Obrazy na stronie
PDF
ePub

dique vi accipias. Anima ergo viva pro animalibus vivis accipitur et generaliter tam ad bestias, quam ad feras atque iumenta refertur.

Cuncta erant bona. Venenata quoque, sed suo genere. Alioqui si vino abutaris: iam vinum venenum tibi facis, quod corpus inutile reddit, corrumpit ac interimit.

Faciamus hominem. In summa hoc et quasi per anticipationem viceque tituli Hebraeorum more proponit Moses: nam sequenti capite latius de hominis formatione disserit.

Faciamus. Quum hominem vellet creare, multa deliberatione magnoque consilio usus est deus. Neque enim simpliciter dixit: Fiat, producat terra, aqua, ut in superioribus; sed, altius in se descendens gravibus verbis praemunit sermonem, dicens: Faciamus! ut primo agnoscamus divinam naturam in personarum proprietate; secundo, ut discamus nostram nobilitatem ac dignitatem. Nam tametsi ex terra factus est homo, tamen Deus fecit eum sua manu, ut videamus quantum dignatus sit Deus hominem, ut soli creatori homo serviat, hunc unum colat, huic uni fidat ac inhaereat, non terrae, non soli, non aquae.

Faciamus hominem. Genus pro numero: nam in uno homine coepit totum genus humanum. Lassend uns menschen machen, das menschlich geschlecht!

Ad imaginem et similitudinem nostram. Hoc quidam ad dominium super creaturas referunt, quod homo cunctis veluti Deus praesit; alii hoc ad animum trahunt. Ego vero imaginem hanc et similitudinem esse puto, quod nos naturae ius dicimus: Quod tibi vis fieri, aliis facito! haec imago dei inscripta est et impressa cordibus nostris. Animalia eaim bruta haec non habent: animantium enim omni generi a natura tributum est, ut se, vitam corpusque tueantur. Qui ergo iustitiam colunt, qui deum quaerunt, qui deum innocentia vitae Christumque omnibus perinde atque sibi benefaciendo exprimunt, hi demum antiquam imaginem dei referunt, quae per Christum repurgata est ac instaurata. Nam sicut in Adamo omnes corrumpimur, ita in Christo omnes renovamur; quum divina mente praediti nos ad morem Christi gerimus.

Marem et feminam. Quemadmodum supra omnibus lignis et plantis semina ad propagationem indidit, ita genus humanum hic sexu discernit ad procreationem posteritatis.

chibschuha, Graecus

Subiicite eam. Hebraicam vocem vertit zatazvqIevσate. Cui voci nescio an Latina vox aliqua respondeat; Germanice Beherrschend sy! Dominari infirmius est.

A fine huius capitis Moses in summa complectitur hominis conditionem, idque brevissime, ut opus sex dierum simul absolvat. Deinde sequenti capite rursum orditur de hominis creatione, clarius singula digerens.

Hactenus literam tractavimus simplicissime, nihil utile, imo perniciosum existimantes ineptis allegoriis obscurare historiam, quod haec per sese utilissimis doctrinis ac dulcissimis fructibus sit referta; quae tamen sola mens fidelis eruet ac degustabit. Siquidem discit invisibilia Dei ex creatione mundi, aeternam eius potentiam ac divinitatem ex operibus intelligere ac pervidere, admirari, suspicere; hunc omnium

8

rerum summum opificem venerari, metuere, amare; hunc unum vitae innocentia ac simplicitate colere; huic uni fidere atque adhaerere: omnem spem in eum collocare, se totum in eum proiicere. Qui ex coelo et terra nescio quid faciunt ac in clarissimam literam tenebras ultro ingerunt, mihi nihil aliud fecisse videntur, quam homines a veri dei cognitione et cultu abduxisse. Hinc factum esse non dubitamus, ut neglecto summo illa omnium rerum conditore deo, neglecto admirabili totius mundi opificio, homines manuuin suarum opera et fabricam admirari et colere inceperint. Hinc ignoratio dei adeoque contemtus, hinc idololatria, hinc omnium scelerum sentina in ecclesiam dei sensim irrepsit, ut demum falsa religione ac superstitione gentes ipsas longe vinceremus. Moses autem, vir fidelis, historiam creationis ita texuit, ut potentiam, sapientiam, providentiam ac bonitatem summi illius opificis Dei omnibus ob oculos poneret, ut cuncti homines in cognitionem, admirationem, amorem illius summi boni allicerentur ac raperentur. Nam nullibi certius, nullibi clarius divina potentia ac bonitas quam in iis exemplaribus vivis exprimitur.

