Obrazy na stronie
PDF
ePub

alia ratione vocaverit testamentum, quam hic circumcisio testamentum adpellatur? metonymicus scilicet. Transfertur enim signati nomen ad signum. Sic panis corpus, vinum sanguis per denominationem adpellantur, quae symbola sint harum rerum. Est enim Hebraeis ante alios mos creberrimis uti tropis, quod lingua eorum, ut angusta, ita troporum densitate angusta, ut veluti cogantur linguae parsimonia ad troporum vim converti. Secundo videmus idem signum vocari signum foederis, quod iam iam pactum adpellatum erat. Tertio est signum eius foederis, quod erat inter Deum et Abrahamum. Ergo et infantes quoque erant in foedere : dabatur enim eis signum, ut esset indicio eos perinde esse in foedere atque Abrahamum. Quod vero de Abrahamo

et liberis eius dicimus, hoc idem de Christianis et eorum liberis dictum esse volumus. Nam eorum, qui ex Christianis parentibus generantur, aequa est conditio cum his, qui ex Abrahamo prognati sunt. Una 'cnim atque eadem est ecclesia, quae ex Gentibus Iudaeisque compingitur, quum Christus angularis sit lapis, qui utrumque parietem coniungat. Matth. XXI. Et ipse sese pastorem verum esse et unum ovile testatur, lo. X. Iterum eandem vineam paremque cultoribus mercedem definit, etiam si bona pars eorum serius venissent. Item Matth. XI. Venient ab oriente et occidente et recumbent cum deo Abrahami, Isaaci et Iacobi. Ergo nos istis coniuncti sumus, non ipsi nobis. Paulus ad Rom. XI. perhibet istos idco exectos, ut nos insereremur. Gal. cap. III. Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahami et benedicentur cum fideli Abrahamo. Idem docet Petrus 1. cap. 2. Una ergo fides est Abrahami et nostra: perinde enim ille fidebat Deo per semen quod ei promissum erat atque nos, quam quod nunc praestitus est, cui isti promisso tantum fidebant. Quod si una eademque amborum est ecclesia, una fides, aequa conditio cur Catabaptistae infantibus Christianorum vel signum pacti baptismum (nam is est nobis circumcisionis loco) vel regnum dei negant? Si infantibus Hebraeorum iussu et praecepto dei circumcisio symbolum pacti datum est: cur baptismus Christianorum liberis negabitur, quum utrobique par sit ratio? Pollicitus est deus Abrahamo, se seminis quoque sui deum fore (loquimur autem de semine, quod ei secundum promissionem natum est); ergo pactum dei cum filiis quoque Abrahami firmum est: nam quorum deus est inter hos et ipsum constat amicitia. Qui in pacto sunt cum deo, illis signum pacti nequaquam negari potest. Quicquid nunc de semine secundum promissionem dicitur, idem de Christianorum liberis intelligendum est. Nos enim secundum Isaacum promissionis filii sumus, Gal. IV. Sunt igitur et nostri. liberi non minus in foedere quam ludaeorum. Symbolum ergo baptismi, quod ex circumcisione per Christum, qui suo sanguine omnem sistit sanguinem, mutatum est, ex pacto infantibus nostris debetur. Quae res vehementer Catabaptistas male habet, qui aut liberam dei electionem non spectant aut salutem cum Pontificiis putant alligatam esse symbolis.

Satis de signis superius locuti hic breviter dicimus, signa quaedam esse miracula, quae fidelium non mentes, sed carnis imbecillitatem nonnihil firmant, infideles excaccant et eis in testimonium damnationis fiunt.

