et Gentes ingredi queant.

Diduc quam longissime funes tuos, et clavis etc. Vide quam elegans υποτύπωσις.

Tam ad dexteram quam ad laevam erumpes. Erumpendi verbo impense pro Augendi et Sobolescendi utuntur, ut in Mosis libris est

ostensum.

Semen tuum Gentes possidebit. Ubi ista quaeso facta sunt? Ubi Gentibus imperarunt Iudaei? Sed Ecclesiae Soboles ex Gentibus est. Hinc semen Ecclesiae tenere ac possidere Gentes dicitur.

Urbes desertas habitabit. Per desertas urbes Gentes a deo alienas intelligo. Quamvis allegoria a vastatis in Iuda urbibus tracta.

Ne verearis, non enim confunderis. Nota est, prophetam non loqui de liberatione Babylonica. Post hanc enim confusi sunt supra mortales omnes. Quod si quis contendat, super ultima quadam felicitate vaticinium hic fieri, supra confutatus est. Relinquitur ergo, de sola ecclesia Christi omnia esse intelligenda. Id quod clarius et clarius fiet.

Nam et pudoris adolescentiae tuae oblivisceris. Ecce ut sub persona ecclesiae Iudaeorum, ecclesiam in genere intelligit: Iudaeorum enim ecclesia ut scortando pudefacta est, nondum est sibi restituta.

Herus enim et maritus tuus etc. Ex y, Herum et maritum vertimus; tam augusta est ea vox.

Conatus autem et vindex tuus. Lege Cognatus. enim et Cognatum et Vindicem sive liberatorem significat.

Felut feminam dimissam. Ut sub ecclesia Iudaeorum universalem intelligit? Prophetae enim tempore non erat ex aliis quaın illis ecclesia. Quod si quis contendat, de redassumptione Iudaeorum hic praedici, equidem non inficior, fore ut Christum recipiant. At hic locus de Ecclesia in genere, ex Iudaeis et Gentibus loquitur. Quumque isto tempore Iudaeorum modo esset, iam de ipsa interim ut erat loquitur, interim ut qualis futura erat.

Sed misericordia sempiterna complectar te. Hinc possent qui de damnatorum ac daemonun salute non recte sentiunt, erroris sui patrocinium petere, dicendo: Ecce momentanea est indignatio, et misericordia sempiterna. Sed non loquitur propheta de natura vel proprietate irae dei et misericordiae: sed solummodo ut ad tempus sit indignatus Ecclesiae, quae tum ex Iudaeis erat: at nunc sempiterna sit eam benevolentia prosecuturus. Qui ergo de ecclesia sunt, hic salutis ac bonitatis spem inveniunt: non etiam qui extra illam in tenebras detrusi sempiterno igne cremantur.

Nam istud erit mihi sicut aquae Noe. Mirum est cur Hieron. Dies ex Aquis verterit. Testatur autem deus se ratum ac firmum servaturum, perinde atque servet cataclysmi foedus quod cum Noe pepigit, ne ultra obruat aquis mundum, Ut non ultra sit Ecclesiam suam a misericordia sua repudiaturus.

Citius enim et montes locum deserent etc. De modo comparandi superius scripsimus. Vertimus igitur hunc locum, additis notis comparationis quas Hieronymus omisit, dictionem potius quam sententiam transferendo.

En o paupercula. Ex inferiore loco in frontispicium locavimus. Constituam e carbunculo muros tuos. Muros fecimus ex Lapidibus. Est enim vis Synecdoches, et ipsa sententiae proprietas, ut qui ex lapidibus fit murus, nomen eius servet ex quo fit, Lapidum scilicet.

Fenestras tuas e Cristallo faciam. Fenestras transtulimus ex o, quod eis Sol invehatur. Sunt autem fenestrae proprie non ipsa specularia, sed porta, spatium, sive inane istud in quod specularia imponuntur. Quamvis ista confundant etiam eruditi.