CAPUT II.

Initium huius capitis epilogus est totius creationis, de qua in superiori capite dictum est. Reliqua vero quae sequuntur facta sunt sexto die. Nam quae in superioribus summatim perstrinxerat hic latius explicat, de hominis scilicet ceterarumque rerum creatione.

Cum omni ornatu eorum. Hebraeus sic: Et absoluti sunt coeli et terra, et omnis exercitus eorum: significat enim Y, Zabaa, Hebraeis militiam, exercitum, copias, vim, virtutem. Neque enim stellas duntaxat intelligit, sed stellarum et orbium vim; quicquid denique est in coelo et terra. Germanice mit all irer macht. LXX vocem Hebraicam NY, Zebaoth, Sabaoth, alias non verterunt, alias verterunt idque varie. Hoc in loco xóouos dixerunt, quod creaturae ornatus sunt mundi. Alibi Súvauv ponunt, ut, quum Hebraei dicunt Dominus deus sabaoth seu exercituum Graeci dicunt Dominus virtutum seu potentiarum; nimirum quod virtus et potentia regis consistit in exercitu populi sui, et Israelis populus exercitus Dei non raro in scriptura vocatur.

Et complevit die septimo opus suum, et requievit die septimo ab omni opere. Quomodo requiescit septimo die, qui eodem die opus. absolvit? Requievit die septimo, locutio est Hebraica, ut quum Germanice dicimus: Der rüst sich und macht alle ding uss uf den Sunnentag. Qua locutione Dominicum diem excludentes significamus absolutionem operis fieri in sabbato, Item quum dicimus: Der kummt uf alle frytag har mit kernen; intelligimus autem eum singulis sextis feriis (nam hisce diebus nundinae apud Tigurinos sunt) foro adesse, sed praecedente die nempe Iovis advenisse. Sic Moses indicat Deum universum opificium suum absolvisse in diem septimum, hoc est sexto die, ut septimo quieti se daret. Ita quod Germanice dicimus, uf, Ebraei per, Beth, praepositionem exprimunt. Graeci igitur magis ad sensum quam ad verba respicientes, dixerunt: Et complevit die sexto opus suum.

Benedixit diei septimo. Benedicere hic significat magnificare, donare, efferre. Extulit hunc diem singulari laude.

Sanctificavit eum. Id est, ad specialem cultum elegit, separavit, dedicavit. Sic Ios. 20: 7. Sanctificaverunt Kades in Galilaea; id est: Elegerunt, separaverunt hanc civitatem pro homicidis, ut hic liberi et tuti essent ab ultore sanguinis. Gott hat den sabbath gefryget. Ita Germanice dicimus Frytag, quod eo die frequenter sunt nundinae, ut plebs libera a labore conveniat,

Haec ideo dicimus, ne quis putet Deum huic diei praeter alios quidpiam sanctificationis tribuisse. Nihilo enim melius aut sanctius est Sabbatum ceteris diebus, si in se consideretur. Hoc autem sanctius est, quo nos illo die sanctiores fuerimus. Nam ideo Deus Sabbatum sanctificavit, non quod feriis aut otio nostro delectaretur, sed ut liberiores ab omni opere eo die conveniamus, beneficia dei cum gratitudine recolamus, legem et verbum eius audiamus, ipsum colamus, ei serviamus; deinde ut proximorum curam geramus. Sabbati ergo observatio, quae in libris veteris Testamenti supra alia praecepta tam anxie tamque frequenter a Deo praecipitur, repetitur, inculcatur, partim fidem et Dei cultum, partim proximi caritatem respicit. Quatenus ergo sabbatum in immutabili pietatis lege fundatur: nunquam abolebitur, sed erit sabbatum ex sabbato, ut lesaias ait. Externum vero in sabbato et plane ceremoniale a Christo abolitum esse evangelicae literae clarissime testantur. Sanctum ergo erit sabbatum, si nos sancti, hoc est pii, innocentes et veri Dei cultores fuerimus. Porro mysticam sabbati significationem quum prophetae tum Paulus in epistola ad Hebraeos lucidissime exponunt.