Signa vero pacti aut symbola (quae alii signa sacramentalia vocant) ut est in veteri lege circumcisio, et agni paschalis manducatio, in nova baptismus et eucharistia, fidem interiorem nec adiuvant nec firmant (ut quidam absque verbo dei docent), sed admonent hominem officii et sunt testimonia damnationis iis qui non servant, quae per symbola significantur. Nam seminis promissio Abrahamo facta confirmatio est divinae erga nos misericordiae, in qua omnes salvamur tam ipsi quam nos. Salutis ergo fundamentum est divina misericordia, quae in semine promissa erat. Quod quidem semen, quum tempora completa essent, praestitit deus, ut confirmaret promissionem suam erga nos. Huic promissioni et pacto addidit symbolum externum; non ergo symbolum confirmat fidem, sed semen promissum et praestitum. Erat enim antea quam circumcideretur Abraham fidelis, ut ex capite XV. audivimus. At quicunque velut Abraham, misericordiae dei, per Christum praestitae, toto pectore fidunt, student omnibus modis, ut innocenter et integre coram deo ambulent, ut quotidie atque in horas adfectus carnis amputent. Hoc enim significat circumcisio. Nobis huius loco mitius quoddam symbolum datum est, quod et nos quotidianae ablutionis et repurgationis admoneat. Est enim vita christiana perpetua quaedam poenitentia et quotidiana carnis mortificatio. Qui symbolis utuntur, neque iis rebus student quae per symbola significantur, hypocritae sunt, et symbola gerunt in testimonium condemnationis. Sic Paulus 1, Corinth. 11. Qui indigne ederit panem, et biberit indigne calicem in coena Dominica, reus erit corporis et sanguinis Domini.

Circumcisio igitur facta in membro, libidinis symbolo, significat amputandos esse adfectus ex corde; ut docet Moses Deut. cap. X. dum ante mortem suam filiis Israelis spiritum legis refricaret. Et tu Israel, inquit, quid putas quod Dominus a te postulet? nimirum nihil aliud, quam ut timeas Dominum deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum, ac servias Domino deo tuo in toto corde tuo etc. Circumcidite igitur praeputium cordis vestri etc. Hic Moses plane ostendit, ad quid prosit symbolum circumcisionis, atque ob quid a Deo sit datum. Neque carnis circumcisionem reiicit, sed cuius admoneat docet. Idem Deut. XXX. habetur. Sic et de baptismate sentiendum est, quod quidem per aquam fit, admonet autem quid intus in anima fieri debeat, continua scilicet mentis renovatio et peccatorum ablutio. Haec tam multis prosecuti sumus propter cos, qui vel symbolis plus aequo tribuunt, vel significationem eorum omnino negligunt, atque symbola non tam frustra gerunt, quam abutuntur. Qui foedus cum deo initum servant, recte symbolum gerunt. Qui pactum non servant, frustra symbolis gloriantur, atque iis symbola non solum non prosunt, sed damnationis sunt testimonium. Quo Paulus spectavit, quum dixit: Judicium sibi manducat et bibit etc.

Omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circuncidetur, et quicunque non fuerit de stirpe vestra. Haec paulo obscuriora sunt; quare Hebraica videamus. Sic autem legunt: Omne masculinum, seu omnis masculus in generationibus vestris, natus domi et emtus argento de omni filio alienigena, qui non

est de semine vestro. Sensus est: Circumcidetur omnis masculus de semine vestro, deinde vernaculi atque emtitii, qui non sunt de semine vestro; sed aut domi nati aut foris ab alienigenis emti et comparati sunt, etiam circumcidantur! Ubi familiam quoque videmus adnumerari patrono sive domino. Hoc quoque hic non praetereundum est, tametsi solis masculis circumcisio data sit, nihilominns tamen foeminas a pacto Dei et signo non excludi. Sunt enim symbola huiusmodi synecdochica, quae sub principaliori et digniori parte minorem comprehendunt. Sic synecdocha est, dum Paulus 1. Corinth. X. omnes patres mare transiisse, in nube et mari baptizatos esse, dicit: nam et illic nec pueros excludit nec foeminas. Sic hic, tametsi soli mares circumcidantur, non foeminae nihilominus tamen etiam ad foeminas tam pactum quam signum pacti pertinet. Idem de baptismo Christianorum sentiendum est: nam tametsi hic in genere iubetur dari credentibus, synecdocha tamen Christianorum liberos etiam complectitur. Nam alioqui deterior fieret conditio Christianorum, quam Iudaeorum.