Iustitia constabis. Constandi verbum ex 7 vertimus, quod non minus Firmare, fundare, perficere, ac solidaré significat, ac parare. Maior est his locis obscuritas apud Hieronymum quam LXX.

1

Unde neque timebis. Unde, ex transtulimus. Qui enim non sunt sibi violentiae aut iniuriae conscii, fortius ac cordatius omnia agunt.

Et a plaga. Scilicet aberis. Per Prolepsim enim praemisimus verbum, Aberis. Hoc non est omittendum quod Graeci trav ab Hebr. mutuo acceperunt vel Formido, contritio, deiectio etc.

Ecce advena qui alienus erat a me, incolet. Est hic locus signum et clavis, qua tota allegoria aperitur. Quis enim tam impudens est, ut negare possit haec de Gentium vocatione dici?

Ecce ego condo fabrum istum etc. His verbis non videtur nobis

aliud velle, quantumvis diuturna armorum fabrica, quam et violentos et arma, eorum a se esse. Poetice vero, armorum hypotyposim, quomodo scilicet fabrefiant, pro armis ponit. Quibus probat in sua esse potestate, ut vim vel arceat vel adsciscat.

Sed omnia arma. Satis diximus Vasa, organa musica, supellectilem, et arma ex aequo significare.

Talis erit hacreditas servorum domini. Et haec nota est, de Ecclesia in genere loqui prophetam. Ponitur autem haereditas pro parte ac sorte.

Et haec eis a me iustitia donabitur. Non video quur Hieron. verterit ex Apud me: nisi quod, id est De, viderit pro Apud, saepe accipi, quod supra ostendimus: at hic loci non congruebat. Accipitur autem hic Iustitia pro Innocentia, gratia, et amicitia, hoc sensu: Hanc meis innocentiam dabo, hac gratia prosequar, huius amicitiae foedera cum eis inibo. De qua scilicet disseruit.

EX CAPITE LV.

Quos omnes igitur qui sititis, pergite ad aquas. Invitatur hic omne omnium hominum genus,

ut ad oblatam salutem non cunctetur. Quibus deest argentum. Gratis et redimi per Christum, et in filios dei cooptari perhibet.

Vinum et lac. Qui tropos scriptura relegant, oro expediant quodnam vinum et lac comparari praecipiatur isto loco. Si per Vinum animi laetitiam, per Lac gratiae dulcedinem interpretantur, quomodo iam Allegoria non est illis ancillata? Desinant igitur aut contendere adversus veritatem, aut sese humanos putare, quum vini et lactis gratiam nondum sint experti.

Quur enim expenditis pecuniam pro eo qui non cibat pane? Tracta est Allegoria ab imprudentibus ac emacibus istis, qui temere sua prodigunt pro rebus nihili, ad eos qui stulte colunt eos qui ferre opem nequeunt.

Ecce dabo eum testem populis. Testem Hebraei pro praedicatore accipiunt nonnunquam, quomodo et isto loco, et in Actis: Eritis mihi testes in omni etc. hoc est, Praedicabitis et testabimini de me Iudaeis, Samaritis, et cunctis Gentibus. Nec tamen abhorreo si quis testem ideo putet adpellatum esse caput ecclesiae Christum, quod pignus sit et arrhabo divinae liberalitatis et gratiae. Est autem haec egressiuncula ad ecclesiae caput et principem, a quo commendatur.

Ecce gentem ignotam vocabis. Ambiguum est ad quem haec periodus referatur, ad Christum, an ad ecclesiam quae ex Iudaeis est. Nos ad Iudaicam, quae tum erat, ecclesiam credidimus referri. Nam de Christo si voles intelligere durior est Alloeosis, quamvis ista durities non sit apud eos infrequens. Sed ad nostram sententiam felicius scquuntur ista: Id autem propter dominum deum tuum etc. Non est autem alienum a divinis eloquiis, ministris tribuere quod dei solius est. Praedicant enim Apostoli remissionem peccatorum per Christum, et ab eodem accepta fertur illis remissio peccatorum, quum solius dei sit.

« PoprzedniaDalej »