Requievit ab omni opere quod patrarat. Cessat semel a crea-, tione Deus, non ab operatione quae perpetua est. Quae enim semel creavit, perpetuo gubernat, conservat et administrat divina providentia : ipse enim operatur omnia in omnibus, in ipso sumus, vivimus et

movemur.

Istae sunt generationas. Epilogus est praedictorum, in quo breviter et summatim omnia complectitur. Quasi diceret: Haec est series, haec summa, haec ratio totius creationis. Das ist das register wie Gott himmel und erden geschaffen hat.

Non enim pluerat. Hoc est quod superius diximus: tametsi Deus dixit: Producat terra herbam, non tamen naturam terrae esse ut fructus producat, sed dei operationem. Huc enim Moses spectat iis verbis, ut incredulitati occurrat et Deum omnium rerum auctorem faciat. Quasi diceret: Herbae, virgulta et fructus terrae et agrorum erant non ex imbribus (nam nondum pluerat Deus super terram) nec ex labore hominum (nullus enim homo adhuc terram coluerat), sed Deo operante omnia haec producta sunt.

Et fons ascendebat de terra. Genus pro numero synecdochice, quae forma loquendi frequens est Hebraeis. Non enim sic intelligendum est, ut fons ille in uno aliquo loco fuerit, et terram totam irrigaverit; sed vult ita dicere: Deus indidit terrae vim, ingenium, virtutem attrahendi et colandi stillulas aquae, ex quibus fontes et flumina promanarent

ad irrigandam terram. Sensus est: Gott schuf ouch brunnen und füchte (humorem) des erdrichs.

Finxit autem hominem de luto. Metaphora pulcherrima a figulis tracta, qui posteaquam formam alicuius vasis mente conceperunt, mox admota manu argillae in rota antitypon effiingunt ac absolvunt. Sic quicquid Deus mente concipit, repente fit, si velit.

Dy, aphar, Hebraeis et lutum et pulverem significat. Hic magis quadrat lutum haec nos conditionis et originis nostrae admonent. Primum ut discamus quam impura, quam immunda, imo quam nihili res sit homo absque spiritų Dei. Lutum enim impurat, contaminat, conspurcat omnia; sic caro, sibi relicta, nihil nisi impurum cogitat et agit. Deinde discimus hinc quam nihil deceat hominem se homini pracferre, ut quis, efferatur et cristas erigat, quum omnes ex eodem luto simus conditi. Quid autem superbit cinis et lutum? Unde ergo praeclara stemmata? unde generosa nobilitas? Olim ex virtute, ex iustitia: qui rem strenue gessissent, qui virtute, qui vitac integritate ceteros antecelluissent, qui beneficiis iuvissent, qui fortiter pro republica pericula subiissent, i laudibus vehebantur, ii ceteris clariores habiti sunt, iis coronae, insignia ac praemia decernebantur. Non ergo nascebantur generosi, sed factis egregiis et virtute fiebant. Si nostrae tempestatis nobilium ortum, vitam, mores spectemus: nihil inveniemus nisi carnem et delicias, ne dicam violentias et rapinas. Otio, Baccho et Veneri indulgent, tumultuantur, belligerant, grassantur, respublicas turbant, fas et ius omne confundunt plerique nobilium, qui hodie orbem moderantur; virtuti apud istos locus nullus est.

Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae. Аvdоwлопаðs omnia metaphora sumta ab iis, qui Samia, hoc est, vitrea vasa simul cum tractu inspirant. Significat autem Moses Deum hominem, quem e luto finxerat, vivificasse.

Et factus est homo in animam viventem. Eadem sententia est cum superiori; id est: Coepit vivere homo, qui prius humus erat et lutum.

Plantavit hortum in Eden. Putant aliqui Eden loci nomen esse proprium, ubi hortus fuerit plantatus; sed Hebraica vox 7, Eden, delicias, voluptatem significat. Quare puto hic nihil aliud dici quam: Deus plantavit etiam hortum quendam amoenissimum, voluptuosum, omnigenis deliciis affluentem, einen Lustgarten. Nam quod Latinus interpres paradisum voluptatis dicit, Hebraico more pro horto voluptuoso dicitur, sicut filius perditionis, pro filio perdito.