Dixit quoque Deus ad Abraham, Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Sarah. Quemadmodum marito superius nomen auxerat, ita uxori nomen minuit, aut potius commutat : nam pro literam adponit, quam et Abraham nomini addiderat. Est autem

litera essentialis et praecipua nominis ineffabilis dei, quae nominibus Abrahami et Sarae addita est, quod ex eis nasciturus erat Christus filius dei, in quo omnes gentes, quorum pater Abraham, benedicendae essent. Item aspirationis nota est Hebraeis; spirando autem vivimus. Aspiratione ergo vita significatur, quae Christus est, qui ex Abrahamo secundum carnem erat nasciturus: vera scilicet vita, sine quo omnia mortua sunt et qui omnibus vitam praestat. Sarai interpretatur domina mea: sed Sarah domina vel hera, seu potius ipsa dominatio, ut quum hominem iustum ipsam iustitiam, aut hominem sceleratum scelus vocamus.

Et benedicam ei vel eam. Satis superius dictum est filiorum procreationem benedictionem in sacris literis vocari: Ich wil sy fruchtbar machen. Nam vetula erat, non solum sterilis, sed effoeta. Referuntur autem haec omnia ad Saram. Ich wil sy geschickt machen ze gebären. Donabo vel ditabo eam vi gignendi.

Cecidit Abram in faciem suam, et risit in corde suo. Quod cadit, reverentiae est; quod ridet, dubitationis. Nam statim sequitur unde risus:

Putas ne centenario nascetur filius, et Sarah nonagenaria pariet? Cogitatio illa Abrahami, ex qua risus procedit, non infidelitas est, sed quaedam admiratio. Ut de Maria legimus, quod cogitaverit qualis esset ista salutatio: sciebat enim se virum nunquam cognovisse. Sic Abraham perpendebat sese effoetum iam, uxorem item vetulam, neque tamen promissis dei diffidit, sed nonnihil dubitationis ei obrepit et admirationis. Vel expone risit, id est gavisus est. zahak et risit et gavisus est significat. At prior sententia magis quadrare videtur, quod ex sequentibus magis clarescet.

צחק Nam

Utinam Ismael vivat coram te. Id est: Utinam Ismael supersit

et vita fungatur! Indicat hoc Abrahamum de partu Sarae desperavisse, Ismaelem putans semen esse promissum. Aut: Utinam Ismael vivat coram te, id est ad`nutum, ad voluntatem tuam! ut vivat non tantum ad carnalem vitam referatur, sed ad spiritualem, ad disciplinam etc. Nam tametsi semen benedictum non erat Ismael, educaverat eum tamen pater proculdubio in fide et religione unius dei.

Et dixit Dominus ad Abraham, veruntamen Sara uxor tua, pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac. Dominus his verbis respondet Abrahamo ad cogitationem cordis sui. Attamen seu nihilominus (est enim Hebraice, abal), quicquid tu cogites, quantumvis impossibile tibi videatur, Sara pariet tibi filium.

Et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini eius post te. Cum filiis promissionis cumque eorum semine foedus sempiternum est; cum carnali vero Israele pactum, quod ad temporales promissiones attinet, non durat amplius, sed cessavit: nam ipsi pactum cum Deo non servarunt. Excisi ergo sunt et maledicti, quod in semen benedictum non modo credere noluerunt, sed ipsum interfecerunt. Constat ergo et cum Christianorum perinde atque cum Abrahami liberis foedus.

Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ad Abraham. Hebraei sic legunt: Et posteaquam complesset sermonem cum Abrahamo deus, ascendit ab Abrahamo, non quod deus Abrahamum deseruerit, sed quod visio illa et locutio tum cessabat cum Abrahamo.

Tulit autem Abraham filium suum. Hic vides tam promtam animi obedientiam in Abrahamo! non cunctatur, non stupet ad tam durum et horrendum verbum Domini, sed statim explet praeceptum, circumcidit se suosque etc.

Tam vernaculi quam emtitii et alienigenae pariter circumcisi sunt. Sic Latina; at Hebraica longe aliter habent: Et omnes viri (viri pro hominibus) domus, eius, vernaculi et emti argento de alienigenis, circumcisi sunt cum eo. Erat enim circumcisio signum peculiare genti Iudaicae datum, quo a cunctis gentibus segregarentur. Quomodo ergo alienigenae potuerunt circumcidi, ut Latinus habet? Sed Hebraeus intelligit emtos ab alienigenis, in familiam tamen Hebraeorum accensos', fuisse circumcisos.

CAPUT XVIII.

Apparuerunt ei tres viri. Hebraice: Tres viri stabant ante eum. Magnificam hanc dei apparitionem in tribus figuris putant quidam Abrahamum intellexisse, tametsi angeli se palam non produnt a deo missos esse. Mysterium autem Trinitatis hic intelligitur essentiaeque divinae unitas. Quare Abraham interim quasi ad unum tantum, quum tres viderentur; interim quasi cum tribus, quum unus esset, loquitur; ut patet ex textu. Quidam putant Abrahamum non pro apparitione dei eam habuisse, sed cos tanquam homines hospites in domum excepisse; ideo parat cibum etc. Et auctor epistolae ad Hebraeos dicit, inscientes quosdam angelos hospitio excepisse ad hospitalitatis virtutem amplifican

dam. Quidam autem existimant Abrahamum suspensum fuisse animo, idque sic agente Deo, ut partim sciret, partim dubitaret, quo divinarutn rerum incrementum agnoscas. 3, nazab, proprie significat statutum esse seu stare. Sed puto Hebraeis aliquando accipi, ut Graecis augasñvaι, adstare seu advenire.

Adoravit in terram. Sic perpetuo vertit interpres Latinus Hebraicam vocem, schahah, quae non solum adorare, sed et inclinari significat, incurvari, procidere, genu flectere aut caput. Significat alicubi gratias agere etc. Hic quadrat, incurvabat se, vel procidebat ad terram: nam sic solemus excipere hospites.

Domine si inveni gratiam. Ecce mysterium! tres sunt et tantum unum alloquitur. Si inveni gratiam in oculis tuis, aut si bonum visum est in oculis tuis, schematismus est Hebraicus. Latinus dicit: Si mihi per gratiam tuam licet, si hanc mihi gratiam faceres, si tibi tam gratus sum, ne praetereas servum tuum!

Ponam buccellam panis. Hebraeus: Accipiam pro adferam. Utuntur autem p, lakah, verbo accipiendi pro adferendi, idque fre

quens est.

[ocr errors]

Tria sata. Puto dici debere sata satae. Ex verbis Christi Matth. XIII. constat satain fuisse magnam mensuram; quare hic ex D'NO, seim, sata vertere, parum quadrat, quum in conficiendis placentis huiusmodi temporariis parum farinae capiatur. Mensuram ergo parvam hic seim significat; ut Germanice: Ein ymme oder becher, cyathum.

farinain aqua לוש

Commisce. Hoc est humecta, subige: nam subigere ac humectare significat massamque conficere.

Ipse vero ad armentum cucurrit. Sed cur haec tam frivola et humilia, imo quotidiana tam exacte describit Moses? Ut videamus divinum spiritum etiam in sacris literis non solum interioris hominis formationem, sed et externae vitae atque humanae consuetudinis commoditatem nobis praescribere. Nam magni refert ad rem familiarem quum locupletandam, tum recte gerendam quo ordine quaeque agantur. Deinde commendatur nobis fidelis Abrahami hospitalitas, liberalitas ac beneficentia. Considera promtitudinem ac benevolentiam, quam alacriter excipiat adventantes, quam impigre primum ad uxorem currat, deinde ad gregem, ut singula ordine quodam fiant, ne prandium diu differatur. Mox parato cibo adfert, apponit, circumcurrit, ministrat; neque tamen exotica, sed parabilia, sed quae apud se praecipua erant, parat. Ubi sinul cum liberalitate frugalitatem quoque discimus. Hoc ergo unum exemplar nobis proponamus! Sumus enim plerique aut ita rerum nostrarum tenaces, ut nihil fructi a nobis ad proximos redeat, solemusque nonnunquam magnifica verbis polliceri, at re ipsa parum praestamus; aut ita prodigi, ut luxu et libidine cuncta profundamus. Deinde si quid damus, eos eligimus, qui nobis rependere possunt. Abraham vero in ostio tabernaculi sui adventum peregrinorum praestolatur, adcurrit, invitat, honorifice excipit vel ignotos, ac humanissime tractat. Deinde, ut sequitur, abeuntes deducit, comitem se ac monstratorem viae illis adiungit. Qua virtute Helvetii admodum olim clarebant:

« PoprzedniaDalej »