Is autem hortus ad Orientem erat plantatus. Sic enim videntur Hebraica sonare. Latinus interpres intellexit hunc hortum a principio esse conditum. Significant autem haec, hominem a Deo, qui sol est iustitiae, ortus omnis decoris, voluptatis et pulchritudinis, fuisse conditum natura integrum ac innocentia summa praeditum; quae res est amoenissima et summa voluptas.

Produxit Dominus omne lignum. Refricatio est eorum, quae superiori capite dicta sunt. Quasi dicat Moses: Dixi Deum creasse varia arborum genera; de his vero duabus nihil dixi, quáe in medio

paradisi plantatae sunt, de quibus iam dicam, nempe de ligno vitae et ligno scientiae boni et mali.

Tulit hominem, et posuit eum in Paradisum, ut operaretur illum. Melius coleret, id est inhabitaret. Neque enim opus erat, ut Adamus terram operaretur quae virtute divina absque labore et sudoré cuncta proferebat. Colere autem Latinis non solum terram aratro proscindere significat, sed inhabitare. Ponit ergo Deus Adamum in horto amoenissimo, ut eum inhabitet ut paterfamilias, atque sic eum opibus et deliciis undique circumvallat, das er ihn züchtete, in eeren hielte. Ex omni ligno Paradisi ede! de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. Lignum more Hebraico pro arbore capit. Hoc in factis Dei omnibus summopere observandum est, corporalia haec et visibilia, per quae nobiscum agit divina maiestas, viciniam quandam ac significationem habere cum rebus, quas docet. Hoc idem duabus arboribus hic fieri videmus. Arborem scientiae boni et mali ne tangant, de fructu eius ne edant, poena mortis interdicit. Quid hic indicari aliud. putamus, quam ne homo, ut solet, quid bonum, quid malum a se ipso, sed a solo Deo discere et scire tentet? Nam tametsi intellectu, voluntate et scientia praeditus sit homo, boni tamen et mali cognitionem non nisi Deo revelante habere potest; unde per prophetam increpantur, qui bonum malum et malum bonum dicunt. Exemplum ergo caccitatis et temeritatis humanae in Adamo proponitur, qui quum a Deo, ne de fructu scientiae boni et mali edat, prohiberetur, id est, ne sua consilia, neque quae sibi recta aut curva viderentur, protinus amplecteretur, praeterito mandato, Deus fieri maluit (Deus enim solus bonus est, solusque novit quid sit bonum, quid malum): aeternam incurrit mortem. Quum ergo solicitudinem ac curam paternam erga filium suum Adamum exprimere euinque, ne unquam sibi fideret suisque consiliis niteretur, sed totus a summo illo bono penderet, praemonere vellet, pulcherrima hac orationis figura usus est optimus pater, ab arborum plantatione sumta; quas dum vel fructibus onustae sunt, vel vetustate casum minantur, fuleris insistimus. Sic Deus duabus istis arboribus hominis casum et reparationem adumbrat. Dum enim homo in se reversus vocis Dei obliviscitur, morte moritur; deinde per lignum vitae, Christum scilicet, reparatur. Dicis: Ergo arbor scientiae boni et mali mala est? Minime! Lex cnim spiritualis est et bona; sed quod bonum erat homini per abusum malum fit. Vinum bonum est, sed abutenti pessimum. De hac re clarius et copiosius tractat Paulus in epistola ad Romanos capite septimo. Iam, ut in eadem metaphora perstemus, translatione et insitione arborum una ex alia propagatur. Ita omnes nos ex uno patre Adamo peccatores nascimur, et in eo tamquam in radice tota humani generis soboles infecta et mortua est: nam arbor mala fructus bonos non potest edere, nec mortuus vivum aliquid generare. Sed de hoc morbo infra latius.

In quacunque die comederis ex eo, morte morieris. Dies pro tempore. In quacunque die, id est, quandocunque, quocunque tempore,

1) Castigaret.

« PoprzedniaDalej »